Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 58. DE PRAEDICAMENTO PASSIONIS]
Sextum praedicamentum ponitur praedicamentum passionis, quod
Aristoteles nominat ubique per verbum, sicut patet in Praedica-
mentis, cap.1, et cap. De facere et pati. Et secum concordare videtur
Damascenus in Logica sua, ubi similiter nominat hoc praedica-
mentum per verbum.
Et sicut est de praecedenti praedicamento quod in eo, secundum
opinionem Aristotelis reponuntur verba, ita in hoc praedica-
mento verba significantia aliquid pati reponuntur. Unde omnia quae
dicta sunt de facere proportionaliter dicenda sunt de pati. Et ideo se-
cundum viam suam pati et passio est illa substantia quae patitur, sicut
videtur dicere Damascenus. Unde dicit: 'Facere autem et pati
substantia quaedam est taliter operans vel patiens'.
Vel semper propositio in qua ponitur hoc verbum infinitivi modi
loco nominis vel hoc nomen 'passio' resolvenda est in propositionem in
qua ponitur verbum sine nomine tali et tali infinitivo modo, ut ista
'calefieri est pati' aequivaleat isti 'quod calefit patitur' et ista 'calefactio
est passio' aequivaleat illi eidem.
Sed sciendum est quod 'pati' multipliciter accipitur: scilicet pro reci-
pere aliquid ab aliquo, et sic subiectum patitur et materia recipiens
formam patitur. Aliter accipitur magis generaliter, secundum quod est
commune ad pati primo modo et moveri, quamvis nihil in se subiective
recipiat, sicut quando aliquid movetur localiter. Tertio accipitur secun-
dum quod est commune ad pati praedictis modis et ad causari vel pro-
duci, et sic est praedicamentum.
Breviter igitur, secundum viam Aristotelis, mihi videtur
quod ipse posuit omnia verba activa mentalia in praedicamento 'facere'
et omnia verba passiva mentalia in praedicamento 'pati', sive illa verba
significent substantias sive qualitates, sive tam substantias quam qua-
litates.
Alii autem dicunt quod passio est quidam respectus exsistens
subiective in passo, correspondens respectui actionis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)