Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 68. DE SUPPOSITIONE SIMPLICI]
Sicut autem cuilibet complexo et incomplexo potest competere
suppositio materialis, ita cuilibet complexo et incomplexo significativo
vel consignificativo potest competere suppositio simplex, nam quoli-
bet tale, sive sit mentale sive vocale sive scriptum, potest supponere pro
conceptu mentis, sicut patet inductive.
Et sicut quandoque suppositio materialis est pro illo quod supponit,
et quandoque non pro illo quod supponit sed pro alio, quod tamen
non significat, ita terminus mentalis supponens simpliciter quandoque
supponit pro se, sicut in istis 'homo est species', 'animal est genus',
et sic de aliis; quandoque autem supponit pro alia intentione animae,
quam tamen non significat, sicut in tali propositione mentali 'hominem
esse animal est propositio vera'. Et sic potest dici de multis aliis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)