Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 66. DE OBIECTIONIBUS QUAE FIERI POSSUNT CONTRA PRAEDICTA]

Sed contra praedicta potest obici multipliciter. Primo sic. Haec est
vera 'homo est dignissima creatura creaturarum'. Quaero, quam sup-
positionem habet li homo? Non personalem, quia quaelibet singularis
est falsa, igitur habet suppositionem simplicem. Sed si suppositio simplex
esset pro intentione animae, illa esset falsa, quia intentio animae non est
dignissima creaturarum. Igitur suppositio simplex non est pro inten-
tione animae.
Praeterea, haec est vera 'color est primum obiectum visus'; sed si
'obiectum' habet suppositionem personalem, quaelibet singularis est falsa;
igitur habet suppositionem simplicem. Sed si supponeret pro intentione
animae, illa esset falsa, quia nulla intentio animae est primum obiectum
visus, quia nulla intentio videtur; igitur suppositio simplex non est pro
intentione animae.
Similiter, ista est vera 'homo est primo risibilis'; et non pro re sin-
gulari nec pro intentione animae; igitur pro aliquo alio
Idem potest argui de istis 'ens est primo unum', 'Deus est primo
persona', quia quaelibet talis est vera, et non pro re singulari nec pro
intentione animae, igitur pro aliquo alio. Et tamen subiectum habet
suppositionem simplicem, igitur suppositio simplex non est pro inten-
tione animae.
Praeterea, vox non praedicatur de voce nec intentio de intentione,
quia tunc quaelibet propositio talis 'homo est animal' esset simpliciter
falsa.
Ad primum istorum est dicendum quod opinio dicentium quod in
ista 'homo est dignissima creaturarum' subiectum habet suppositionem
simplicem, est simpliciter falsa; immo 'homo' habet tantum suppositio-
nem personalem in ista.
Nec ratio eorum valet, sed est contra eos, nam probant quod
si 'homo' haberet suppositionem personalem quod tunc esset falsa, quia
quaelibet singularis est falsa. Sed ista ratio est contra ipsos, quia si
'homo' stet simpliciter in ista et non pro aliquo singulari, igitur pro
aliquo alio, et per consequens illud esset dignissima creaturarum. Sed hoc
est falsum, quia tunc esset nobilius omni homine. Quod est manifeste
contra eos, quia numquam commune vel species est nobilius suo sin-
gulari, cum secundum modum eorum loquendi inferius semper includat
suum superius et plus. Igitur illa forma communis, cum sit pars istius
hominis, non est nobilior isto homine. Et ita si subiectum in ista 'homo
est dignissima creaturarum' supponeret pro aliquo alio ab homine sin-
gulari, ipsa esset simpliciter falsa.
Ideo dicendum est quod 'homo' supponit personaliter, et est de vir-
tute sermonis falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Tamen secundum
intentionem ponentium eam vera est, quia non intendunt quod homo
sit nobilior omni creatura universaliter, sed quod sit nobilior omni
creatura quae non est homo. Et hoc est verum inter creaturas corporales,
non autem est verum de substantiis intellectualibus. Et ita est frequenter
quod propositiones authenticae et magistrales sunt falsae de virtute ser-
monis, et verae in sensu in quo fiunt, hoc est, illi intendebant per eas
veras propositiones. Et ita est de ista.
Ad secundum dicendum quod omnes tales 'color est primum ob-
iectum visus', 'homo est primo risibilis', 'ens est prmio unum'; similiter
'homo est primo animal rationale', 'triangulus habet primo tres angulos',
'sonus est primum et adaequatum obiectu auditus', et ceterae tales
multae, sunt simpliciter falsae de virtute sermonis, tamen illae quas
Philosophus intendebat per istas sunt verae.
Unde sciendum quod sicut frequenter Philosophus et alii
accipiunt concretum pro abstracto et e converso, similiter aliquando
accipiunt plurale pro singulari et e converso, ita frequenter accipiunt
actum exercitum pro actu signato et e converso. Est autem actus exer-
citus qui importatur per hoc verbum 'est', vel aliquod huiusmodi, quod
non tantum significat aliquid praedicari de aliquo sed exercet, praedi-
cando unum de alio, sic dicendo 'homo est animal', 'homo currit',
'homo disputat', et sic de aliis. Actus autem signatus est ille qui impor-
tatur per hoc verbum 'praedicari' vel 'subici' vel 'verificari' vel 'compe-
tere' vel huiusmodi, quae idem significant. Verbi gratia sic dicendo
'animal praedicatur de homine', hic non praedicatur animal de homine,
quia in ista propositione animal subicitur et non praedicatur, et ideo est
actus signatus. Et non est idem dicere 'animal praedicatur de homine'
et 'homo est animal', quia una est multiplex et alia non. Sicut non est
idem dicere quod genus praedicatur de hoc communi 'homo' et quod
hoc commune 'homo' est genus. Nec est idem dicere 'genus praedi-
catur de specie' vel 'haec vox 'animal' praedicatur de hac voce
'homo'' et 'species est genus' vel 'haec vox 'homo' est haec vox
'animal'', nam prmtae duae sunt verae et secundae duae sunt falsae.
Et tamen hoc non obstante Philosophus accipit aliquando actum
exercitum pro actu signato et aliquando e converso, et ita faciunt multi
alii. Et hoc facit multos incidere in errores.
Et ita est in proposito. Nam ista propositio 'homo est primo risi-
bilis', accipiendo 'primo' sicut accipit Plilosophus I Posterio-
rum , est ita falsa sicut ista 'species est genus', sed tamen actus signatus,
in cuius loco ponitur, est simpliciter verus. Sicut haec est vera 'de ho-
mine pradicatur primo hoc praedicatum 'risibile ''; et in isto actu
signato tam 'homo' quam 'risibile' supponit simpliciter pro intentione
animae, nam de hac intentione animae praedicatur primo 'risibile', non
tamen pro se sed pro singularibus. Et debet iste actus sic exerceri 'omnis
homo est risibilis, et nihil aliud ab homine est risibile'; et ita in isto actu
signato 'homo' supponit simpliciter et pro intentione. Sed in actu exer-
cito correspondente 'homo' supponit personaliter et pro rebus singula-
ribus, quia nulla res potest ridere nisi res singularis. Et ideo in actu si-
gnato bene ponitur hoc incomplexum 'primo', sed in actu exercito cor-
respondente non debet poni 'primo'. Et quia 'primo' dicit idem quod
praedicari de aliquo universaliter et de nullo nisi de quo illud praedi-
catur, ideo tali actui signato debent correspondere duo actus exerciti. Sic
est de ista 'sonus est primum obiectum et adequatum auditus'. Nam
falsa est de virtute sermonis, quia aut 'sonus' Supponit pro re singulari
aut pro re communi; si pro re singulari, tunc est falsa, quia quaelibet
singularis est falsa; si pro re communi, tunc adhuc est falsa, quia secun-
dum istos nulla res communis apprehenditur a sensu, et ideo est
simpliciter falsa de virtute sermonis. Tamen forte secundum communiter
loquentes et bene intelligentes per istam intelligitur unus actus signatus,
et est iste 'de sono praedicatur primo esse apprehensibile ab auditu',
quia de hoc communi praedicatur primo tale praedicatum. Non tamen
pro se sed pro singularibus, quia in tali propositione ubi subicitur hoc
commune 'sonus' et praedicatur hoc praedicatum 'apprehensibile a po-
tentia auditiva', 'sonus' non supponit pro se et simpliciter, sed supponit
pro singularibus. Sicut in ista 'omnis sonus est apprehensibilis a potentia
auditiva' subicitur hoc commune 'sonus', et tamen non pro se sed pro
singularibus. Et ita in actu signato 'sonus' supponit simpliciter et pro
intentione animae, sed in actu exercito utroque supponit personaliter et
pro singularibus, hoc est pro suis significatis.
Exemplum de praedictis est manifestum in theologia. Nam haec
est vera 'substantia intellectualis completa, non dependens ad aliud sup-
positum, est primo persona' eadem ratione qua ista est vera 'homo est
primo risibilis', quia eadem ratio est de una et de alia. Tunc quaero:
aut subiectum istius propositionis supponit personaliter et pro singula-
ribus, et tunc est falsa, quia quaelibet singularis est falsa; patet inductive.
Aut supponit simpliciter et pro forma communi, et tunc est falsa, quia
nulla forma communis, nec primo nec non primo, est persona, quia omni
communi - etiam secundum eos - repugnat ratio personae. Idem est
de istis 'singulare est primo unum numero', 'individuum primo distin-
guitur a communi', et sic de multis talibus, quae falsae sunt de virtute
sermonis, et tamen actus signati correspondentes sunt veri.
Ideo dicendum est, sicut prius, quod suppositio simplex est quando
terminus supponit pro intentione animae, quae est communis per prae-
dicationem pluribus, aliquando autem est propria uni. Et huius ratio est
quia nihil est a parte rei quin sit simpliciter singulare.
Unde error istorum omnium qui credebant aliquid esse in re
praeter singulare et quod humanitas, quae est distincta a singularibus,
est aliquid in individuis et de essentia eorum, induxit eos in istos errores
et multos alios logicales. Hoc tamen ad Iogicum non pertinet conside-
rare, sicut dicit Porphyrius in prologo, sed logicus tantum
habet dicere quod suppositio simplex non est pro suo significato; sed
quando terminus est communis habet dicere quod suppositio simplex
est pro aliquo communi suis significatis. Utrum autem illud commune
sit in re vel non, ad eum non pertinet.
Ad tertium dicendum est quod vox praedicatur de voce et similiter
intentio de intentione, non tamen pro se sed pro re. Et ideo per talem
propositionem 'homo est animal', quamvis vox praedicetur de voce vel
intentio de intentione, non denotatur quod una vox sit alia vel quod una
intentio sit alia, sed denotatur quod illud pro quo stat vel supponit sub-
iectum sit illud pro quo stat vel supponit praedicatum.
Si autem adhuc obiciatur contra praedicta quod haec est vera
'piper venditur hic et Romae', et tamen nulla singularis est vera. Et
non est vera nisi secundum quod 'piper' supponit simpliciter; et non
pro intentione; igitur suppositio simplex non est pro intentione:
Dicendum quod ista propositio si sit de copulato extremo est
simpliciter falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Etiam secundum quod
habet suppositionem simplicem est falsa, quia nullus vult emere illud
commune 'piper', sive sit in re extra sive in anima, sed quilibet intendit
emere aliquam rem singularem quam non habet. Sed illa propositio vera
est si sit copulativa, scilicet ista 'piper venditur hic et piper venditur
Romae', quia ambae partes sunt verae pro diversis singularibus. Unde
non plus est ista vera 'piper venditur hic et Romae' quam ista 'piper
singulare venditur hic et Romae'.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)