Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 56. DE PRAEDICAMENTO QUALITATIS SECUNDUM ALIAM OPINIONEM]

AIii autem ponunt quod quaelibet qualitas est res distincta
realiter a substantia et quantitate et rebus respectivis. Et assignant qua-
tuor species qualitatis, quarum contenta realiter inter se distinguuntur.
Unde ponunt quod habitus et dispositio constituunt primam speciem
qualitatis, quae distinguuntur, quia habitus est de difficili mobilis, dispo-
sitio vero de facili mobilis est.
Secundam speciem ponunt esse potentiam naturalem vel impoten-
tiam, quae distinguuntur ab habitu et dispositione.
Tertiam speciem ponunt passionem et passibilem qualitatem, om-
nem scilicet qualitatem sensibilem.
Quartam speciem ponunt formam et figuram, quam ponunt distingui
realiter a substantia et qualitatibus aliarum specierum. Unde etiam di-
cunt quod quando aliquod corpus rectum curvatur vere unam rem
absolutam amitttit et aliam rem absolutam novam adquirit.
Proprietates autem easdem quas ponit Aristoteles ipsi attri-
buunt qualitati.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)