Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 54. DE RELATIVIS: QUOMODO DICENDUM EST SECUNDUM TENENTES CONTRARIAM OPINIONEM, SCILICET QUOD EST QUAEDAM RES DISTINCTA A RE ABSOLUTA]
Hactenus dictum est de relativis secundum opinionem quae mihi
videtur Aristotelis esse; nunc dicendum est de relativis secundum
opinionem contrariam praecedenti.
Unde ponit illa opinio quod quaelibet relatio est res distincta realiter
a suo fundamento, ita quod ponit quod similitudo qua Sortes albus est
similis Platoni albo est quaedam res realiter et totaliter distincta a Sorte
et ab albedine quae fundat istam similitudinem. Et consimiliter est de
paternitate et filiatione et omnibus aliis quae ponuntur in genere rela-
tionis. Unde quamvis istud vocabulum 'fundamentum relationis' non sit
verbum philosophicum, secundum philosophiam Aristotelis, ta-
men dicunt quod quaelibet relatio habet fundamentum et terminum, a
quorum utroque realiter distinguitur.
Et quod relatio sit alia res, probatur multipliciter. Primo, quia dis-
tinctum praedicamentum res distinctas significat; relatio autem est
distinctum praedicamentum; ergo etc.
Item, albedo potest manere sine similitudine; igitur albedo non est
similitudo.
Item, si relatio esset eadem cum suo fundamento, sicut fundamenta
sunt in diversis praedicamentis, scilicet substantia, qualitas et quanti-
tas, ita relationes aliquae essent in praedicamento substatitiae, aliquae in
praedicamento qualitatis, aliquae in praedicamento quantitatis; et ita
relatio non esset distinctum praedicamentum.
Item, per idem fundamentum Sortes albus est similis Platoni albo
et dissimilis Ciceroni nigro; si igitur relatio esset eadem cum suo funda-
mento, similitudo et dissimilitudo essent eadem res, et per consequens
non essent distinctae relationes.
Item, si relatio esset eadem cum suo fundamento, et ad fundamentum
est motus, sicut ad albedinem est motus, igitur ad relationem esset mo-
tus; quod est contra Philiosophum, V Physicorum.
Item, unitas universi consistit in ordine partium; si ergo relatio non
est alia res, ille ordo non erit alia res; et ita universum noti esset unum.
Item, divisis partibus componentibus aliquod totum, inanent partes
et non manet unio, igitur unio est aliud a partibus.
Item, in natura assumpta a Verbo non est aliquod absolutum quin
consimile sit in natura mea; cum igitur illa sit unita et non mea, aliquid
habet illa natura quod non habet mea; sed illud non potest esse absolu-
tum, igitur est aliquid respectivum, quod est intentum.
Propter istas rationes et alias multas, quas propter brevitatem omitto,
tenetur a mulutis quod relatio est res extra animam, distincta realiter
ab omni re absoluta.
Distinguunt tamen de relationibus quia quaedam sunt relationes
reales et quaedam sunt relationes rationis, cuiusmodi sunt relationes Dei
ad creaturam, et aliae quae sine omni operatione intellectus esse non
possunt.
Istis autem relationibus attribuuntur praedictae proprietates. Nam
aliquae relationes sunt contrariae, sicut virtus et vitium, aliquae autem
non sunt contrariae, sicut triplo nihil contrariatur.
Item, relativa suscipiunt magis et minus, non tamen omnia, sicut
dictum est.
Item, omnia relativa dicuntur ad convertentiam. Verumtamen ali-
quando uni relationi reali correspondet relatio realis in alio, sicut simi-
litudini Sortis correspondet relatio realis in alio cui est similis. Aliquando
autem relationi reali in uno non correspondet relatio realis in alio sed
relatio rationis tantum, sicut relationi reali qua creatura dependet a Deo
non correspondet relatio realis in Deo sed rationis tantum.
Similiter, relationes ponuntur simul natura, ita quod si una relatio
sit, oportet quod alia relatio sit. Et haec proprietas intelligitur quando
utraque relatio est realis; si autem una sit realis et alia rationis, non
oportet; sicut ponitur de scientia et scibili et de sensu et sensibili.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)