Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 69. DE SUPPOSITIONE PERSONALI]
Nunc accedendum est ad suppositionem personalem.
Circa quam est sciendum quod solum categorema, quod est extre-
mum propositionis, significative acceptum, supponit personaliter. Per
primum excluduntur omnia syncategoremata, sive sint nomina sive
coniunctiones sive adverbia sive praepositiones sive quaecumque alia, si
alia sint. Per secundum excluditur omne verbum, quia numquam ver-
bum potest esse extremum propositionis quando accipitur significative.
Et si dicatur quod sic dicendo 'legere est bonum', li legere
accipitur significative et tamen supponit, dicendum quod ibi 'le-
gere' non est verbum sed est nomen, et ita est ex usu quod infinitivus
modus non tantum est verbum sed nomen. Unde si 'legere' remaneret
ibi verbum, et non plus esset nomen quam 'legit', non magis esset haec
vera 'legere est bonum' quam ista 'legit est bonum'.
Sed unde est hoc? Dico quod hoc est ex usu loquentium.
Per illam particulam 'extremum propositionis' excluditur pars extre-
mi, quantucumque sit nomen et categorema. Sicut hic 'homo albus
est animal' nec 'homo' supponit nec 'albus' supponit sed totum extre-
mum supponit. Et ideo quantumcumque aliquando partes extremorum
se habeant secundum superius et inferius, non oportet consequentiam esse
bonam inter illas propositiones, quia illa regula debet intelligi quando
ipsa extrema quae supponunt in propositionibus ordinantur secundum su-
perius et inferius. 'Unde non sequitur 'tu es vadens ad forum, ergo tu
es exsistens ad forum'; et tamen 'vadens' et 'exsistens' ordinantur secun-
dum superius et inferius; sed ista extrema 'vadens ad forum' et 'exsistens
ad forum' non sic ordinantur, ideo consequentia non valet. Tamen ali-
quando consequentia valet, quia aliquando non possunt tales partes
ordinari secundum superius et inferius nisi etiam tota extrema sic ordi-
nentur vel possint sic ordinari, sicut patet hic 'homo albus - animal
album', 'videns hominem - videns animal' et sic de multis aliis. Et ideo
frequenter est talis consequentia bona sed non semper, et ita pars extremi
non supponit in tali propositione, tamen in alia propositione supponere
potest.
Per tertiam particulam 'significative acceptum' excluduntur catego-
remata talia quando supponunt simpliciter vel materialiter. Tunc enim,
quia non accipiuntur significative, ideo personaliter non supponunt, si-
cut hic 'homo est nomen', 'homo est species', et in consimilibus.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)