Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 67. DE SUPPOSITIONE MATERIALI IN SPECIALI]

Praemissa divisione suppositionis dicendum est de membris in spe-
ciali, et primo de suppositione materiali.
Circa quod sciendum quod suppositio materialis cuilibet quod quo-
cumque modo potest esse pars propositionis competere potest. 0mne
enim tale potest esse extremum propositionis et pro voce vel scripto
supponere. Et de nominibus quidem est rnanifestum, sicut patet in istis
'homo: est nomen', 'homo: est numeri singularis'.
Hoc etiam idem patet de adverbiis, verbis, pronominibus, coniunc-
tionibus, praepositionibus, interiectionibus, sicut patet in istis 'bene: est
adverbium', 'legit: est indicativi modi', 'legens: est participium', 'iste:
est pronomen', 'si: est coniunctio', 'ex: est praepositio', 'heu: est inter-
iectio'. Similiter etiam propositiones et oratioties talem suppositionem
habere possunt, sicut patet in istis 'homo est animal: est propositio vera',
'hominem currere: est oratio', et sic de consimilibus.
Et potest ista suppositio non tantum competere voci sed etiam
scripto et parti propositionis mentalis, sive sit propositio sive pars pro-
positionis et non propositio. Unde breviter, omni complexo Ct incom-
plexo competere potest.
Potest autem dividi suppositio materialis, quia quaedam est quando
vox vel scriptum supponit pro se, sicut in istis 'homo: est nomen',
'hominis: est genitivi casus', 'homo est animal: est propositio vera',
'bene: est adverbium', 'legit: est verbum' et huiusmodi. Quandoque
autem vox vel scriptum vel conceptus mentis non supponit pro se sed
pro voce vel scripto, quod tamen scriptum vel quam vocem non si-
gnificat. Sicut in ista propositione vocali 'animal: praedicatur de ho-
mine', haec vox 'homine' non supponit pro hac voce 'homine', quia
'animal' non praedicatur de hac voce 'homine'; sed ibi illud incomple-
xum 'homine' supponit pro hac voce 'homo', quia de hac voce 'homo'
praedicatur 'animal', sic dicendo 'homo est animal'. Simibter in ista
'hominem currere est verum', illud subiectum 'hominem currere' non
supponit pro se, sed supponit pro ista propositione 'homo currit', quam
tamen non significat.
Similiter in talibus 'homo: praedicatur de asino in obliquo', li homo
supponit pro obliquo tali 'hominis' vel 'hominem' vel huiusmodi, quia
in ista propositione 'asinus est hominis' non praedicatur haec vox 'homo'
sed haec vox 'hominis'. Similiter hic 'qualitas praedicatur de subiecto
in concreto', li qualitas supponit pro concretis praedicabilibus de subiecto.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)