Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 59. DE PRAEDICAMENTO 'QUANDO']
Septimum praedicamentum ponitur 'quando', quod est ordinatio
adverbiorum vel aliorum eis aequivalentium, quibus convenienter re-
spondetur ad quaestionem factam per hoc interrogativum 'quando',
secundum viam Aristotelis. Unde semper nominat illud prae-
dicamentum per hoc interrogativum 'quando' et non aliter; nec habe-
mus aliquod generale commune ad illa per quae respondetur ad talem
quaestionem. Et ideo secundum viam Aristotelis, ut mihi vide-
tur, hoc praedicamentum non importat aliquam rem distinctam a sub-
stantia et qualitate, sed importat illas easdem res, quarmvis non nomi-
naliter sed adverbialiter tantum.
Et pro ista opinione, sive sit vera sive falsa, potest argui. Nam si
'quando' sit talis res inhaerens rei temporali, cum non plus debeat poni
talis res respectu unius temporis quam respectu alterius, igitur respectu
temporis futuri est talis res. Consequens falsum, quia si sit talis res in
isto quod erit cras, sine qua non potest dici quod erit cras, sicut non po-
test aliquid esse album sine albedine, igitur respectu cuiuslibet instantis
illius temporis in quo erit, erit aliqua talis res in isto. Et cum illa instantia
ponantur infinita, sequitur quod in isto erunt res infinitae.
Similiter, istud fuit in infinitis temporibus et in infinitis instantibus
igitur in eo sunt derelictae tales res infinitae.
Et si dicatur quod illa instantia non fuerunt in actu, con-
tra: aut aliquod instans unquam fuit in actu aut nullum. Si nullum,
igitur nihil est instans; si aliquod, et non plus unum quam reliquum,
igitur infinita fuerunt in actu.
Praeterea, de omni re contingit determinate dicere quod est vel non
est; igitur in isto homine vel est determinate talis res - et accipio illam
rem quae debet relinqui ex adiacentia crastinae diei - vel non est in isto
homine. Si est in ipso, igitur haec est determinate vera 'iste horno erit
cras'. Si non est in eo, igitur sua opposita est determinate vera; quae
videntur esse contra Aristotelem, qui in futuris contingentibus
negat veritatern determinatam.
Et potest argui theologice sic. Quaero: aut in isto homine est talis
res aut non est in eo. Si est in eo, et sequitur formaliter 'talis res respectu
crastinae diei est in isto homine, igitur iste homo erit cras', sicut sequi-
tur formaliter 'in isto subiecto primo est albedo, igitur hoc est album',
et antecedens istud 'ista res est in isto homine' est sic verum quod non
potest contingere etiam per divinam potentiam quin postea sit verum
dicere 'haec res fuit', igitur Semper necessario erit verum dicere 'iste
homo fuit futurus in illa die', et per consequens Deus non potest facere
quin erit in illa die. Si autem ista res non sit in isto homine, igitur haec
erit necessaria postea 'ista res non fuit in isto homine', et sequitur for-
maliter 'ista res non fuit in isto homine, igitur iste non fuit futurus in
illa die'. Et antecedens est necessarium, igitur consequens est neces-
sarium. Et per consequens Deus non potest continuare vitam istius
hominis usque ad diem crastinam.
Item, si 'quando' esset talis res sicut isti opinantes contrarium
imaginantur, tunc sicut calidum est calidum calore ita illud temporale
esset tale per illam rem, et per consequens sicut est impossibile aliquid
esse calidum sine calore ita impossibile esset aliquid esse tale sine tali re
inhaerente sibi. sed consequens est falsum, nam haec est vera 'Antichris-
tus erit ante diem iudicii', et tamen in Anticliristo, cum sit nihil, non est
talis res.
Sidicatur ad omnia quod ex tempore futuro non derelinquitur
talis res antequam fuerit in illo tempore, et ideo nec iste homo nec Anti-
christus habet talem rem in se derelictum ex tempore futuro, contra:
si sine tali re vere ista res erit cras et in tempore futuro, eadem ratione
sine tali re vere fuit in tempore praeterito et vere est nunc; igitur frustra
ponuntur tales res.
Praeterea, si in isto homine qui fuit heri est talis res derelicta per
quam dicitur fuisse heri, sicut lignum est calidum per calorem, igitur
impossibile est quod haec sit vera 'iste homo fuit heri' sitie tali re, sicut
impossibile est quod lignum sit calidum sine calore. Sed hoc videtur
falsum, nam nullam contradictionem includit quod Deus conservet
istum hominem sine illa re, quia potest per suam potentiam absolutam
istum hominem conservare et illam rem destruere. Ponatur igitur in
esse. Et tunc quaero: aut iste homo fuit heri aut non fuit. Si fuit, igitur
vere fuit heri sine tali re, igitur per illam rem non dicitur fuisse heri;
quod est intentum. Si non fuit heri, contra: propositio talis de praeterito
est necessaria, ita quod Deus non potest facere quin hoc fuerit, ex quo fuit.
Propter ista et multa alia, quae causa brevitatis omitto, posset aliquis
catholicus vel haereticus tenere quod 'quando' non est talis res. Et haec
fuit opinio Aristotelis, ut mihi videtur, et ideo numquam hoc
praedicamentum per nomen sed per adverbium nominavit.
Alii autem dicunt quod 'quando' vel 'quandalitas' est quaedam
res respectiva, derelicta in re temporali ex adiacentia temporis, propter
quam rem dicitur quod res fuit vel erit vel est.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)