Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 71. AD VIDENDUM QUANDO TERMINUS COMMUNIS HABET UNAM SUPPOSITIONEM ET QUANDO ALIAM]

Istis visis videndum est quando terminus communis habet unam
suppositionem personalem et quando aliam. Et primo videndum est
de nominibus, secundo de pronominibus relativis, quia diverae regulae
dantur de istis et de illis.
Est ergo primo sciendum quod quando in categorica nullum signum
universale distribuens totum extremum propositionis additur termino,
nec mediate nec immediate, hoc est nec a parte eiusdem extremi nec a
parte extremi praecedentis, nec negatio praecedit nec aliqua dictio inclu-
dens aequivalenter negationem vel signum universale, semper talis ter-
minus communis supponit determinate. Verbi gratia in ista 'homo est
animal' nullum signum universale additur, nec negatio nec talis dictio
aequivalenter includens negationem vel signum universale, ideo uterque
terminus supponit determinate. Idem est dicendum de ista 'aliquis homo
currit', quia signum particulare additum vel non additum non variat
suppositionem personalem, quamvis faciat frequenter terminum stare
personaliter. Similiter in ista 'animal est omnis homo', quamvis ponatur
signum universale, non tamen praecedit hunc terminum 'animal', ideo
Ii animal supponit determinate. Similiter hic 'animal non est homo',
quamvis ponatur negatio, quia tamen non praecedit istum terminum
'animal', ideo 'animal' stat determinate.
Sed in ista 'omnis homo est animal', 'homo' non habet suppositio-
nem determinatam, quia distribuitur signo universali, nec 'animal' habet
suppositionem determinatam, quia sequitur mediate signum universale.
Sed hic 'videns omnem hominem est animal', quia hoc signum 'omnem'
non distribuit totum subiectum, ideo non facit praedicatum stare nisi
determinate. Unde bene sequitur 'videns omnem hominem est animal,
igitur videns omnem hominem est hoc animal, vel videns omnem ho-
minem est illud animal vel illud', et sic de singulis. Sed in ista 'omnem
hominem videns est animal', quia signum distribuit hoc totum 'homi-
nem videns', ideo praedicatum non stat determinate. Et consimiliter est
de ista 'cuiuslibet hominis asinus currit', nam hic praedicatum supponit
confuse tantum; in ista autem 'asinus cuiuslibet hominis currit' praedi-
catum stat determinate. Similiter in ista 'homo non est animal', quam-
vis 'homo' stet vel supponat determinate, tamen 'animal', quia negatio
determinans verbum praecedit, ideo non stat deteminate. similiter in
ista 'Sortes differt ab homine', praedicatum supponit non determinate,
quia hoc verbum 'differt' includit negationem aequivalenter.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)