Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 65. QUANDO TERMINUS IN PROPOSITIONE HABERE POTEST SUPPOSITIONEM PERSONALEM, SIMPLICEM VEL MATERIALEM]

Notandum est etiam quod semper terminus, in quacumque pro-
positione ponatur, potest habere suppositionem personalem, nisi ex
voluntate utentium arctetur ad aliam, sicut terminus aequivocus in qua-
cumque propositione potest supponere pro quolibet suo significato nisi
ex voluntate utentium arctetur ad certum significatum. Sed terminus
non in omni propositione potest habere suppositionem simplicem vel
materialem, sed tunc tantum quando terminus talis comparatur alteri
extremo quod respicit intentionem animae vel vocem vel scriptum.
Verbi gratia in ista propositione 'homo currit' li homo non potest ha-
bere suppositionem simplicem vel materialem, quia 'currere' non re-
spicit intentionem animae nec vocem nec scripturam. Sed in ista pro-
positione 'homo est species', quia 'species' significat intentionem animae
ideo potest habere suppositionem simplicem. Et est propositio distin-
guenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subiectum po-
test habere suppositionem simplicem vel personalem. Primo modo est
propositio vera, quia tunc denotatur quod una intentio animae sive
conceptus sit species, et hoc est verum. Secundo modo est propositio
simpliciter falsa, quia tunc denotatur quod aliqua res significata per ho-
minem sit species, quod est manifeste falsum.
Eodem modo sunt tales distinguendae 'homo praedicatur de pluri-
bus', 'risibile est passio hominis', 'risibile praedicatur primo de homine'.
Et sunt istae distinguendae tam a parte subiecti quam a parte praedicati.
Similiter ista propositio est distinguenda 'animal rationale est definitio
hominis', quia si habeat suppositionem simplicem est vera, si personalem
est falsa. Et sic de multis talibus, sicut de istis 'sapientia est attributum
Dei', 'creativum est passio Dei', 'bonitas et sapientia sunt attributa di-
vina', 'bonitas praedicatur de Deo', 'innascibilitas est proprietas Patris'
et huiusmodi.
Similiter quando terminus comparatur ad aliquod extremum, respi-
ciens vocem vel scripturam, est propositio distinguenda, eo quod talis
terminus potest habere suppositionem personalem vel materialem. Et
isto modo sunt istae distinguendae 'Sortes est nomen', 'homo est vox
disyllaba', 'paternitas significat proprietatem Patris'. Nam si paternitas
supponat materialiter, sic haec est vera 'paternitas significat proprietatem
Patris', quia hoc nomen 'paternitas' significat proprietatem Patris; si
autem supponat personaliter, sic est falsa, quia paternitas est proprietas
Patris vel est ipse Pater. Et isto modo sunt istae distinguendae 'animal
rationale significat quidditatem hominis', 'rationale significat partem
hominis', 'homo albus significat aggregatum per accidens', 'homo albus
est terminus compositus', et sic de multis talibus.
Potest igitur dari ista regula quod quando terminus potens habere
praedictam triplicem suppositionem comparatur extremo, communi
incomplexis vel complexis, sive prolatis sive scriptis, semper terminus
potest habere suppositionem materialem vel personalem; et est talis
propositio distinguenda. Quando vero comparatur extremo significanti
intentionem animae, est distinguenda, eo quod potest habere supposi-
tionem simplicem vel personalem. Quando autem comparatur extremo
communi omnibus praedictis, tunc est distinguenda, eo quod potest
habere suppositionem personalem, simplicem vel materialem. Et sic
est haec distinguenda 'homo praedicatur de pluribus', quia si 'homo'
habeat Suppositionem personalem, est falsa, quia tunc denotatur quod
aliqua res significata per hunc terminum 'homo' praedicatur de pluri-
bus. Si habeat suppositionem simplicem vel materialem, sive pro voce
sive pro scripto, est vera, quia tam intentio communis quam vox quam
illud quod scribitur praedicatur de pluribus.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)