Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 70. DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS PERSONALIS]
Suppositio personalis potest dividi primo in suppositionem discretam
et communem. Suppositio discreta est in qua supponit nomen pro-
prium alicuius vel pronomen demonstrativum significative sumptum;
et talis suppositio reddit propositionem singularem, sicut hic 'Sortes est
homo', 'iste homo est homo', et sic de aliis.
Et si dicatur quod haec est vera 'haec herba crescit in horto
meo', et tamen subiectum non habet suppositionem discretam, di-
cendum est quod ista propositio est falsa de virtute sermonis; sed per
eam intelligitur talis propositio 'talis herba crescit in horto meo', ubi
subiectum supponit determinate. Unde advertendum est quod quando
aliqua propositio falsa est de virtute sermonis, sed tamen aliquem sen-
sum verum habet, ipsa accepta in illo sensu, debent subiectum et praedi-
catum habere eandem suppositionem quam habent in illa quae de vir-
tute sermonis est vera.
Suppositio personalis communis est quando terminus com-
munis supponit, sicut hic 'homo currit', 'omnis homo est animal'.
Suppositio personalis communis dividitur in suppositionem confu-
sam et determinatam. Suppositio determinata est quando contin-
git descendere per aliquam disiunctivam ad singularia; sicut bene sequitur
'homo currit, igitur iste homo currit, vel ille', et sic de singulis. Et ideo
dicitur suppositio determinata quia per talem suppositionem denotatur
quod talis propositio sit vera pro aliqua singulari determinata; quae
singularis determinata sola, sine veritate alterius singularis, sufficit ad
verificandam talem propositionem. Sicut ad veritatem istius 'homo
currit' requiritur quod aliqua certa singularis sit vera. Et quaelibet suffi-
cit, etiam posito quod quaelibet alia esset falsa; tamen frequenter multae
vel omnes sunt verae. Est igitur regula certa, quod quando sub termino
communi contingit descendere ad singularia per propositionem disiunc-
tivam, et ex qualibet singulari infertur talis propositio, tunc ille terminus
habet suppositionem personalem determinatam. Et ideo in ista propo-
sitione 'homo est animal' utrumque extremum habet suppositionem
determinatam, quia sequitur 'homo est animal, igitur iste homo est
animal vel ille', et sic de singulis. Similiter sequitur 'iste homo est ani-
mal', quocumque demonstrato, 'igitur homo est animal'. Similiter se-
quitur 'homo est animal, igitur homo est hoc animal vel illud animal vel
illud', et sic de singulis. Et bene sequitur 'homo est hoc animal', quo-
cumque animali demonstrato, 'igitur homo est animal'. Ideo tam 'homo'
quam 'animal' habet suppositionem determinatam.
Suppositio personalis confusa est omnis suppositio personalis termini
communis, quae non est determinata. Et illa dividitur, quia quaedam est
suppositio confusa tantum et quaedam est suppositio confusa
et distributiva.
Suppositio personalis confusa tantum est quando terminus communis
supponit personaliter et non contingit descendere ad singularia per
disiunctivam, nulla variatione facta a parte alterius extremi, sed per
propositionem de disiuncto praedicato, et contingit eam inferri ex quo-
cumque singulari. Verbi gratia in ista 'omnis homo est animal', li animal
supponit confuse tantum, quia non contingit descendere sub animali ad
sua contenta per disiunctivam; quia non sequitur 'omnis homo est ani-
mal, igitur omnis homo est hoc animal, vel onmis homo est illud ani-
mal, vel omnis homo est aliud animal' et sic de singulis. Sed bene con-
tingit descendere ad propositionem de disiuncto praedicato ex singula-
ribus, quia bene sequitur 'omnis homo est animal, igitur omnis homo
est hoc animal vel illud', et sic de singulis; quia consequens est una ca-
tegorica, composita ex hoc subiecto 'homo' et hoc praedicato 'hoc
animal vel illud vel illud', et sic de singulis. Et manifestum est quod hoc
praedicatum vere praedicatur de omni homine, ideo illa universalis est
simpliciter vera. Et similiter ista infertur ex quolibet contento ani-
malis, nam bene sequitur 'omnis homo est hoc animal', quocumque
animali demonstrato, 'igitur omnis homo est animal'.
Suppositio confusa et distributiva est quando contingit aliquo modo
descendere copulative, si habeat multa contenta et ex nullo uno forma-
liter infertur. Sicut est in ista 'omnis homo est animal', cuius subiectum
supponit confuse et distributive: sequitur enim 'omnis homo est animal,
igitur iste homo est animal et ille homo est animal', et sic de singulis;
et non sequitur formaliter 'iste homo est animal', quocumque demon-
strato, 'igitur omnis homo est animal'.
Quod dixi 'aliquo modo contingit descendere', hoc dixi quia non
semper eodem modo contingit descendere. Nam aliquando contingit
descendere nulla variatione facta circa propositiones nisi quod in prima
subicitur vel praedicatur terminus communis, et postea accipiuntur
singularia, sicut patet in exemplo praedicto. Aliquando autem contin-
git descendere aliqua variatione facta, immo aliquo dempto in una pro-
positione quod accipitur in alia, quod nec est terminus communis nec
contentum sub termino communi. Verbi gratia sic dicendo 'omnis
honio praeter Sortem currit' bene contingit aliquo modo descendere
ad aliqua singularia copulative; nam bene sequitur 'omnis homo praeter
Sortern currit, igitur Plato currit et Cicero currit', et sic de aliis, [aliis] a
Sorte. Sed in istis singularibus aliquid dimittitur quod accipiebatur in
universali, quod non fuit terminus communis nec signum distribuens
ipsum, scilicet dictio exceptiva cum parte extra capta. Et ita non eodem
modo contingit descendere sub ista 'omnis homo praeter Sortem currit'
et sub ista 'omnis homo currit', nec etiam ad omnia eadem contingit
descendere.
Prima suppositio confusa et distributiva vocatur suppositio confusa
et distributiva mobilis, secunda vocatur confusa et distributiva
immobilis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)