Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 64. DE DIVISIONE SUPPOSITIONIS]

Sciendum est autem quod suppositio primo dividitur in suppositio-
nem personalem, simplicem et materialem.
Suppositio personalis, universaliter, est illa quando terminus sup-
ponit pro suo significato, sive illud significatum sit res extra animam,
sive sit vox, sive intentio animae, sive sit scriptum, sive quodcumque
aliud imaginabile; ita quod quandocumque subiectum vel praedicatum
propositionis supponit pro suo significato, ita quod significative tenetur,
semper est suppositio personalis. Exemplum primi : sic dicendo 'omnis
homo est animal', Ii homo supponit pro suis significatis, quia 'homo'
non imponitur nisi ad significandum istos homines; non enim significat
proprie aliquid commune eis sed ipsosmet homines, secundum Da-
mascenum Exemplum secundi: sic dicendo 'omne nomen vocale
est pars orationis', Ii nomen non supponit nisi pro vocibus; quia tamen
imponitur ad significandum illas voces, ideo supponit personaliter.
Exemplum tertii: sic dicendo 'omnis species est universale' vel 'omnis
intentio animae est in anima' utrumque subiectu supponit personali-
ter, quia supponit pro illis quibus imponitur ad significandum. Exem-
plum quarti: sic dicendo 'omnis dictio scripta est dictio' subiectum non
supponit nisi pro significatis suis, puta pro scriptis, ideo supponit per-
sonaliter.
Ex quo patet quod non sufficienter describunt suppositionem perso-
nalem dicentes quod suppositio personalis est quando terminus sup-
ponit pro re. Sed ista est definitio quod 'suppositio personalis est
quando terminus supponit pro suo significato et significative'.
Suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione
animae, sed non tenetur significative. Verbi gratia sic dicendo 'homo
est species' iste terminus 'homo' supponit pro intentione animae, quia
illa intentio est species; et tamen iste terminus 'homo' non significat
proprie loquendo illam intentionem, sed illa vox et illa intentio animae
sunt tantum signa subordinata in significando idem, secundum modum
aIibi expositum.
Ex hoc patet falsitas opinionis communiter dicentium quod
suppositio simplex est quando terminus supponit pro suo siginficato,
quia suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione
animae, quae proprie non est significatum termini, quia terminus talis
significat veras res et non intentiones animae.
Suppositio materialis est quando terminus non supponit significa-
tive, sed supponit vel pro voce vel pro scripto. Sicut patet hic 'homo
est nomen', Ii homo supponit pro se ipso, et tamen non significat se
ipsum. Similiter in ista propositione 'homo scribitur' potest esse suppo-
sitio materialis, quia terminus supponit pro illo quod scribitur.
Et est sciendum quod sicut ista triplex suppositio competit voci
prolatae ita potest competere voci scriptae. Unde si scribantur istae
quatuor propositiones 'homo est animal', 'homo est species', 'homo est
vox disyllaba', 'homo est dictio scripta', quaelibet istarum poterit veri-
ficari, et tamen nonnisi pro diversis, quia illud quod est animal nullo
modo est species, nec vox disyllaba, nec dictio scripta. Similiter illud
quod est species non est animal, nec vox disyllaba, et sic de aliis. Et
tamen in duabus ultimis propositionibus habet terminus suppositionem
materialem. Sed illa potest subdistingui, eo quod potest supponere pro
voce vel pro scripto; et si essent nomina imposita, ita posset distingui
Suppositio pro voce vel pro scripto sicut suppositio pro significato et
pro intentione animae, quarum unam vocamus personalem et aliam
simplicem. Sed talia nomina non habemus.
Sicut autem talis diversitas suppositionis potest competere termino
vocali et scripto, ita etiam potest competere termino mentali, quia in-
tentio potest supponere pro illo quod significat et pro se ipsa et pro voce
et pro scripto.
Est autem sciendum quod non dicitur suppositio 'personalis' quia
supponit pro persona, nec simplex quia supponit pro siniplici, nec ma-
terialis quia Supponit pro materia, sed propter causas dictas. Et ideo isti
termini 'materiale', 'personale', 'simplex' aequivoce usitantur in logica
et in aliis scientiis; tamen in logica non usitantur frequenter nisi cum
isto addito 'suppositio'.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)