Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 61. DE PRAEDICAMENTO POSITIONIS]

Nonum praedicamentum ponitur positio, quod secundum opinio-
nem Aristotelis non significat rem distinctam a rebus absolutis,
sed significat quod partes rei sic vel sic ordinantur et situantur et ap-
proximantur. Unde ex hoc ipso quod aliquis est erectus, ita quod par-
tes vel tibiae non incurvantur nec partes earum approximantur, dicitur
stare, et e converso est de sedere.
In isto autem praedicamento sunt 'sedere', 'stare', 'reclinare', 'iacere'
et consimilia. Et nihil in hoc praedicamento potest alicui competere nisi
quanto, cuius partes possunt diversimode approximari, propter quam
diversam approximationem diversa et contraria sive incompossibilia
praedicabilia possunt eidem successive competere.
Isti autem praedicamento non habemus aliquod interrogativum cor-
respondens, sed hoc est propter vocabulorum penuriam.
Alii autem tenent quod positio est quidam respectus inhaerens
toti vel partibus, ita quod ex hoc quod surgit qui sedit, habet unam rem
in se quam prius non habuit, et unam aliam quam prius habuit perdit.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)