Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 53. DE PROPRIETATIBUS RELATIVORUM]

Viso quid Aristoteles sensit de relativis videndum est de
proprietatibus quas attribuit eis'.
Et est prima proprietas quod aliquibus relativis inest contrarietas,
non tamen omnibus. Quod aliquibus insit contrarietas patet, nam virtus
et vitium sunt relativa et tamen sunt contraria.
Sciendum quod 'contraria relativa' vocantur hic illa quae non pos-
sunt simul eidem competere per praedicationem, sed cuicumque com-
petit unum, eidem potest successive competere aliud. Et isto modo
'pater' et 'filius' non sunt contraria, quia idem potest simul esse pater
et filius, quamvis non respectu eiusdem. Sic etiam nihil contrariatur tri-
plo, quia cuicumque competit triplum, eidem vel potest simul alia
relatio competere vel numquam.
Secunda proprietas relativorum est quod suscipiunt magis et minus,
quamvis non omnia, nam aliqua sumpta cum istis adverbiis 'magis' et
'minus' possunt de aliquo praedicari successive, sicut aliquid est primo
magis simile alicui et postea minus simile vel e converso. Sed hoc non
est possibile de triplo nec de duplo nec de aequali, et sic de multis aliis.
Tertia proprietas est quod omnia relativa dicuntur ad converten-
tiam, hoc est cuicumque relativo potest addi casus obliquus sui corre-
lativi, nisi contingat quod nomina nobis deficiant, et tunc licitum est
fingere nomen, et tunc recto illius potest convenienter addi obliquus
alterius; et obliquus illius potest convenienter addi recto alterius. Sicut
si iste sit dominus, oportet quod sit servi dominus; et si sit similis, opor-
tet quod sit simili similis. Similiter si 'ala' sit relativum, ita quod non sit
possibile quod aliquid sit ala nisi sit alicuius ala, tunc licitum est fingere
nomen sibi correspondens ad quod dicatur secundum convertentiam
ut dicatur quod est ala alati, et e converso quod alatum est ala alatum.
Et sic de omnibus aliis.
Sciendum est tamen quod aliquando idem nomen ponitur in recto
et in obliquo. Et ista vocantur relativa similium nominum sive relationes
aequiparantiae, sicut 'omne simile est simili simile' et 'omne aequale
est aequali aequale' et sic de multis, ubi idem nomen ponitur in recto et
in obliquo. Quandoque autem aliud nomen ponitur in recto et in obli-
quo, sicut si sit pater, est filii pater, et non oportet quod sit patris pater;
et si est servus, est domini servus, et non oportet quod sit servi servus.
Et ista vocantur relativa dissimilium nominum sive relativa disquipa-
rantiae. Hoc tamen generale est quod semper licitum est addere obliquum
recto illius relativi, secundum Damascenum Logica sua, cap.29.
Quarta proprietas relativorum est quod relativa sunt simul natura.
Quae est sic intelligenda quod esse exsistere non potest verificari de uno
nisi verificetur de reliquo, si propositio formetur. Sicut si haec sit vera
'duplum est', haec erit vera 'dimidium est'; et si haec sit vera 'pater est',
haec erit vera 'filius est' et e converso.
Et eodem modo intelligendum est quando dicitur quod 'relativa
perempta se perimunt', hoc est si negativa sit vera in qua esse negatur
ab uno illorum, alia negativa erit vera in qua negatur esse a reliquo.
Sicut si haec sit vera 'pater non est', haec erit vera 'filius non est', et e
converso.
Et est sciendum quod istae regulae non sunt generales, secundum
Philosophum in Praedicamentis, nam probat ibidem ex inten-
tione quod ista proprietas non convenit omnibus relativis, sicut probat
de scientia et scibili et sensu et sensibili. Et quamvis non probet de aliis,
nec de aliis exemplificet, tamen in multis aliis capit instantiam sicut in
illis. Nam 'calefactivum' et 'calefactibile' sunt correlativa, et tamen non
sequitur 'calefactivum est, igitur calefactibile est', nec e converso. Simi-
liter non sequitur 'dealbabile non est, ergo dealbativum non est'. Et
ita in multis capit instantiam.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)