Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 62. DE PRAEDICAMENTO HABITUS]

Decimum praedicamentum ponitur habitus. Et de isto, sicut de
prioribus, dico quod Aristoteles non posuit quod significet
aliquam rem distinctam a rebus permanentibus, sed significat quod una
res est circa aliam mobilis ad motum ipsius nisi contingat aliquod impe-
dimentum, quae non est pars rei nec stmul cum re sed loco et situ dis-
tincta a re. In quo praedicamento ponit talia 'armatum esse', 'calceatum
esse' et sic de aliis.
Tamen 'habere' secundum Philosophum multis modis dici-
tur, sicut in Praedicamentis exposui.
Alii autem dicunt quod habitus est quidam respectus in ipso
corpore circa aliud corpus vel in ipso corpore contento.
Et de istis praedicamentis ista sufficiant.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)