Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 48. QUALITER RESPONDENDUM EST SUSTINENDO QUANTITATEM ESSE ALIAM REM ABSOLUTAM, DISTINCTAM A SUESTANTIA ET QUALITATE ET QUOMODO EXPONENDUS EST ARISTOTELES]
Secundum opinionem autem quae ponit quantitatem esse aliam
rem absolutam a substantia et qualitate, et quod punctus, linea et super-
ficies et corpus inter se realiter distinguuntur', aliter debet dici.
Unde secundum opinionem illam dimensiones sunt quaedam res
informantes substantiam et sustentantes qualitates corporales, ita quod
substantia non est dimensio sed est subiectum dimensionis; nec qualitas
est dimensio sed est subiective exsistens in dimensione. Et tunc quantitas
vel habet partes copulatas ad terminum communem vel non habet
tales partes copulatas ad terminum communem. Si detur primum, vel
illae partes omnes sunt permanentes: et tunc vel sunt extensae secundum
longitudinem tantum, et sic est linea; vel secundum longitudinem et
latitudinem, et sic est superficies; vel secundum longitudinem, latitudinem
et profunditatem, et sic est corpus.
Locus autem a multis ponitur esse idem realiter cum superficie.
Si autem non omnes partes sunt permanentes, sic est tempus. Si
autem partes non copulantur ad terminum communem, vel igitur illae
partes sunt permanentes, et tunc est numerus; vel non sunt permanen-
tes, et tunc est oratio. Et ita ista ponuntur in genere quantitatis: linea,
superficies, corpus, locus, tempus, numerus et oratio.
Punctus autem, instans et unitas non ponuntur in genere quantitatis
per se sed per reductionem.
Aliter autem dividitur quantitas, quia quaedam est habens positio-
nem, et sic sunt istae species: linea, superficies, corpus et locus; quaedam
autem non habens positionem, et sic sunt istae species: tempus, nume-
rus et oratio.
Prima autem proprietas quantitatis est non habere contrarium, quia
quamvis qualitas exsistens subiective in quantitate habeat contrarium,
ipsa tamen quantitas non habet contrarium, sicut inductive patet.
Secunda proprietas est quod quantitas non suscipit magis et minus,
quia una quantitas non est magis quantitas quam alia.
Tertia proprietas est quod secundum quantitatem aliquid dicitur
aequale vel inaequale, ita quod ipsa quantitas per se et primo est aequalis
vel inaequalis, et secundario et per accidens substantia sustentans quan-
titatem et qualitas exsistens in quantitate subiective est aequalis vel
inaequalis.
Et de quantitate ista sufficiant.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)