Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 63. DE SUPPOSITIONE TERMINORUM IN PROPOSITIONIBUS]
Dicto de significatione terminorum restat dicere de suppositione,
quae est proprietas conveniens termino sed numquam nisi in propositione.
Est autem primo sciendum quod suppositio accipitur dupliciter,
scilicet large et stricte. Large accepta non distinguitur contra appella-
tionem, sed appellatio est unum contentum sub suppositione. Aliter
accipitur stricte, secundum quod distinguitur contra appellationem. Sed
sic non intendo loqui de suppositione sed primo modo tantum. Et sic
tam subiectum quam praedicatum supponit; et universaliter quidquid
potest esse subiectum propositionis vel praedicatum supponit.
Dicitur autem suppositio quasi pro alio positio, ita quod quando
terminus in propositione stat pro aliquo, ita quod utimur illo termino
pro aliquo de quo, sive de pronomine demonstrante ipsum, ille terminus
vel rectus illius termini si sit obliquus verificatur, supponit pro illo. Et
hoc saltem verum est quando terminus supponens significative accipitur.
Et sic universaliter terminus supponit pro illo de quo - vel de pro-
nomine demonstrante ipsum - per propositionem denotatur praedica-
tum praedicari, si terminus supponens sit subiectum ; si autem terminus
supponens sit praedicatum, denotatur quod subiectum subicitur respectu
illius, vel respectu pronominis demonstrantis ipsum, si propositio for-
metur. Sicut per istam 'homo est animal' denotatur quod Sortes vere est
animal, ita quod haec sit vera si formetur 'hoc est animal', demon-
strando Sortem. Per istam autem 'homo est nomen' denotatur quod
haec vox 'homo' sit nomen, ideo in ista supponit 'homo' pro illa voce.
Similiter per istam 'album est animal' denotatur quod illa res quae est
alba sit animal, ita quod haec sit vera 'hoc est aninial' demonstrando illam
rem quae est alba; et propter hoc pro illa re subiectum supponit. Et sic,
proportionaliter, dicendum est de praedicato: nam per istam 'Sortes
est albus' denotatur quod Sortes est illa res quae habet albedinem, et ideo
praedicatum supponit pro illa re quae habet albedinem; et si nulla res
haberet albedinem nisi Sortes, tunc praedicatum praecise supponeret
pro Sorte.
Est igitur una regula generalis quod numquam terminus in aliqua
propositione, saltem quando significative accipitur, supponit pro aliquo
nisi de quo vere praedicatur.
Ex quo sequitur quod falsum est, quod aIiqui ignorantes di-
cunt, quod concretum a parte praedicati supponit pro forma; videlicet
quod in ista 'Sortes est albus' Ii albus supponit pro albedine, nam haec
est simpliciter falsa 'albedo est alba', qualitercumque termini supponant.
Ideo numquam concretum tale supponit pro forma tali significata per
suum abstractum, secundum viam AristoteIis. In aliis autem
concretis, de quibus dictum est, hoc est bene possibile.
Eodem modo in ista 'homo est Deus' 'homo' vere supponit pro
Filio Dei, quia ille vere est homo.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)