Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 47. DE PROPRIETATIBUS QUANTITATIS]

Iuxta praedictam opinionem videndum est de proprietatibus quan-
titatis.
Ponit autem Aristoteles tria esse propria quantitati. Quorum
primum est quod quantitati nihil est contrarium, sicut linea non est con-
traria superficiei nec bicubitum contrariatur tricubito.
Sed ex ista proprietate evidenter videtur haberi quod quantitas non
est substantia neque qualitas, quia si quantitas esset qualitas, cum quali-
tati aliquid sit contrarium, quantitati etiain aliquid esset contrarium:
Ad hoc dicendum est - quod dictum est prius - istum
terminum 'contraria' multipliciter accipi posse. Verumtamen Philo-
sophus in negando quantitati aliquid esse contrarium accipit 'con-
trarium' pro termino aliquo importante res contrarias aliis praecise,
quae seilicet ideo dicuntur contrariae quia non possunt simul in eodem
exsistere sed successive, et simul cum hoc partibiliter adquiri possunt.
Sic autem accipiendo 'contraria' manifestum est quod nulla per se
contenta in genere quantitatis tamquam de aliis praedicabilia contrarian-
tur, nam nullum est per contentum in illo genere cuius quodlibet
significatum vel consignificatum contrariatur et repugnat significato vel
consignificato alterius. Patet inductive. Et ita concederent sic opinantes
quod haec est vera 'alicui quantitati aliquid contrariatur', accipiendo
'contrariari' pro 'repugnare realiter inesse eidem simul, quamvis non suc-
cessive'. Haec tamen est vera 'nulla contenta in genere quantitatis per se
contrariantur', accipiendo 'contrariari' illo modo quo dictum est. Unde
quamvis albedo et nigredo contrarientur, tamen isti termini 'bicubituin',
'tricubitum' non contrariantur, nec isti 'duo', 'tria', nec isti 'linea' et
'superficies', et sic de aliis. Et ita albedo tricubita contrariatur nigredini
bicubitae, et ita quantitas una realiter contrariatur quantitati alteri. Et
tamen isti termini 'bicubitum', 'tricubitum' non contrariantur, quia
'bicubitum' significat albedinem eodem modo quo significat nigredi-
mem, quae tamen albedo contrariatur nigredini.
Breviter igitur dicendum est quod intentio Aristotelis est quod haec
est vera 'quantitas contrariatur quantitati' si termini supponant perso-
naliter pro re extra. Haec tamen vera est 'nulli termini per se contenti
in genere quantitatis contrariantur sic quod semper important res con-
trarias'. Et istam propositionem intelligit Aristoteles quando
dicit quod quantitati nihil est contrarium.
Secunda proprietas est quod quantitas non suseipit magis et minus,
hoc est nullum contentum sub genere quantitatis praedicatur de aliquo
aliquando cum hoc adverbio 'magis', aliquando cum hoc adverbio 'mi-
nus'. Sicut non dicitur quod ista res est aliquando magis bicubita,
aliquando minus bicubita, ad modum quo dicimus quod hoc corpus
aliquando est magis album, aliquando minus album; nec etiam dicimus
quod ista tria sunt magis tria quam illa, sicut dicimus quod hoc est magis
album quam illud.
Tertia proprietas est quod quantitas dicitur aequalis vel inaequalis
alteri quantitati, sicut unum corpus dicitur aequale vel inaequale alteri.
Similiter est de aliis.
Ex ista proprietate patet quod non est intentio Philosophi
negare qualitatem esse quantitatem, nec substantiam esse quantitatem,
nam secundum Philosophum haec proprietas est maxime pro-
pria quantitati, et per consequens est convertibilis cum quantitate. Igitur
de quocumque dicitur haec proprietas, de eodem dicitur quantitas. Sed
haec est vera simpliciter, quamvis non sit per se vera 'unum lignum est
aequale alteri' et 'unum album est aequale alteri' et 'una nigredo est
aequalis alteri nigredini vel albedini'. Igitur haec est simpliciter vera
'substantia est quantitas' et similiter ista 'qualitas est quantitas', quamvis
sit per accidens.
Nec valet dicere quod non omne aequale vel inaequale est quantitas,
quia non est proprie proprium quantitati esse aequale vel inaequale, sed
est sibi proprie proprium quod secundum eam aliquid dicitur aequale
vel inaequale. Quia non dicit Philosophus quod secundum quan-
titatem aliquid dicitur aequale vel inaequale, sed dicit quod hoc est
proprie proprium quantitati quod quantitas est aequalis vel inaequalis.
Unde dicit sic: 'Proprium autem quantitatis maxime est quod aequale
vel inaequale dicitur. Singulum enim earum quae dictae sunt quantita-
tum aequale dicitur et inaequale, ut corpus aequale vel inaequale dicitur,
et numerus aequalis vel inaequalis dicitur, dicitur tempus aequale vel
inaequale; similiter et in aliis singulis quae dicta sunt aequale vel inae-
quale dicitur'. Ex istis verbis apparet quod dicit ipsas quantitates esse
aequales vel inaequales, et non aliud secundum eas esse aequale vel
inaequale.
Et ideo dicendum est quod sicut albedo et substantia est aequalis vel
inaequalis alteri, quamvis per accidens, ita substantia, secundum opinio-
nem Aristotelis; et similiter qualitas est quantitas, quamvis per
accidens.
Nec istis obstat illud quod postea dicit Philosophus quod in
aliis praedicamentis non dicitur aliquid aequale vel inaequale, quia non
tntendit negare quin de contentis in aliis praedicamentis praedicetur
'aequale' vel 'inaequale', sed intendit dicere quod in aliis non dicitur per
se aequale vel inaequale sed per accidens tantum. Et hoc insinuat cum
dicit: 'In ceteris vero quae quantitates non sunt', supple, per se, 'non
multum videtur aequale vel inaequale dici', quia de illis non per se, sed
solum per accidens aequale vel inaequale dicitur. Cum hoc tamem stat
quod vere de aliis dicitur aequale vel inaequale, et eodem modo quan-
titas praedicatur de eisdem.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)