Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 52. DE ILLIS QUAE SECUNDUM ISTAM OPINIONEM PONUNTUR ESSE IN GENERE RELATIONIS VEL AD ALIQUID]
Ista opinione sic declarata, quae mihi videtur fuisse Aristote-
les, videndum est secundum istam opinionem de illis quae ista opinio
ponit esse in genere relationis.
Et est primo sciendum quod secundum istam opinionem, sicut dic-
tum est, nihil est in genere relationis nisi nomen, et hoc vel mentale
vel vocale vel scriptum; et hoc nonnisi nomen illud cui potest conve-
nienter addi in propositione casus obliquus.
Sed sciendum est quod talia nomina quibus convenienter potest
addi casus obliquus sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt qui-
bus semper, quandocumque vere praedicantur de aliquo, convenienter
addi potest sibi solum suum abstractum, quod est abstractum primo
modo abstractorum, de quo modo dictum est prius. Sicut est de
talibus nominibus concretis 'album', 'calidum', 'dulce', 'animatum',
nam nihil est album nisi sit album albedine, nec aliquid est calidum
nisi calore sit calidum, et sic de aliis. Sed talia, quamvis ponantur con-
notativa, non tamen dicuntur relativa.
Alia nomina sulit quae non possunt de aliquo verificari nisi conve-
nienter et vere possint addi eis nomina, non abstracta eorum, sed alii
casus obliqui qui non sunt eorum abstracta, cuiusmodi sunt talia nomina
'dominus', 'servus', 'pater' et 'filius', et sic de aliis. Nullus enim est pa-
ter nisi sit alicuius pater, nec aliquis est similis nisi sit alicui similis. Et
ista vocantur relativa 'secundum esse', quia scilicet impossibile est quod
verificentur de aliquo nisi tunc eis convenienter possit addi casus obli-
quus. Et de istis relativis, quando sunt talia quod contingenter praedi-
cantur de aliquo et contingenter verificantur de illis de quibus praedi-
cantur posita constantia subiecti, impossibile est scire ipsum verificari de
aliquo nisi sciatur determinate ad quid dicittir, sicut impossibile est scire
aliquem esse servuni nisi sciatur cuius est servus, et impossibile est scire
aliquem esse similem nisi sciatur cui est similis. Et de istis intelligit
Philosophus quando dicit in Praedicamentis quod qui scit deter-
minate unum relativorum, scit determinate reliquum. Si autem tale
relativum sic verificetur de aliquo quod non potest non verificari de ipso
posita constantia subiecti, tunc non oportet quod qui determinate
scit unum relativorum quod determinate sciat reliquum.
Alia autem nomina sunt quibus quandoque addi potest casus obli-
quus, hoc tamen non semper requiritur. Unde quandoque quidem vere
contingit dicere quod iste asinus est asinus Sortis, et quod est asinus
alicuius. Quandoque autem quamvis haec sit vera 'iste asinus est asinus',
haec tamen est falsa 'iste asinus est asinus alicuius'. Et ista possunt vocari
'relativa secundum dici', hoc est aliquando possunt dici aliorum vel sub
aliqua alia habitudine casuali. Hoc tamen non requiritur, ideo non sunt
per se in genere relationis. Talia nomina sunt 'manus', 'caput' et huius-
modi. Unde ista manus aliquando est manus hominis aliquando non est
manus hominis, quando scilicet est abscisa; quod si tunc non vocetur
manus, hoc nomen 'manus' vere erit in genere relationis, et sic de con-
similibus.
Sic igitur omne nomen quod de nullo significative sumptum potest
verificart nisi vere et convenienter possit sibi addi aliquis casus obliquus
alicuius alterius dictionis quam sui abstracti, est in genere relationis. Et
ista possunt vocari 'relativa secundum esse', alia autem possunt vocari
'relativa secundum dici', quia aliquando convenienter additur eis casus
obliquus aliquando non.
Verumtamen istis vocabulis 'relativa secundum esse' et 'relativa se-
cundum dici' philosophi non utuntur, sicut nec utuntur aliis verbis qui-
bus magistri communiter nunc utuntur, scilicet 'relatione reali'
et 'relatione rationis'. Unde talis distinctio a Philosopho num-
quam invenitur, et ideo secundum eum ita vere et realiter sunt ista rela-
tiva 'causa', 'dominus' et huiusmodi sicut quaecumque alia. Unde sem-
per vel frequenter exemplificat de domino, et hoc quia non potest esse
dominus nisi sit alicuius servi dominus. Et ideo apud Aristotslem
nulla erat talis distinctio inter relationem realem et relationem rationis;
distinguit tamen diversos modos relativorum V Metaphysicae, de qui-
bus modo non est tractandum. Sed sufficat nunc scire quod [secundum]
Aristotelem omne nomen vel habens vim nominis, cuiusmodi
est participium, quod de nullo significative sumptum potest verificari
nisi vere et convenienter contingat sibi addere et adiungere casum obli-
quum alterius dictionis quam sui abstracti, est vere ad aliquid et in prae-
dicamento relationis, sive significet substantiam praecise sive qualitatem
sive utrumque sive etiam connotet aliquid aliud in actu sive in potentia,
sive affirmative sive negative sive qualitercumque. Et ideo omnia ta-
lia 'dominus-servus', 'signum-significatum' 'causa-causatum', 'efficiens-
effectus', 'activum-passivum', 'producens-productum', 'agens-patients',
'calefaciens-calefactum' et omnia talia in praedicamento relationis sunt
collocanda.
Ex quo sequitur ulterius quod quandoque verba sunt in genere
actionis vel passionis vel in aliquo alio praedicamento et tamen partici-
pia et nomina verbalia correspondentia eis sunt in praedicamento rela-
tionis, secundum principia Aristotelis.
Et quod haec sit intentio sua satis insinuat V Metaphysicae, cap.
De ad aliquid, ubi enumerans modos relativorum dicit: ''Alia'', sci-
licet dicuntur relativa, ''ut calefactivum ad calefactibile et sectivum ad
secabile et omne activum ad passivum''. Et postea sequitur: ''Activa
vero et passiva secundum potentiam activam et passivam sunt, et actio-
nes potentiarum: ut calefactivum ad calefactibile, quia potest; et iterum
calefaciens ad id quod calefit, et secans ad id quod secatur, tamquam
agentia''. Ecce quod calefaciens potest esse de secundo modo relati-
vorum.
Unde puto quod apud Aristotelem omnia nomina et parti-
cipia, quae non possunt de aliquo verificari nisi convenienter possit eis
addi casus obliquus, correspondentia secundum significationem verbis
activis et passivis, quae non tantum secundum vocem et formam verbo-
rum sunt activa et passiva sed vere significant quod aliquid realiter agit
et aliquid realiter patitur, vel quod aliquid vere facit et aliquid vere fit,
sunt relativa de secundo modo, cuiusmodi sunt 'agens' et 'patiens', 'ca-
lefaciens-calefactum', 'creans-creatum', 'activum-passivum' et huiusmodi.
Quod etiam Aristoteles ponat nomina vel participia in ge-
nere relationis et verba correspondentia eis in aliis praedicamentis, patet
per eundem in Praedicamentis, cap. De ad aliquid, ubi dicit sic: ''Simi-
liter autem accubitus et statio et sessio positiones quaedam, positio vero
ad aliquid; iacere vero vel stare vel sedere ipsa quidem positiones non
sunt, sed denominative ab his quae dictae sunt positionibus nominantur''.
Ex quo patet quod stare non est in genere relationis, sed tamen sta-
tio est in genere relationis, quia si sit statio, alicuius est statio. Tamen
ultimate oportet resolvere talem propositionem in talem 'partes talis
corporis sunt sic distantes', et in tali resolutione habebitur expresse ali-
quod nomen vel participium quod de nullo verificari potest nisi sibi
convenienter possit adiungi casus obliquus.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)