Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 55. DE PRAEDICAMENTO QUALITATIS]
Quartum praedicamentum ponitur praedicamentum qualitatis. Et
sicut de prioribus ita de isto primo procedendum est secundum opinio-
nem quae mihi videtur consona principiis Aristotelis, sive sit
vera sive falsa. Secundo de eodem dicendum est secundum opinionem
contrariam.
Videtur autem mihi quod secundum principia Aristotelis
debet poni quod praedicamentum qualitatis est quidam conceptus vel
signum continens sub se omnia illa per quae respondetur convenienter
ad quaestionem factam per 'quale' de substantia, quod non exprimit
partem substantialem substantiae.
Utrum autem magis proprie concreta vel abstracta debeant poni in
praedicamento qualitatis, non est ad praesens discutiendum.
Sunt autem quaedam in genere qualitatis quae important res distinc-
tas a substantia, ita quod illa res non est substantia, sicut sunt 'albedo' et
'nigredo', 'color', 'scientia', 'lux' et huiusmodi. Quaedam autem sunt
quae alias res a praedictis qualitatibus et substantia non important,
cuiusmodi sunt 'figura', 'curvitas', 'rectitudo', 'densitas', 'raritas' et
huiusmodi.
Ad sciendum autem quando qualitas debet poni alia res a substantia
et quando non, hac arte convenit uti: quia quando aliqua praedicabilia
possunt successive verificari de eodem - quae non possunt simul de
eodern verificari - propter solum motum localem, non oportet quod illa
praedicabilia res distinctas significent. Sed talia praedicabilia 'curvum',
'rectum' propter solum motum localem possunt de eodem verificari
successive: nam quando aliquid est rectum, si postea sine alia re adve-
niente partes ipsius per motum localem approximentur, ita quod minus
distent quam prius, dicitur curvum; et propter hoc curvitas et rectitudo
non important alias res a rebus rectis et curvis. Et consimiliter est de fi-
gura: quia per solum motum localem aliquarum partium potest aliquid
fieri diversae figurae. Et ita est de raro et denso et consimilibus. Sed
non sic est de albedine et nigredine, de calore et frigore et huiusmodi;
non enim per hoc solum quod aliquid vel partes alicuius moventur
localiter fit aliquid calidum vel frigidum, et ideo omnia talia important
res distinctas a substantia.
Hoc viso sciendum est quod Aristoteles ponit quatuor mo-
dos vel quatuor species qualitatis. Primus modus est habitus et dispo-
sitio. Et vocatur habitus omnis qualitas de difficili mobilis, sive sit
spiritualis sive corporalis. Dispositio autem vocatur omnis qualitas de fa-
cili mobilis, sive sit corporalis sive spiritualis. Et secundum hoc qualitas
eiusdem speciei in uno est habitus et in alio est dispositio.
Et est sciendum quod sub isto modo non tantum comprehenditur
illud quod importat aliam rem a substantia sed etiam illud quod quando-
que non importat aliam rem. Unde omne illud sub hoc modo continetur
quod, faciliter vel difficiliter, propter mutationem rei removetur a sub-
iecto. Et ut breviter dicam, omnis qualitas sub hoc modo continetur, et
ideo dicitur 'species qualitatis': non quia aliqua sit qualitas quae nec sit
habitus nec dispositio, sed quia aliqua qualitas non est habitus et aliqua
qualitas non est dispositio; vel dicitur 'species', quia aliquid specialius
connotat quam hoc nomen 'qualitas'.
Aliud genus qualitatis ponitur potentia naturalis vel impotentia.
Unde omnis res qua potest aliquid faciliter agere vel resistere actioni in
hoc genere ponitur.
Tertia species ponitur passio et passibilis qualitas. 0mnis enim qua-
litas sensibilis ponitur in tertia specie qualitatis.
Quartum autem genus qualitatis ponitur forma et circa aliquid con-
stans figura, et similiter rectum et curvum et huiusimodi.
Et sciendum quod 'forma' potest vocari illa qualitas propter quam
aliquid dicitur pulcrum vel turpe; et ista nomina non important alias
res a praedictis qualitatibus et substantia. Unde notandum est quod se-
cundum intentionem Philosophi idem est in diversis speciebus
qualitatis, sicut patet, quia ponit quod calor et frigiditas sunt in prima
specie qualitatis, et similiter sunt in tertia. Ex quo patet quod non est
intentionis suae ponere quod istae a se mutuo universaliter removentur,
sed quod de se mutuo, saltem particularitur, praedicantur. Et sicut ponit
de speciebus ita ponit etiam de praedicamentis quod de se mutuo parti-
culariter praedicantur.
Qualitati autem Philosophus multas attribuit proprietates
Et ponitur prima proprietas quod qualitas suscipit contraria. Una enim
qualitas alteri contrariatur, et similiter nomina concreta, importantia illas
qualitates in obliquo, contrariantur. Non tamen omni qualitati contra-
riatur qualitas, nam aliqua est qualitas quae non habet contrarium, sicut
lux non habet contrarium.
Secunda proprietas est quod qualitas suscipit magis et minus, quia
concretum de aliquo praedicatur quandoque cum hoc adverbio 'rnagis'
et quandoque cum hoc adverbio 'minus'. Quandoque enim haec est
vera 'a est magis album quam b' et quandoque ista 'a est minus album
quam b'. Sed ista proprietas non inest omnibus qualitatibus: non enim
aliquid dicitur magis triangulus quam aliud, nec unum magis quadratum
quam aliud.
Tertia proprietas qualitatis est quod secundum qualitatem aliquid
dicitur simile vel dissimile. Duo enim alba sunt similia et similiter duo
nigra, sed album et nigrum sunt dissimilia.
Et de qualitate secundum opinionem Aristotelis ista suffi-
ciant, quia in Praedicamentis diffuse tractavi de qualitate secundum opi-
nionem Aristotelis. Quidquid enim super philosophiam scribo
non tamquam meum sed tamquam Aristotelis, ut mihi videtur, dico.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)