Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 57. DE PRAEDICAMENTO ACTIONIS]

De sex praedicamentis Aristoteles se breviter expedit, de
quibus tamen ad itiniorum utilitatem est latius disserendum.
Unde quintum praedicamentum ponitur actio, quod tamen Phi-
losophus, quando praedicamenta enumerat vel etiam tractat de illo
praedicamento, non per nomen sed per hoc verbum 'facere' nominavit.
Et consimiliter per verbum, non per nomen, Damascenus in
Logica sua nominat hoc praedicamentum.
Unde mihi videtur quod opinio Aristotelis is erat quod prae-
dicamentum illud non est nisi quaedam ordinatio verborum importan-
tium quod aliquid facit vel agit aliquid, ita quod unum verbuin de alio
verbo, sumpto cum hoc pronomine 'qui', praedicatur, sic dicendo 'qui
calefacit, agit vel facit'; 'qui movet facit vel , et sic de cotisimilibus.
Et isto modo potest salvari ibi esse genus generalissimum. Et si praecise
essent in usu talia verba et participia eis correspondentia et nomina sup-
ponentia pro illis eisdem pro quibus supponunt verborum participia, de
isto praedicamento, sicut de multis aliis, paucae forent difficultates. Tunc
enim oporteret, si 'actio' esset nomen, quod supponeret pro eodem pro
quo supponit 'agens', et esset planum quod actio esset res absoluta sicut
agens, et quod sicut agens est substantia ita actio esset substantia. Ta-
men illa substantia contingenter esset actio sicut contingenter est agens,
et ita verbum esset in uno praedicamento et nomen in alio, sicut agens
est in praedicamento relationis, secondum opinionem Aristotelis,
sicut probatum est prius , quia 'agens' potest semper convenienter
recipere obliquum adiunctum sibi, et tamen 'agere' non est in illo prae-
dicamento. Et tunc praedicamentum non importaret aliquam rem quae
non esset de praedicamento qualitatis vel substantiae, sed importaret
tam rem de praedicamento substantiae quam rem de praedicamento
qualitatis.
Unde sic dicendo 'ignis calefacit lignum', hoc verbum importat
calorem, quamvis non nominaliter sed verbaliter; propter quod non
oportet quod praedicetur de calore, sicut 'album' importat albedinem,
non tamen praedicatur de albedine.
Pro ista opinione, sive sit vera sive falsa, possunt adduci aliquae
persuasiones. Quod enim quando sic dicitur 'ignis agit vel calefacit'
non importetur aliqua res quae non sit substantia vel qualitas potest
persuaderi. Primo, quia si aliqua alia res importetur, quaero: ubi est illa
res ? Aut est per se subsistens aut est alteri inhaerens. Si sit per se sub-
sistens, igitur est substantia, et tunc habetur intentum. Si sit alteri inhae-
rens, aut inhaeret igni calefacienti aut ligno calefacto. Si detur primum,
igitur omne agens et omne movens vere reciperet novam rem in se
quandocumque ageret vel moveret. Et ita corpus caeleste et intelligen-
tia continue reciperent novas res in agendo. Similiter, tunc Deus in
agendo et producendo reciperet novam rein in se.
Et si dicas quod non est simile de Deo et aliis creaturis, con-
tra: si Deus nihil recipiendo vere et realiter agit, igitur simpliciter est
ibi actio sine tali re alia, igitur frustra ponitur in alio agente, cum possit
vere et realiter esse agens sine tali alia re.
Si autem illa res recipiatur in calefacto, igitur non denominaret
agens, nec illa re diceretur ignis agens.
Similiter, tunc semper calefactum reciperet in se plures res, scilicet
calorem et illam rem quae ponitur esse actio et aliam quae ponitur passio;
quod videtur absurdum, quia ponitur pluralitas sine necessitate et sine
ratione.
Item, potest argui sic: illa res aut est causata aut non est causata. Si
non est causata, igitur est Deus. Si est causata, quaero: a quo ? Nonnisi
ab agente, igitur agens producit illam rem. Quo dato quaero de illa
productione illius rei sicut prius. Et erit processus in infinitum, vel sta-
bitur quod una res producitur sine productione alia. Et eadern ratione
fuit standum in primo, quod calor producitur in ligno sine alia re nova
in calefaciente.
Item, theologice potest argui sic: omnem rem quam producit Deus
mediante causa secunda potest per se immediate producere; igitur illam
rem quae ponitur esse actio quando ignis agit potest Deus producere
immediate, sine hoc quod ignis agat. Quo facto quaero: aut ignis agit
aut non. Si sic, igitur agit, et tamen solus Deus agit. Si non agit, contra:
ibi est actio formaliter exsistens in igne, igitur ignis vere denominatur
ab illa actione. Igitur vere agit; et ita agit et non agit, quod est impos-
sibile.
Propter istas rationes et alias multas posset aliquis tenere quod actio
non est aliqua res distincta ab agente et passo et producto. Et haec
opinio, sive sit vera sive falsa, est opinio Aristotelis, ut mihi vi-
detur. Et ideo ponit quod hoc nomen 'actio' supponit pro ipso agente,
ut haec sit vera 'actio est agens' et consimiliter 'agere est agens'. Vel
ponit quod talis propositio resolvenda est in aliarn propositionem in
qua ponitur verbum sine nomine tali, ut ista 'actio agentis est' aequiva-
leat isti 'agens agit', et ista 'calefactio est actio' aequivaleat isti 'quod
calefacit, agit', et sic de consimilibus.
Hoc ostenso sciendum est quod secundum opinionem Aristo-
telis 'agere' sicut et 'facere' multipliciter accipitur. Quandoque enim
idem est quod aliquid producere vel causare vel destruere; quandoque
idem est quod aliquid in aliquo facere vel destruere; quandoque acci-
pitur communiter et large, secundum quod est commune ad praedicta
duo et ad movere, et sic potest poni praedicamentum.
Convenit autem isti praedicamento contrarietas, nam frigefacere et
calefacere contraria sunt. Quae verba ideo dicuntur contraria quia im-
portant contrarias qualitates et non possunt eidem simul competere,
saltem respectu eiusdem.
Suscipit etiam hoc praedicamentum magis et minus, hoc est istis
verbis convenienter adduntur ista adverbia 'magis' et 'minus', quamvis
forte non omnibus. Unde convenienter dicitur 'hoc calefacit magis quam
illud', et 'illud minus calefacit quam istud', et 'unus gaudet plus et alius
minus'. Haec dicta sunt secundum opinionem quae mihi videtur con-
sona doctrinae Aristotelis.
Alii autem ponunt quod actio est quaedam res distincta ab agente,
producto et passo et a ceteris rebus absolutis, et est quidam respectus
qui ab aliquibus ponitur esse subiective in agente, ab aliqui-
bus autem subiective in passo.
Dicunt tamen quod aliquando actio est respectus realis agentis ad
passum, aliquando autem est respectus rationis, sicut actio Dei non est
nisi quidam respectus rationis. Et proprietates praedictas, scilicet habere
contrarium et suscipere magis et minus dicunt tali respectui convenire.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)