Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 49. DE PRAEDICAMENTO 'AD ALIQUID']

Tertium praedicamentum quod ponit Aristoteles vocatur
'ad aliquid' sive relatio.
Et est primo sciendum quod sicut sunt opiniones contrariae de quan-
titate ita sunt contrariae opiniones de 'ad aliquid' sive de relatione.
Quidam enim ponunt quod relatio non est aliqua res extra
animam distincta realiter et totaliter a re absoluta et a rebus absolutis.
Et de ista opinione reputo fuisse Aristotelem et alios philosophos
sequentes eum.
Alii autem ponunt quod relatio est quaedam res quae non
plus est res absoluta quam homo est asinus, sed est distincta realiter et
totaliter a re absoluta et a rebus absolutis. Et de ista opinione sunt multi
theologi, quain etiam aliquando credidi fuisse opinionem Ari-
stotelis, sed nunc mihi videtur quod opinio contraria sequitur ex
principiis suis. Unde istam materiam de relativis primo volo prosequi
secundum opinionem primam, secundo secundum opinionem secundam.
Tractando autem istam materiam iuxta primam opi-
nionem, primo ponam modum ponendi et ostendam quod opinio
illa est Aristotelis; secundo confirmabo eam per aliquas rationes;
tertio obiciam contra eam et respondebo illo modo quo responderet
Aristoteles, ut mihi videtur; quarto prosequar de illis quae in
isto praedicamento ponuntur.
Est autem ista opinio quod praeter res absolutas, scilicet substantias
et qualitates nulla res est imaginabilis, nec in actu nec in potentia. Verum-
tamen illas easdem res diversa nomina diversimode significant. Quia
aliqua nomina sic sua significata significant quod absolute possunt de
aliquo praedicari absque hoc quod addatur eis aliquis casus obliquus,
sicut aliquis est homo, quamvis non sit alicuius homo vel alicui homo,
et sic de aliis casibus obliquis. Aliqua autem nomina sic sua significata
significat quod de nullo verificari possunt nisi vere et convenienter possit
eis addi casus obliquis alterius dictionis, sicut impossibile est quod aliquis
sit pater nisi sit alicuius pater, et impossibile est quod aliquis sit similis
nisi alicui sit similis, ita quod ista nomina 'pater', 'filius', 'causa', 'causa-
tum', 'similis' et huiusmodi de nullo possunt vere affiimari si significa-
tive sumantur nisi vere et convenienter possit eis addi respectu eiusdem
aliquis casus obliquus. Et omnia talia nomina vocantur nomina relativa.
Et secundum unam opinionem omnis res pro qua potest tale no-
men in propositione vera supponere est vera relatio, ut sic 'relatio' non
sit nomen secundae intentionis, nec secundae impositionis, sed sit no-
men primae intentionis, quia quando significative sumitur pro re,
quae non est signum, potest supponere, ut sic haec sit vera 'homo est
relatio', 'Sortes est relatio', ex hoc ipso quod Sortes est similis vel pa-
ter alterius.
Et quamvis secundum usum theologorum oporteat con-
cedere quod aliqua res extra animam, quae non est signum incomplexum
alterius ex quo nata est componi propositio, sit relatio, tamen puto quod
Alistoteles nihil posuit relativum nec 'ad aliquid' nec relationem
nisi solum nomen ex quo nata est propositio mentalis, vocalis vel scripta
componi. Et ideo secundum opinionem Alistotelis, ut aestimo,
'relatio' sive 'ad aliquid' sive etiam 'relativum' erat nomen secundae
impositionis vel nomen secundae intentionis et non nomen primae
intentionis. Et ideo secundum suam opinionem non debet concedi quod
homo est relatio vel albedo est relatio, sed debet concedi quod lioc no-
men 'pater' est relativum, et non debet concedi quod iste homo qui
est pater est relativum.
Et quod ista sit opinio Aristotelis potest persuaderi. Primo,
quia Philosophus in Praedicamentis definiens 'ad aliquid' dicit
quod 'ad aliquid talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt alio-
rum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud'. Et exemplificat
quomodo aliquid dicitur ad aliud diversimode, quia aliquid sub habi-
tudine casus genitivi, aliquid sub habitudine casus ablativi vel dativi. Ex
hoc arguo sic: nihil dicitur alterius sub habitudine casus genitivi vel ad
aliud sub alio casu nisi nomen; sed omne ad aliquid dicitur ad aliud sub
aliqua habitudine tali casuali; igitur omne ad aliquid est nomen. Unde
et omnes expositores dicunt quod ad aliquid sub aliqua liabi-
tudine casuali ad aliud dicitur; tale autem quid nonnisi nominibus com-
petere potest. Relinquitur igitur, secundum Philosophum, quod
'ad aliquid' est nomen importans suum significatum, sic quod non po-
test pro eo convenienter supponere nisi possit sibi addi aliquis casus
obliquus.
Nec valet dicere quod Philosophus istam definitionem
relativorum reprehendit versus finem capitul, quia Philosophus
ibidem non intendit quod ista definitio ab aliquibus relativis removeatur,
sed dicit ibidem quod ista deftnitio convenit omnibus relativis, non
tamen est convertibilis, sed est in plus, sicut patebit inferius. Et
ita omne relativum est tale nomen secundum eum, sicut patet per
ipsum ibidem. Per quem etiam ibidem patet quod substantias primas et
secundas vocat nomina substantiarum, quia aliquas substantias ponit
quae dicuntur aliorum, sed illae res non dicuntur aliorum sed nomina
tantum, quamvis sint aliorum.
Item, Philosophus in Praedicamentis ponit quod omnia re-
lativa dicuntur ad convertentiam si convenienter assignentur. Ubi etiam
ponit quod ubi deficiunt nobis nomina, licitum est fingere nomina ad
quae alia relativa dicuntur. Ex istis arguo sic: nos non assignamus nisi
nomina, sicut nec utimtur nisi nominibus; cum igitur nos assignemus
relativa, ipsa nomina erunt relativa. Praeterea, secundum intentionem
Philosophi, nos fingimus relativa ad quae dicuntur alia; sed non
fingimud nisi nomina; igitur ipsa nomina sunt relativa.
Et si dicas quod secundum Philosophum non fingimus
relativa sed fingimus nomina relativorum; unde dicit Philoso-
phus: 'Aliquotiens et forte nomina fingere necesse est, si non fue-
rit nomen impositum ad quod convenienter assignetur'. Igitur videtur
quod possumus fingere nomen relativum et non ipsum relativum:
Sed istud non valet ad intentionem Philosophi, quia
ipse intendit quod fingimus ipsum relativum. Quando enim non est
nomen relativum impositum ad significandum correspondens alteri cor-
relativo, tunc licitum est fingere nomen relativum. Unde dicit quod
'necesse est fingere si non fuerit nomen impositum ad quod conve-
nienter assignetur', et per consequens ad nomen fictum assignatur rela-
tivum; Sed non assignatur nisi ad relativum; igitur ipsum nomen est
relativum.
Hoc idem patet per eudem, ibidem, nam postquam exempli-
ficavit quomodo relativa aliqua dicuntur ad convertentiam, subdit:
'Similiter autem et in aliis; sed casu aliquotiens differunt secundum lo-
cutionem'. Ex quo patet quod dicit relativa differre casu; sed sola no-
mina differunt casu; igitur secundum eum sola nomina sunt relativa.
Item, quod non ponat relationes esse alias res, potest persuaderi sic:
si relatio esset alia res, quandocumque adveniret alicui, illa res vere
haberet rem novam in se, et per consequens vere mutaretur; quod est
contra eum, V Physicorum, ubi ponit relationem advenire ipso nihil
mutato.
Item, secundum Philosophum, V Metaphysicae, 'calefac-
tivum est ad calefactibile'; igitur si relatio esset alia res in calefactivo,
esset talis res ad illud calefactibile quod nihil est.
Item, tunc essent in eodem res infinitae actualiter. Probatio: nam ista
res est calefactiva illius ligni et etiam infinitorum, seilicet sol, secundum
Philosophum, quia sol calefacit infinita corpora; igitur cuiuslibet
illorum est modo calefactivus. Si igitur relatio sit alia res, tot erunt res
actualiter exsistentes in sole quot erunt celefacta a sole. Sed sol calefacit
tnfinita, igitur infinitae res, quarum quaelibet secundum se tota est
distincta ab alia, modo sunt in sole. Quod est contra Philoso-
phum, VI Physicorum, negantem talia infinita esse in rerum natura.
Nec valet dicere quod ad omnia illa calefactibilia est una relatio, et
non variantur relationes secundum variationem terminorum, quia eadem
facilitate dicetur quod respectu omnium non oportet ponere nec unam
talem relationem, sed sufficit quod sit una res quae potest appellari
diversis nominiibus, vel eodem nomine, adiectis sibi diversis casibus
obliquis.
Similiter, qua ratione dicis quod respectu omnium eiusdem rationis
sufficit unica relatio, eadem ratione et aeque faciliter dicam ego quod
respectu quorumcumque, etiam specie et genere distinctorum, sufficit
una relatio, ita quod non oportet ponere tales relationes extra animam
distinctas specie.
Sic igitur mihi videtur quod opinio Aristotelis fuit quod
sola nomina suiit ad aliquid vel relativa. Et isti opinioni concordant
multi grammatici, ponentes ad aliquid vel relativum esse speciem
nominis. Unde Priscianus, in Maiori Volumine, libro III, cap. De
nomine, enumerans multas species nominis, inter alias enumerat 'ad
aliquid', dicens: 'Ad aliquid dictum est quod sine intellectu illius ad
quod dictum est proferri non potest, ut 'filius', 'servus'. Nam dicendo
filium etiam patrem, et dicendo servum dominum quoque intelligo;
quod si intereat, una interimit illud quod ab eo intelligitur'. Eandem
sententiam dicunt alii grammatici, sequentes praedictum auctorem.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)