Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 43. DE PROPRIETATIBUS SUBSTANTIAE]

Viso quae ponuntur in linea praedicamentali substantiae, videndum
est de quibusdam proprietatibus substantiae.
Ponit autem Aristoteles in Praedicamentis unam proprieta-
tem substantiae quam dicit esse communem omni substantiae, scilicet
tam primae quam secundae, videlicet quod substantia non est in aliquo
subiecto. Quae si intelligatur de substantia exsistente extra animam, ma-
nifesta est; nulla enim talis est in aliquo subiecto. Si autem intelligatur
de substantiis primis et secundis quae sunt nomina substantiarum exsi-
stentium extra animam, sic per istam propositionem 'substantia non est
in subiecto' debet intelligi ista propositio, quae est actus signatus, 'de
nullo nomine substantiae proprio vel communi significative sumpto
praedicatur esse in subiecto, sed removetur a quolibet tali significative
sumpto esse in subiecto'. 'Unde quaelibet talis vera est 'homo non est in
subiecto', 'animal non est in subiecto', 'Sortes non est in subiecto', et
sic de aliis. Tamen si tales termini supponerent pro se et non pro suis
significatis vere posset dici quod sunt in subiectis, sicut vere dicitur quod
sunt partes propositionum, et per consequens vel sunt conceptus mentis
vel voces vel scripta.
Sed contra illud videtur esse Aristoteles, nam de se-
cundis substantiis concedit quod dicuntur de subiecto, et negat eas esse
in subiecto; sed accipiendo uniformiter secundas substantias, non plus
competit eis unum quam aliud:
Dicendum quod Philosophus non uniformiter accipit,
nec hoc est necessarium; sed frequenter utile est propter brevitatem dif-
formiter accipere eundem terminum. 'Unde per talem propositionem
nihil aliud intelligit nisi quod nomina communia substantiarum praedi-
cantur de subiectis. Et tamen de eisdem eodem modo supponentibus
quo supponunt in illis actibus exercitis non verificatur 'esse in subiecto'.
Unde haec est vera 'Sortes est animal', et de animali eodem modo sup-
ponente quo supponit in ista 'Sortes est animal' non verificatur esse in
subiecto, quia si sic supponat 'animal' haec est falsa 'animal est in subiecto.
Alia proprietas substantiae ponitur, quae est quod omnibus sub-
stantiis secundis convenit praedicari univoce, non tamen convenit tan-
tum substantiis secundis sed etiam differentiis, quamvis ista proprietas
non conveniat primis substantiis.
Sciendum est quod nihil praedicatur univoce proprie loquendo nisi
quod est commune ad multa, hoc est nisi illud quod significat multa vel
natum est significare multa. Et ideo quia substantiae primae sunt pro-
priae, et non significantes multa, ideo noti praedicantur univoce. Secundae
autem substantiae significant multa. Hoc enim nomen 'homo' non si-
gnificat primo unam naturam communem omnibus hominibus, sicut
multi errantes imaginantur, sed significat primo omnes homines
particulares, sicut auctoritate Damasceni prius ostensum est. Ille
enim qui primo instituit hanc vocem 'homo', videns aliquem hominem
particularem, instituit hanc vocem ad significandum illum hominem et
quamlibet talem substantiam qualis est ille homo. 'Unde de natura com-
muni non oportuit eum cogitare, cum non sit aliqua talis natura com-
munis. Non tamen est haec vox 'homo' aequivoca, quamvis significet
multa aeque primo, quia est signum subordinatum uni conceptui et
non pluribus in significando illos plures homines aeque primo.
Tertia proprietas substantiae assignatur haec, scilicet quod prima
substantia stgnificat hoc aliquid, secunda autem substantia significat
quale quid. Et ex ista proprietate manifeste patet quod cum significare
sive hoc aliquid sive quale quid non competat substantiis extra animam
exsistentibus sed tantum Signis talium substantiarum, substantiae primae
et secundae vocantur signa propria et communia substantiarum extra
animam exststentium. Quod concedendum est.
Est tamen advertendum quod significare hoc aliquid non est aliud
quam significare unum et non plura, significare autem quale quid est
esse natum significare plura. Et ideo quando dicit Aristoteles
quod substantiae secundae significant quale quid, non intendit quod
substantiae secundae significant aliquam qualitatem vel aliquid reale
adveniens individuo, - hoc enim simpliciter falsum est, sicut potest pa-
tere ex praedictis -, sed intendit quod significant plura et non unum so-
lum. Quod evidenter probatur ex littera sua in Praedicamentis, sicut pa-
tet in expositione quam edidi super eundem librum.
Quarta proprietas substantiae est quod substantiae nihil est contra-
rium. Circa quod sciendum est quod contrarietas dupliciter accipitur.
Uno modo pro proprietate quadam terminorum, illo modo quo dicimus
quod 'album' et 'nigrum' sunt contraria, quia impossibile est istos duos
terminos 'album' et 'nigrum' de eodem et pro eodem simul verificari.
Aliter accipitur pro quadam proprietate conveniente rebus, et sic potest
accipi tripliciter, scilicet stricte, large et largissime. Stricte dicuntur illae
res contrariae quae in eodem subiecto mutuo se expellunt et partibiliter
in eodem subiecto adquiruntur vel adquiri possunt, saltem naturaliter;
et isto modo nulla substantia contrariatur alteri. Large dicuntur illae res
contrariae quae mutuo se expellunt in eodem, quamvis naturaliter par-
tibiliter adquiri non possunt in eodem subiecto primo. Et sic formae
substantiales sunt contratiae, quia mutuo se expellunt in eadem materia.
Largissime dicuntur illa contraria quae componuntur ex talibus con-
trariis. Et sic aer et ignis dicuntur contraria, quia componuntur ex for-
mis substantialibus contrariis, secundo modo loquendo de hoc vocabulo
'contraria'. Primo modo substantiae nihil est contrarium, sed secundo
modo et tertio substantia contrariatur substantiae. Primo modo loquitur
Philosophus in Praedicamentis, aliter loquitur alibi de contrariis
Quinta proprietas substantiae est quod substantia non suscipit
magis et minus. Quae sic est intelligenda: de nulla substantia una numero
praedicatur primo aliquod commune in genere substantiae cum hoc
adverbio 'magis' et postea cum hoc adverbio 'minus', nec e converso.
Unde non est possibile quod istae duae, vel consimiles, successive verifi-
centur 'Sortes est magis homo nunc quam prius vel magis animal nunc
quam prius', 'Sortes est minus homo vel minus animal nunc quam prius'.
Unde de nullo supponente pro substantia potest aliquod tale praedica-
tum verificari 'hoc est magis homo vel magis animal nunc quam prius',
'hoc est minus homo vel minus animal nunc quam prius', sicut de
eodem numero contingit vere dicere 'hoc est magis album nunc quam
prius'.
Sexta proprietas substantiae est quod substantia, cum sit una et
eadem numero, est susceptiva successive contrariorum, sicut idem homo
numero est primo niger et postea albus. Haec autem proprietas ita con-
venit substantiae quod nulli alii potest convenire, sicut dicit Aristo-
teles in Praedicamentis. Unde dicit ibidem sic:''Maxime vero vide-
tur proprium esse substantiae quod, cum unum et idem numero sit,
susceptibile est contrariorum. Et in aliis quidem non habebit quis quid
proferat quaecumque non sunt substantiae, quod cum sit unum et idem
nuinero sit suscepttbile contrariorurn, et velut color htc, curn sit unum
numero, non erit album et nigrum, neque actio aliqua, cum sit una et
eadem, erit prava et studiosa; similiter autem et in aliis quae non sunt
substantiae. Substantia vero, cum unum et idem numero sit, capax est
contrariorum; ut quidam homo, cum unum et idem numero sit, ali-
quando est niger aliquando albus, sic et calidus et frigidus, pravus et
studiosus. In nullis autem aliis aliquid tale videtur''. Ex isto patet quod
de intentione Aristotelis fuit quod suscipere realiter contraria
successive soli substantiae competit, ita quod impossibile est aliquid aliud
a substantia realiter suscipere contraria.
Ex quo, tamquam ex principio, sequuntur duo esse de mente Ari-
stotelis, sive secundum veritatem sint vera sive falsa. Primum est
quod non est de mente Aristotelis quod quantitas sit quoddam
accidens realiter distinctum a substantia, inhaerens realiter illi, et realiter
exsistens subiectum qualitatum corporalium, sicut multi moderni
dicunt quod quantitas est unum accidens exsistens in substantia et realiter
subiectum qualitatum. Si enim ita esset, sequeretur necessario quod ali-
quid aliud a substantia, exsistens unum etidem numero, esset susceptivum
contrariorum per propriam mutationem, quia illa quantitas primo reci-
peret unam qualitatem contrariam et postea aliam. Immo, quantitas im-
mediatius et prius susciperet contraria quam substantia, cum substantia,
secundum eos, non sit immediatum subiectum qualitatum contra-
riarum sed mediatum tantum, nec per consequens suscipit contraria
nisi mediante quantitate.
Aliud sequitur esse de mente Aristotelis, quod nullum acci-
dens est subiectum alterius accidentis, saltem accidentis habentis contra-
rium. Si enim sic esset, aliud a substantia susciperet contraria successive.
Et ex isto Sequitur quod est contra mentem Aristotelis di-
cere quod intellectus et voluntas sunt quaedam accidentia ipsius animae
intellectivae, in quibus accidentibus primo recipiantur intellectiones et
volitiones et tales actus et habitus. Et eodem modo potentiae sensitivae,
secundum eum, non sunt quaedam accidentia recipientia alia acci-
dentia. Sequitur etiam, secundum eum, quod relationes non sunt
quaedam res distinctae realiter a substantia, subiective exsisistentes in
quantitate et qualitate, quae sint accidentia realiter exsistentia in sub-
stantia.
Unde intentio Aristotelis est quod omne accidens est imme-
diate exsistens in substantia, ita quod inter substantiam et quodcumque
accidens suum nihil est medium in ratione subiecti. Unde Aristo-
teles, ut magis explanet intentionem suam per dubiorum remotio-
nem, obicit contra se ipsum per orationem et opinionem, quae non
sunt substantiae et tamen videntur suscipere contraria; eadem enim
oratio est primo vera et postea falsa. Et solvens dicit: ''Sed si quis hoc
suscipiat sed tamen in modo suscipiendi differt; nam ea quae in substan-
tiis sunt ipsa mutata susceptibilia sunt contrariorum. Frigidum enim de
calido factum mutatum est, alteratum enim factum est; et nigrum ex
albo et studiosum ex pravo; similiter autem in aliis unumquodque mu-
tationem suscipiens susceptibile est contrariorum. 0ratio autem et opi-
nio ipsa quidem immobilia omnino perseverant, cum vero res movetur
contrarium fit circa eam, ut quod sedeat aliquis, oratio vero permanet
eadem, cum vero res mota, aliquando quidem vera aliquando quidem
falsa. Similiter autem et in opinione. Quapropter solummodo substan-
tiae proprium est eo quod secundum sui mutationem captabilis sit con-
trariorum''.
Ex ista solutione patet quod intentio sua est quod nihil aliud a sub-
stantia potest moveri ab uno contrariorum ad reliquum, quod tamen
falsum esset si quantitas esset immediatum subiectum qualitatum et ta-
men differret realiter a substantia. Et ideo quod oratio aliquando est vera
aliquando falsa, hoc non est quia ipsa oratio mutatur et aliquando re-
cipit realiter veritatem et aliquando falsitatem, sed hoc est propter mu-
tationem alicuius substantiae, saltem localem.
Unde ad evidentiam istius solutionis est sciendum quod tam hoc
nomen 'contraria' quam hoc verbum 'suscipere' accipitur aequivoce.
Hoc enim nomen 'contraria', sicut tactum est prius, dupliciter, ad
praesens, accipitur. Nam uno modo verificatur de aliquibus pro ipsis
rebus extra, sicut dicimus quod albedo et nigredo sunt contraria. Aliter
verificatur de terminis, sicut dicimus quod isti termini 'album' et 'nigrum'
sunt contraria. Unde dicimus quod de eodem particulariter sumpto pos-
sunt verificari contraria, sicut sic dicendo 'homo est albus', 'homo est
niger', quod non potest verificari nisi de terminis solis. Et contraria isto
modo dicta dupliciter accipi possunt, scilicet stricte, et tuuc dicuntur
contraria quia significant res contrarias. Aliter potest hoc vocabulum
'contraria' accipi large, et tunc dicuntur illa contraria quae non possunt
de eodem pro eodem simul verificari sed successive.
'Suscipere' autem dupliciter accipitur, scilicet per realem inexsisten-
tiam vel per praedicationem. Accipiendo 'contraria' primo modo, ora-
tio nullo modo suscipit contraria. Sed accipiendo 'contraria' secundo
modo, scilicet pro terminis, et hoc large, et 'suscipere' secundo modo,
sic oratio suscipit contraria, hoc est dictu oratio non recipit in se tam-
quam accidens in subiecto aliqua contraria, sed de oratione praedicantur
contraria successive, non quidem contraria quae sunt res contrariae mu-
tuo se expellentes, sed termimi qui non possunt de eodem pro eodem
simul verificari sed successive. Substantia autem recipit realiter per
inhaerentiam contraria in se tamquam accidentia in subiecto.
Et hoc est quod subdit Aristoteles: ''Si quis autem et hoc
recipiat, opinionem scilicet et orationem dicens susceptibilia esse con-
trariorum'', scilicet per realem inhaerentiam, ''non est verum'', quia
oratio non recipit realiter contraria. Et subdit: ''Oratio namque et opi-
nio susceptibilia contrariorum esse dicuntur'', hoc est oratio et opinio
sunt susceptibilia contrariorum per praedicationem, ''non in eo quod
ipsamet aliquid contrariorum suscipiant'', supple per realem inhaeren-
tiam, ''sed in eo quod circa alterum aliqua passio facta sit. Nam in eo
quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa, non in eo quod
captabilis sit contrariorum. Simpliciter autem a nullo neque oratio mo-
vetur neque opinio''.
Vult dicere quod quamvis ista contraria 'verum' et 'falsum' successive
verificentur de eadem oratione, sicut ista oratio manens eadem numero 'tu
sedes' est primo vera et postea falsa, tamen ista oratio non recipit reali-
ter contraria, quia per hoc quod ista oratio est falsa quae prius fuit vera,
nihil est realiter in oratione ista magis nunc quam prius. Sed ideo prae-
cise nunc dicitur falsa et non prius, quia nunc significat aliter esse a
parte rei quam est et prius significavit ita esse a parte rei sicut fuit. Unde
nunc significat te sedere, et tamen non sedes, ideo est falsa; et prius fuit
vera, quia prius sedisti, sicut ista oratio significavit. Et tamen ista oratio
nihil recipit in se nec mutatur in aliquo. Propter quod subdit Aristo-
telis: 'Quapropter non erunt susceptibilia contrariorum, cum nulla
in eis passio facta sit'.
Ex isto processu Aristotelis evideiiter apparet quod de in-
tentione sua non est quod veritas et falsitas propositionum sunt quaedam
qualitates propositionum inhaerentes eis. Si enim ita esset, Sequeretur
quod propositio quae est aliquando vera, aliquando falsa, realiter susci-
peret contraria. Sequeretur etiam quod quandocumque aliquid movetur
extra me et postea quiescit quod una qualitas nova esset in anima cuius-
libet formantis talem propositionem 'hoc movetur' et alia deperderetur.
Immo sequeretur quod propositio scripta vere alteraretur per hoc quod
musca volat. Quae omnia sunt absurda et simpliciter falsa.
Immo videtur quod in theologia sequeretur haerests manifesta. Nam
si veritas et falsitas propositionum sunt tales qualitates propositionum
sicut albedo et nigredo sunt qualitates corporum, tunc quandocumque
veritas aliqua erit, haec erit vera 'haec veritas est', sicut quandocumque
aliqua albedo erit, haec erit vera 'haec albedo est'. Et eodem modo de
qualibet falsitate. Tunc accipio falsitatem istius propositionis 'Deus ali-
quid creat de novo': haec per illam opinionem est una qlalitas proposi-
tionis, inhaerens sibi, et per consequens est alia res a Deo. Tunc quaero:
aut ista res potest creari a Deo aut non potest. Si non potest, igitur est
aliquid aliud a Deo quod a Deo creari non potest; quod est contra
Evangelistam, dicentem: Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso
factum est nilil. Si potest creari a Deo de novo, ponatur in esse. Tunc
erit haec vera 'haec falsitas de novo a Deo creatur'; et sequitur 'haec fal-
sitas de novo a Deo creatur, igitur aliquid de novo creatur'; et ultra
'igitur haec est vera: aliquid de novo creatur a Deo', et per consequens
non est falsa; et ultra 'igitur haec falsitas istius propositionis non est';
et ultra 'igitur non creatur a Deo de novo'. Patet igitur quod falsi-
tas non est talis qualitas propositionis.
Quid igitur est veritas et falsitas? Dico quod Aristoteles di-
ceret quod veritas et falsitas non sunt res distinctae realiter a proposi-
tione vera vel falsa. Et ideo nisi ista abstracta 'veritas' et 'falsitas' inclu-
dant aliqua syncategoremata vel aliquas dictiones aequivalentes, haec
est concedenda 'veritas est propositio vera et falsitas est propositio falsa'.
Sed numquid argumentum praecedens procedit contra istum mo-
dum ponendi veritatem et falsitatem? Dicendum est quod non, quia
posito quod haec esset vera 'veritas est propositio vera et falsitas est
propositio falsa', tunc esset haec propositio falsa 'quandocumque haec
falsitas erit, haec erit vera: haec falsitas est'. Et ideo concedendum esset
quod haec falsitas istius propositionis 'Deus aliquid creat de novo' po-
test creari a Deo de novo. Haec tamen est impossibilis 'haec falsitas crea-
tur a Deo', sicut haec est vera 'album potest esse nigrum', haec tamen
est impossibilis 'album est nigrum'.
Et ratio quare ista opinio potest sic dicere, et non praecedens, est
ista: quia scilicet ista opinio habet dicere quod ista nomina 'veritas' et
'falsitas' non sunt nomina simpliciter absoluta sed connotativa; prior
autem opinio habet dicere quod sunt nomina mere absoluta, sicut ista
'albedo', 'nigredo', 'calor' et 'frigus'.
Ista autem secunda opinio est de mente Aristotelis, sicut
opinio sua est quod nulla res realiter per inhaerentiam suscipit quaecum-
que accidentia contraria nisi sola substantia. 'Unde in fine capituli de sub-
stantia concludit: ''Quare proprium erit substantiae quod, cum sit
unum et idem numero, secundum sui mutationem contrariorum esse
susceptibilis dicitur. Et de substantia quidem haec dicta sunt''.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)