Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 51. DE OBIECTIONIBUS QUAE POSSENT FIERI CONTRA PRAEDICTA]

Et quod haec non sit opinio Aristotelis, fortasse quis obiciet
Primo quidem ex dictis in Categoriis, tibi enumerans praedicamenta
dicit: 'Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum
aut significat substantiam aut quantitatem aut qualitatem', et sic de
aliis. Ex quo videtur intendere distinctas res distinctis generibus impor-
tari, et ita cum relatio sit unum decem generum, importabit rem aliam
ab his quae per alia genera importantur.
Praeterea, in eodem dicit: 'Ad aliquid sunt quaecumque hoc ipsum
quod sunt aliorum dicuntur'. Per quod excluduntur substantiae, quae
licet sint aliorum, non tamen sunt ad aliquid. Hoc autem non videtur
verum de terminis nec de rebus extra quas absolutas dicunt. Relinquitur
igitur esse aliquid aliud ab his cui competat esse ad aliquid.
Adhuc, quomodo vera erunt quae Aristoteles ibidem docet
de relativis, ut quod contrarietas inest in relatione, et quod relatio susci-
pit magis et minus, et quod relativa sunt simul natura? De terminis enim
et rebus absolutis, ut videtur, verificari non possunt.
Hoc etiam persuaderi videtur rationibus ex principiis Aristo-
telis deductis: 'Impossibile enim est idem simul esse et non esse';
sed absoluta sunt relatione transeunte; necesse est igitur ea esse distincta.
Ulterius, passio realiter differt a subiecto, cum realiter demonstre-
tur de eo; et idem non demonstratur realiter de se ipso. Aequale autem
et inaequale, et nonnulla relativa, sunt passiones, cum sit proprium quan-
titati aequale vel inaequale dici, et qualitati simile vel dissimile, ut docet
Aristoteles in Praedicamentis. Igitur etc.
Item, quod est principium operationis realis necesse est esse reale.
Relatio autem videtur esse huiusmodi: aliqua namque aliter et aliter
proportionata et ordinata faciunt delectationmn, quam non facerent
indeterminata proportione, vel ordine circumseripto.
Amplius, quomodo salvabitur distinctio decem praedicamentorum,
quorum septem ponuntur relativa; et distinctio entis creati in absolutum
et respectivum; aut entis extra animam in decem categorias? Quomodo
etiam consueta et communes locutiones stare poterunt, ut quod pater
patemitate est pater; et filius filiatione est filius; et similis similitudine
est similis, non enim nihilo est similis; aut quod relatio est accidens, et
his similia ?
Impossibile quoque videtur sine respectu unionis astruere quem ad
modum uniatur forma materiae, pars parti in continuo, accidens suo
subiecto et spiritus naturae corporeae. Unionem namque spirituum ad
naturas corporeas non solum Lex Christiana sed et omnis natio, ritus
et secta fatetur; et lioc ipsum apud magos, pythones et ceteros supersti-
tionum huiusmodi sectatores familiarissimum est.
Si praedicta etiam opinio esset vera tunc idem esset in diversis prae-
dicamentis, quod Aristoteles non recipit, ut videtur, cum apud
eum propositio negativa in qua unum praedicamentum negatur ab alio
sit immediata.
Ex his forsan putabit aliquis Philosophum aliter esse opina-
tum quam superius ostensum est. Sed diligenter consideranti non debet
propter has rationes videri ambiguum Aristotelem talia entia
extra animam nullatenus posuisse.
Quod enim primo inducitur non arguit distinctionem rerum cor-
respondentem illis distinctis inconiplexis, sicut nec arguitur distinctio
rerum in Deo ex hoc quod dicimus nominum divinorum alia significare
iustitiam, alia sapientiam, alia bonitatem, alia potentiam, et sic de aliis;
vel in equo ex hoc quod dicimus nomtnum de equo dictorum aliqua si-
gnificare equi substantiam, aliqua mobilitatem, aliqua corruptibilita-
tem, et sic de aliis. Sed est sensus talium locutionutm quod terminorum
de Deo dictorum quidam important quod Deus iustus est, quidam quod
sapiens, quidam quod bonus, et sic de aliis; et quod terminorum de
equo dictorum quidam significant quid equus sit, quidam quod mo-
bilis, quidam quod corruptibilis, et sic de aliis. Eodem modo in propo-
sito: 'Singulum incomplexorum aut significat substatitiam, aut quanti-
tatem etc.', sensus est quod quidam terminorum significant quid res est,
quidam qualis est, quidam quanta est, quidam ad quid est, puta cui
similis vel aequalis, quidam quid agit, quidam quid patitur etc.
Manifestius igitur Aristoteles expressit naturam praedica-
mentorum V Metaphysicae, dicens: 'Quoniam igitur praedicamento-
rum alia quid est significant, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid'
etc. Est ergo mens Aristotelis non qui termini quas res signifi-
cent, sed intendit ostendere quomodo aliqui termini sunt absoluti, aliqui
connotativi, aliqui relativi, sicut alibi sufficienter declaratum est.
Eodem modo ad aliud dicendum est quod secundum mentem
Aristotelis ipsi termini proprie dicuntur ad aliquid seu relativi
'qui hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur', hoc est ex hoc quod sunt
tales termini sic significantes aliquid, aliud dant intelligere, ita quod
nulla propositio in qua praedicatur talis terminus de aliquo potest sciri
nisi sciatur determinate illud quod dat intelligere. Et propterea tales
termini 'caput', 'ala', 'manus' et huiusmodi non sunt ad aliquid: quo-
cumque enim horum viso potest sciri quid tale sit, puta 'caput', 'ala',
'manus', quamvis ignoretur cuius sit.
Quo modo autem sit in relatione contrarietas: considerandum est
quod contraria quandoque dicuntur quorum unum non compatitur
secum aliud realiter, ita quod ad utrumque potest esse motus proprie,
sicut albedo et nigredo sunt contraria. Quandoque vero dicuntur con-
traria termini qui non possunt simul de eodem respectu eiusdem verifi-
cari. Et hoc modo contrarietas est in terminis relativis, ut 'simile' et
'dissimile', 'aequale' et 'inaequale' contraria sunt, cum de eodem res-
pectu eiusdem verificari non possint. 'Suscipere quoque magis et minus'
sumitur aliquotiens pro vera additione rei ad rem, sicut albedo vel lux
suscipit magis et minus; quandoque in praedicatione, puta cum aliquod
nomen recipit comparationem, et sic relatio suscipit magis et minus,
quod tamen non semper contingit propter additionem rei ad rem sed
plerumque propter solam ablationem, sicut inaequale fit magis aequale
propter ablationem partis suae. Unde sicut contingit aliquando aliquid
denominari nomine relativo propter mutationem in altero solum, ita
contingit 'magis et minus' sic denominari propter solam mutationem in
altero vel ablationem in se ipso seu augmentationem alicuius absoltiti
in se ipso.
Similiter etiam relativa dicuntur simul natura, non quia sint aliquae
res quarum una necessario exigat aliam et e converso, sed ex hoc quod
si esse exsistere praedicatur de uno significative accepto, necessario verifi-
cabitur de alio, eodem modo sumpto. Sequitur enim 'duplum est, ergo
dimidium est' et e converso.
Ad aliud dicendum faciliter, concedendo conclusionem quod abso-
luta realiter distinguuntur a relationibus, quia relationes dicuntur termini
relativi, qui realiter distinguuntur a rebus extra. Saepe tamen hic modus
arguendi decipit imperitos, ut cogat ad pluralitatem. rerum, quas in rei
veritate ponere non oportet; ut 'creatio est, conservatio non est, igitur
creatio distinguitur a conservatione'. Sed quando talis modus arguendi
teneat, in sequentibus apparebit.
Si dicas quod album realiter de non-simili fit simile, circum-
seripto omni termino, ergo aliquid habet quod non habuit, dico quod
album de non-simili fit realiter simile per hoc solum quod fit unum
aliud album et non per adventum cuiuseumque novae rei in ipso. Quem-
admodum enim Deus de non creante fit creans et columna de non-
dextera fit dextera sine quacumque re nova recepta in eis, sic in propo-
sito existimandum est.
Quod vero inducitur de passione et suo subiecto, faciliter solvitur
praecognito quid est passio demonstrabilis: quae non est aliquid realiter
exsistens extra in subiecto, sed est quoddam praedicabile per se secundo
modo de subiecto, natum supponere pro eodem pro quo subiectum
supponit. Et hoc modo 'simile' vel 'dissimile', 'aequale' vel 'inaequale'
dicuntur passiones qualitatis vel quantitatis.
Ex hoc etiam quod experimur diversos effectus causari per hoc
quod aliqua aliter et aliter disponuntur et ordinantur non est putandum
relationem, quam significant, esse causam illorum, sed absoluta potius
quae sic et aliter proportionantur. Sicut enim causa nunc potest aliquid
causare quod non prius fuit ex hoc solo quod est approximata passo, et
non propter additionem cuiuseumque novae rei, sic et in musicis et pic-
turis aliqua diversimode proportionata causant delectationem quam
aliter non causarent.
Quod vero consequenter additur de distinctione praedicamento-
rum , quibusdam facit difficultatem. Et iam dixit Avicenna
illam esse famosam tantum, et ideo nemo cogitur eam sine efficaci pro-
batione tenere. Peripateticorum vero, dictis Aristotelis inhae-
rentes, habent aliter dicere, videlicet quod distinctio praedicamentorum
non sumitur ex distinctione rerum quas important sed potius ex distinc-
tione interrogatorum de individuo substantiae, ut docet Averroes
VII Metaphysicae. Non enim putandum est decem genera esse res extra
animam, aut significare decem res quarum nulla significatur nisi per
unum illorum, sed doctrina Peripateticorum astruit decem
genera fore decem terminos easdem res aliter et aliter importantes.
Quemadmodum enim octo partes orationis possunt esse distinctae et
tamen significare idem, ut 'album', 'albescens', 'albescere', 'albe', sic
cum distinctione praedicamentorum potest stare identitas rerum quas
important.
Similiter distinctio entis per absolutum et respectivum non est entis
in quantum ens sed terminorum, sicut distinctio per abstractum et con-
cretum, per proprium et appellativum, per adiectivum et substantivum,
cum nulla res proprie dicatur absoluta vel respectiva. Quare enim dice-
retur absoluta? Aut quia distinguitur a quolibet alio: et tunc relatio,
quam moderni ponunt extra, esset absoluta, cum ponant eam
distingui realiter a quolibet alio. Aut quia non coexigit aliquid aliud seu
iion dependet ad aliquid aliud: et sic nullum accidens esset absolutum,
nec forma substantialis, nec aliqua creatura; horutn enim quodlibet alio
indiget et ab alio dependet ut sit. Aut dicitur absoluta quia potest per
se intelligi, non requirens terminum suae cognitionis: et tunc materia
et omnia accidentia et divinitas non essent absoluta, si secundum opi-
nionem mulutorum nec materia sine forma nec accidens sine su-
biecto nec deitas sine personis potest intelligi. Vel si haec dixeris posse
per se intelligi, nulla omnino remanet ratio quin etiam illa forma respec-
tiva possit per se intelligi.
Et quod additur de divisione entis extra animam, patet evidenter
litteram VI Metaphysicae intuenti quod illa non est divisio rerum extra
sed terminorum, sicut et illa quae ponuntur in. Praedicamentis et V Me-
taphysicae Tum quia dicit compositionem et divisionem aliud esse
ab his quae mens copulat et dividit; tum quia postremo subiungit
quod 'ens dicitur multipliciter, sicut dictum est in his quae de quo-
tiens. Hoc enim significat quid est, hoc autem quale aut quantum'
etc. Constat autem quod haec non possunt competere rebus sed ter-
minis, quorum proprie est compositio, divisio et significatio.
Quae vero consueta sunt dici de relationibus, multa impropria,
nonnulla falsa et fabulosa esse constat, sicut latissime patet perscrutanti
volumina de his edita a modernis, licet eorum aliqua verum
habeant intellectum, ut quod pater paternitate est poter et filius filiatione
est filius et similis similitudine est similis, et his similia. In quibus locu-
tionibus non oportet fingere rem aliquam per quam pater sit pater et
filius sit filius et similis sit similas. Nec oportet multiplicare res in talibus
lucutionibus 'columna est dextera dexteritate', 'Deus est creans crea-
tione, bonus bonitate, iustus iustitia, potens potentia', 'accidetis inhaeret
inhaerentia', 'subiectum subicitur subiectione', 'aptum est aptum aptitu-
dine', 'chimaera est nihil nihilitate', 'caecus est caecus caecitate', 'corpus
est mobile mobilitate', et sic de aliis innumeris.
Explicite igitur et absque ambiguitate loquendo quaelibet harum
propositionum resolvenda est in duas, utendo deseriptione Ioco nominis,
ut: Pater est pater patrnitate, id est pater est pater quia genuit filium;
filius est filius filiatione, id est filius est filius quia genitus est; similis est
similis similitudine, id est similis est similis quia habet qualitatem eius-
dem speciei cum alio. Et sic de aliis.
Si vero hic modus ponendi displiceat, possunt aliter salvari huius-
modi locutiones absque rerum multiplicatione, ponendo quod abstrac-
tum et concretum, puta pater et paternitas, filius et filiatio, similis et
similitudo idem significant. Et tunc erit sensus: pater est pater paterni-
tate, id est se ipso, sicut Deus est creator creatione activa, id est se ipso,
quia creatio activa non dicit rem additani Deo; et Deus est bonus boni-
tate, id est se ipso, cum eius bonitas non sit aliud quam ipse.
Qualiter etiam concedendum est relationem esse accidens, docet
Anselmus, Monologion, cap. 25. Non enim dicitur accidens quia
sit forma realiter informans substantiam de qua dicitur, sicut albedo, sed
quia est quoddam praedicabile de aliquo contingenter, quod potest
successive affirmari et negari propter transmutationem illius de quo di-
citur vel alterius, ut aequalitas et similitudo, doimnus, creator etc.
Nec illud quod subiungitur de materia et forma, subiecto et acci-
dente, toto et partibus, et spiritibus unitis corporibus concludit renm rela-
tivam mediam inter illa unita. Eadem enim quaestio remaneret de illa
re media: quomodo facit unum cum eo in quo poneretur? Aut enim se
ipsa, et eadem ratione standum fuit ni primis unibilibus; aut alia unione,
et tunc procedetur in infinitum. Ponatur enim illa res media per quam-
cumque potentiam separata ab unibilibus, deinde uniatur illis sicut acci-
dens suo subiecto: quomodo de non unita fiet unita? An per aliam rem
mediam ? Et redit pristina difficultas.
Ideo dicendum est breviter sicut docet Aristoteles, VIII
Metaphysicae, ubi quaerens quomodo materia et forma faciunt unum,
reddit causam dicens quod illud est actus et illud potentia, quia horum
quodlibet suo modo est alteri unibile, quia unum est actus et aliud po-
tentia aut utrumque actus et potentia. Non quidem semper actus infor-
mans sed quandoque informans, quandoque movens, quandoque regens
et gubernans. Et aliis modis.
Ex dictis quoque manifestum est quod nulluin est inconveniens
apud Aristotelem eandem rem per diversa praedicamenta im-
portari, cum ponat scibile et scientiam, sensibile et sensum in praedica-
mento relationis et in aliis praedicamentis.
Nec obstat quod dicit immediatam propositionem in qua unum
praedicamentum removetur ab alio, quia hoc non est propter diversita-
tem rerum quas important, sed quia unum non praedicatur de alio prae-
dicatione directa et primo modo dicendi per se sed per accidens. Exem-
plum: eadem res importatur per creationem et conservationem, et ta-
men unum vere negatur ab alio. Sic et hic.
Sic igitur Aristoteles opinatus est de relativis quaemadmo-
dum dictum est.
Opinio vero contraria duplicem videtur habere radicem. Una quidem
radix est quia nonnulli nimis innituntur proprietati sermonis vulgatae phi-
losophiae, quae multis praebuit occasionem erroris. Tum quia defectuose
translata; tum quia propter obscuritatem Graeci sermonis in Latinum
translati male intelligitur et perversus inde quandoque intellectus elicitur;
tum quia dicta auctorum falso saepissime allegantur, cuin tamen etiam
veraciter allegatis fidem non expediat adhibere multorum errorum labe
respersis.
Secunda radix est multiplicare entia secundum multitudinem ter-
minorum, et quod quilibet terminus habet quid rei; quod tanien abu-
sivum est et a veritate maxime abducens. Non enim quaerendum est in
omnibus terminis quid rei sed tantum quid nominis in multis, quales
sunt omnes termini relativi et nonnulli alii, quorum quilibet aequivalet
in significando longae orationi. Et ideo propositiones in quibus ponun-
tur resolvendae sunt et exponendae, utendo aliquotiens descriptione loco
nominis, quia voces et conceptus decipiunt.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)