Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 72. DE DUBIIS QUAE MOVERI POSSUNT CONTRA PRAEDICTA]

Circa praedicta potest dubitari. Primo, quabter supponit 'homo' in
ista 'Sortes fuit homo'; ponatur quod Sortes non sit. similiter, qualiter
supponunt termini in illis de praeterito et in illis de futuro et de possi-
bili et in aliis propositionibus de modo.
Et est ratio dubitationis, quia dictum est prius quod termilius
numquam supponit pro aliquo nisi de quo verificatur; sed 'homo', si
Sortes non sit, non verificatur de Sorte, quia tunc est haec falsa 'Sortes
est homo'; igitur non supponit pro Sorte, et per consequens non sup-
ponit determinate.
Secundo est dubium de istis 'homo albus est homo', 'cantans missam
est homo', 'creans est Deus', supposito quod nullus sit albus et quod
nullus cantet missam et quod Deus non creet. Pro quibus subiecta sup-
ponunt? Quia videtur quod pro nulla re significata, quia de nulla tali
verificantur; nec pro se ipsis, quia tunc non haberent suppositionem
personalem; igitur non supponunt determinate pro aliquo, et per con-
sequens non habent suppositionem determinatam.
Tertium dubium est, qualiter subiectum supponit in talibus 'equus
tibi promittitur', 'viginti librae tibi debentur'. Et est ratio dubitationis,
quia si terminus supponat pro contentis, videntur esse falsae, cum quae-
libet singularis sit falsa; et ita si terminus subiectus supponat determi-
nate, propositio est falsa.
Quartum dubium est de talibus 'iste privatur visu', 'iste est aptus
natus habere visum', et sic de multis talibus.
Qumtum: qualem suppositionem habet praedicatum in ista 'ge-
nera et species sunt secundae substantiae' ?
Sextum de istis 'actio est res extra animam', 'relatio est vera res',
'creatio est idem reabter cum Deo', et de huiusmodi multis.
Septimum est de ista 'iste bis fuit albus'; quia videtur quod 'al-
bus' non supponat determinate.
Octavum dubium: quomodo in ista 'tantum animal est homo'
subiectum et praedicatum supponant?
Item, de talibus 'Apostolus dicit hoc', 'Anglia pugnat' 'bibe cyphum', 'prora
est in mari', 'bonitas tua ,misericorditer agit', 'clementia principis gubemat regnum'
et huiusmodi.
Ad primum istorum dicendum est quod in omnibus talibus ter-
mini supponunt personaliter. Pro quo est intelligendum quod tunc
terminus supponit personaliter quando supponit pro suis significatis,
vel pro his quae fuerunt sua significata vel erunt vel possunt esse. Et sic
intelligendunt est prius dictum; quia dictum est prius quod uno modo
'significare' sic accipitur. Hoc tamen intelligendum est quod non res-
pectu cuiuscumque verbi supponit pro illis; sed pro illis quae significat
stricte accipiendo 'significare' supponere potest respectu cuiuscumque
verbi, si aliqua talia significet.Sed pro illis quae fuerunt sua significata
non potest supponere nisi respectu verbi de praeterito. Et ideo quaelibet
talis propositio est distinguenda, eo quod talis terminus potest suppo-
nere pro his quae sunt vel pro his quae fuerunt. Similiter pro his quae
erunt non potest supponere nisi respectu verbi de futuro, et ideo illa
propositio est distinguenda, eo quod terminus potest supponere pro his
quae sunt vel pro his quae erunt. Similiter pro his quae possunt esse
significata et non sunt non potest supponere nisi respectu verbi de pos-
sibili vel de contingenti, et ideo omnes tales sunt distinguendae, eo quod
subiectum potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae possunt
esse vel contingunt esse. Et ideo omnes tales sunt distinguendae 'omnis
homo fuit albus', 'omne album erit homo', 'omne album potest esse
homo', 'omnem hominem contingit currere'.
Intelligendum est tamen quod ista distinctio non cadit a parte prae-
dicati sed tantum a parte subiecti. Unde ista non est distinguenda 'Sortes
fuit albus', 'Sortes potest esse albus'; et hoc quia praedicatum appellat
suam formam. Quod est sic intelligendum: non quod supponat pro se
vel pro conceptu, sed quod per talem propositionem denotatur quod
propositio in qua ipsummet praedicatum sub propria forma, hoc est
ipsummet et non aliud, praedicatur de illo pro quo subiectum supponit,
vel de pronomine demonstrante illud praecise pro quo subiectum sup-
ponit, fuit vera, si talis propositio sit de praeterito; vel quod erit vera,
si talis proposito sit de futuro; vel quod sit possibilis, si prima propositio
sit de possibili; vel necessaria, si prima propositio sit de necessario; vel
tmpossibilis, si prima propositio sit de impossibili; Vel per se, si prima
propositio sit de per se; vel per accidens, si prima propositio sit de per
accidens. Et sic de aliis propositionibus modalibus. Verbi gratia ad veri-
tatem istius 'album fuit nigrum' non requiritur quod haec unquam
fuerit vera 'album est nigrum', sed requiritur quod haec fuerit vera 'hoc
est nigrum', demonstrando aliquid pro quo subiectum supponit in ista
'album fuit nigrum'. Similiter, ad veritatem istius 'verum erit impossi-
bile' non requiritur quod haec unquam sit vera 'verum est impossibile',
sed requiritur quod haec erit vera, si formabitur, 'hoc est impossibile',
demonstrando aliquid pro quo subiectum supponit in ista 'verum erit
impossibile'. Similiter est de aliis. Sed de istis amplius dicetur in tractatu
de propositionibus et de consequentiis. Ad pro-
positum dico quod in ista 'Sortes fuit homo' praedicatum supponit pro
Sorte. Et similiter est de omnibus illis de praeterito et de futuro et de
modo, quod termini supponentes personaliter supponunt pro illis quae
sunt vel fuerunt vel erunt vel possunt esse supposita; et si non sit aliquod
signum, nec negatio nec aliquid tale impediens, supponunt determinate.
Sed tunc ad rationem in cotrarium dicendum est quod bene dic-
tum est quod terminus numquam supponit pro aliquo nisi de quo veri-
ficatur. Non tamen fuit dictum quod numquam supponit pro aliquo
nisi de quo verificatur per verbum de praesenti, sed sufficit quod ali-
quando verificetur per verbum de praeterito, quando supponit pro illo
respectu verbi de praeterito; vel per verbum de futuro, quando supponit
respectu verbi de futuro, et sic de aliis. Sicut patet in ista 'album fuit
homo', posito quod nullus homo modo sit albus, sed quod Sortes fuerit
albus, tunc 'album' supponit pro Sorte, si accipiatur pro his quae fuerunt.
Et ideo 'album' verificatur de Sorte non per verbum de praesenti sed
per verbum de praeterito, nam haec est vera 'Sortes fuit albus'.
Sed adhuc restat dubitatio: pro quo praedicatum supponit
hic 'Sortes fuit albus'? Si pro his quae sunt, falsa est:
Dicendum est quod praedicatum supponit pro his quae fuerunt,
sive eadem fuerunt quae sunt sive non. Et ideo in isto casu capit instan-
tiam illa regula quam dixi aIias, scilicet quod terminus semper sup-
ponit pro his quae sunt, ubicumque ponatur, vel potest pro eis suppo-
nere. Nam illam regulam intellexi de termino posito a parte subiecti;
sed quando ponitur a parte praedicati non est universaliter vera. Unde
posito quod nullus homo modo sit albus, sed quod fuerint multi homines
albi antea, in ista tunc 'homo fuit albus' praedicatum non potest suppo-
nere pro his quae sunt sed tantum pro his quae fuerunt. Unde genera-
liter praedicatum in illa de praeterito non supponit pro aliquo alio quam
pro illo quod fuit, et in illa de futuro pro eo quod erit, et in illa de pos-
sibili pro eo quod potest esse. Cum hoc tamen requiritur quod ipsummet
praedicatum praedicetur de illo pro quo subiectum supponit, modo
praedicto.
Ad secundum dubium dicendum est quod de virtute sermonis est
concedendum, si nullus homo est albus et si nullus homo cantat missam
et si Deus non creat, quod in praedictis propositionibus subiecta pro
nullo supponunt. Et tamen sumuntur significative, quia 'sumi signifi-
cative' vel 'supponere personaliter' potest dupliciter contingere: vel quia
pro aliquo significato terminus supponit, vel quia denotatur supponere
pro aliquo vel quia denotatur non supponere pro aliquo. Nam semper
in propositionibus talibus affirmativis denotatur terminus supponere pro
aliquo, et ideo si pro nullo supponit est propositio falsa. In propositio-
nibus autem negativis denotatur terminus non supponere pro aliquo,
vel supponere pro aliquo a quo vere negatur praedicatum, et ideo talis
negativa habet duas causas veritatis. Sicut ista 'homo albus non est'
habet duas causas veritatis: vel quia homo non est, et ideo non est albus;
vel quia homo est, et tamen non est albus. In ista autem propositione
'homo albus est homo', si nullus homo sit albus subiectum sumitur si-
gnificative et personaliter, non quia supponit pro aliquo, sed quia deno-
tatur supponere pro aliquo; et ideo quia pro nullo supponit, cum tamen
denotetur supponere pro aliquo, est propositio simpliciter falsa.
Et ideo si aliquid prius dictum videatur isti repugnare, intel-
ligendum est in propositione affirmativa et vera, quia semper in propo-
sitione affirmativa et vera, si terminus stet personaliter, supponit pro ali-
quo significato, secundum modum praeexpositum.
Et si dicatur: ista non stant simul 'supponit' et 'pro nullo
supponit', quia sequitur 'supponit, igitur pro aliquo supponit', dicen-
dum est quod non sequitur, sed sequitur 'supponit, igitur denotatur
pro aliquo supponere, vel denotatur pro nullo supponere'.
Ad tertium dicendum quod tales propositiones 'equus tibi promit-
titur', 'viginti librae tibi debentur' de virtute sermonis sunt falsae, quia
quaelibet singularis est falsa, ut patet inductive. Tamen si termini tales
ponantur a parte praedicati, possunt aliquo modo concedi. Et tunc
oportet dicere quod termini sequentes talia verba virtute illorum ver-
borum habent suppositionem confusam tantum, et ideo non contingit
descendere disiunctive ad singularia sed tantum per disiunctum praedi-
catum, connumerando non tantum praesentia sed etiam futura. Unde
non sequitur 'promitto tibi equum, ergo promitto tibi hunc equum vel
promitto tibi illum equum', et sic de singulis praesentibus; sed bene
sequitur 'promitto tibi equum, igitur promitto tibi hunc equum vel
illum vel illum', et sic de singulis, connumerando omnes, tam praesen-
tes quam futuros, et hoc quia omnia talia verba aequivalenter includunt
verba de futuro. Unde ista'promitto tibi equum' valet istam 'tu habebis
ex dono meo unum equum', et ideo in ista 'promitto tibi equum' potest
li equum supponere pro futuris, sicut in ista 'tu habebis equum'.
Sed numquid ista 'promitto tibi equum' li equum supponit
confuse tantum, loquendo de virtute sermonis? Dicendum quod
stricte loquendo li equum non supponit confuse tantum, quia non sup-
ponit, cum sit pars extremi. Et praedicta regula de suppositione deter-
minata data est de illis quae stricte loquendo supponunt, quia sunt
extrema propositionum et non tantum partes extremorum. Tamen
extendendo nomen potest dici quod li equum supponit confuse tantum,
et hoc quia sequitur tale verbum. Et ita est universaliter quod terminus
communis sequens verbum tale, ita tamen quod sit pars extremi tantum,
semper supponit confuse tantum et non determinate, personaliter tamen.
Unde sciendum est quod quandocumque in aliqua propositione tali
de praesenti vel de praeterito vel de futuro ponitur verbum virtute cuius
denotatur quod aliqua propositio erit vera, vel deberet esse vera, in qua
ponitur a parte praedicati terminus communis, et non denotatur de
quacumque propositione in qua ponitur a parte praedicati singulare
contentum sub illo communi quod erit vera, tunc ille terminus com-
munis, isto modo accipiendo 'supponere' quo pars extremi potest sup-
ponere, non srnpponit determinate, hoc est non contingit descendere ad
singularia per disiunctivam sed tantum per propositionem de disiuncto
extremo vel de parte extremi disiuncta. Nunc autem per istam 'ego pro-
mitto tibi equum', virtute istius verbi 'promitto' denotatur quod haec
erit vera, vel quod debet esse vera aliquando, 'ego do tibi equum' vel
consimilis, et non denotatur quod aliqua talis 'ego do tibi istum equum'
- quocumque equo demonstrato - erit vel debet esse vera. Et ideo non
sequitur 'ego promitto tibi equum, igitur promitto tibi istum equum
vel promitto tibi illum equum'. Et consimiliter est de talibus 'ego de-
beo tibi viginti libras', 'iste tenetur Sorti in viginti marchis'.
Sic igitur patet quod ista potest concedi 'ego promitto tibi equum',
et tamen ista de virtute sermonis nullo modo debet condedi 'equus tibi
promittitur'. Cuius ratio est quia in ista 'equus tibi promittitur' li equus
est subiectum et non est pars subiecti, et ideo oportet quod supponat
determinate, cum neque signum neque negatio neque aliquid includens
aliquid tale praecedat, et ideo oportet quod contingat descendere ad
singularia. In ista autem 'promitto tibi equum' li equum non est extre-
mum sed pars extremi, quia istud totum est praedicatum 'promittens
tibi equum', quia istae aequivalent 'ego promitto tibi equum' et 'ego
sum promittens tibi equum'; et ita 'equum' est pars extremi. Et ideo
sicut non oportet quod supponat, proprie loquendo, ita non oportet
quod supponat determinate, et per consequens non oportet quod con-
tingat descendere ad disiunctivam.
Sed numquid contingit descendere sub parte extremi? Di-
cendum est quod quandoque contingit descendere. Sicut bene se-
quitur 'iste dat Sorti equum, igitur dat sibi istum equum vel dat sibi
illum', et sic de singulis. Quandoque autem non contingit descendere
propter aliquam rationem specialem, qualis dicta est in proposito. Et
ita quamvis ista concedatur 'ego promitto tibi equum', ista tamen de
virtute sermonis non est concedenda 'equus tibi promittitur'. Tamen ipsa
conceditur, quia communiter accipitur pro ista 'aliquis tibi promittit
equum'. Sed quare ista consequentia non valet 'aliquis tibi promittit
equum, igitur equus tibi promittitur', dicetur in tractatu de pro-
positione.
Ad quartum dicendum est quod in talibus 'iste privatur visu' li
visu, quod est pars extremi, non proprie supponit. Verumtamen isto
rnodo quo potest supponere, supponit confuse et distributive, quia aequi-
valet isti 'iste nullum visum habet', ubi 'visus' negative confunditur con-
fuse et distributive. Tamen non in qualibet propositione exponente illam
unam supponit confuse et distributive, quia non in affirmativa, scilicet
in ista 'iste est aptus natus habere visum', sed in ista supponit aliquo
modo determinate, scilicet pro illis quae aliquando fuerunt possibilia,
non tamen pro omnibus illis, sed pro illis quae potuerunt sibi infuisse.
Ad quintum dicendum est quod de virtute sernmonis haec est falsa
'genera et species sunt substantiae'. Sed haec potest concedi 'genera et
species sunt secundae substantiae', et tunc li secundae substantiae supponit
personaliter et determinate, quia hoc nomen 'secunda substantia' impo-
nitur ad significandum intentiones secundas, importantes veras sub-
stantias.
Et ideo falsa est opinio quae ponit quod 'substantia' potest
habere suppositionem simplicem et tamen supponere pro speciebus et
generibus. Sed si aliquando invenitur in aliquo auctore quod genera et
species sunt substantiae, debet auctoritas exponi: vel quod per actum
exercitum intelligit actum signatum, ut per istam 'genera et species sunt
substantiae' intelligatur ista 'de generibus et speciebus praedicatur sub-
stantia', et debet sic exerceri 'homo est substantia', 'animal est substan-
tia', et sic de aliis. Vel debet auctoritas exponi, quod 'substantia' est
aequivocum. Aliquando enim significat veras res, quae sunt substantiae
distinctae realiter ab omni accidente reali et ab omni intentione secunda,
et tunc accipitur 'substantia' proprie. Aliquando significat ipsas inten-
tiones importantes substantias primo modo dictas. Et tunc sub tali in-
tellectu concederetur ista 'genera et species sunt substantiae', accipiendo
praedicatum personaliter; sed tunc non acciperetur proprie sed impro-
prie et transumptive.
Ad sextum dicendum est quod diversi diversimode utuntur talibus
abstractis, nam aliquando utuntur eis pro rebus, aliquando utuntur eis
pro nominibus. Si primo modo, tunc debet dici quod supponunt pro
illis pro quibus supponunt sua concreta, secundum opinionem Aris-
totelis. Et tunc istae aequipollent 'ignis est calefaciens' et 'ignis est
calefactio', similiter 'homo est pater' et 'homo est paternitas'. Immo
proprie loquendo talia concreta et abstracta, si abstracta imponalitur ad
significandum praecise res, sunt nomina synonyma, secundum inten-
tionem Aristotelis et rnultorum philosophorum.
Et quod hoc non sit ita mirabile, potest persuaderi. Nam accipio
istam propositionem 'creatio est vera res', et quaero: aut 'creatio' sup-
ponit pro aliquo aut pro nullo. Si pro nullo, vel non erit propositio vel
erit propositio falsa. Si supponit pro aliquo, aut pro re extra, aut pro re
in anima, aut pro uno aggregato. Si pro re extra, quaero: pro qua?
Et non potest dari nisi Deus; igitur 'creatio' ita supponit pro Deo sicut
'creans'. Et eadem facilitate poterit hoc dici de omni alio. Si supponit
pro aliquo in anima, - sicut secundum a liquos supponit pro rela-
tione rationis -, hoc est impossibile, quia tunc haec esset falsa 'creatio
est vera res'; et similiter, tunc numquam esset creatio nisi in anima, nec
Deus esset creans nisi per actum animae formantis talem relationem ra-
tionis. Similiter, eadem facilitate posset dici quod 'calefactio' supponit
pro tali ente sive relatione rationis; nec potest esse aliqua ratio ad pro-
bandum talem esse relationem in agente creato magis quam increato.
Et ideo secundum intentionem Philosophi nulla est res quae
poterit significari per tale concretum vel connotari quin eodem modo
significetur vel connotetur per abstractum. Et ideo apud eum, si
utrumque imponatur ad significandum rem, erunt nomina synonyma.
Nec valet dicere quod modus significandi impedit synonymitatem,
quia diversitas modi significandi non impedit synonymitatem nisi quan-
do propter diversum modum significandi aliquid significatur vel con-
notatur per unum quod non connotatur vel non significatur per reli-
quum eodem modo. Sicut patet in istis 'homo', 'hominis', 'homines';
similiter 'homo', 'risibilis'; similiter 'intellectus', 'voluntas' et 'anima';
similiter hic 'creans', 'gubernans', 'damnans', 'beatificans', et sic de
omnibus talibus, quae verificantur de eodem, et tamen non sunt sy-
nonyma. Si enim solum diversitas modi significandi variaret synonymi-
tatem, dicerem aeque faciliter quod 'tunica' et 'vestis' non sunt syno-
nonyma, quia 'tunica' terminatur in 'a' et non 'vestis'; et sic de multis
talibus. Et ita talis diversitas nec quantum ad terminationem nec quan-
tum ad accidentia, cuiusmodi sunt genus et huiusimodi, nec quantum ad
alia, cuiusmodi sunt adiectivum et substantivum vel huiusmodi, eva-
cuant synonymitatem. Tamen quando est varius modus significandi
proprie loquendo, tunc non est synonyrmitas. Sed hoc non contingit in
proposito, sicut patet manifeste, quia eundem modum significandi omnino
possunt habere concretum et abstractum quando non sunt talia concre-
tum et abstractum cuiusmodi sunt illa de primo modo, sicut dictum est
in principio istius tractatus.
Sic igitur talia abstracta, quando accipiuntur significative pro rebus,
sunt nomina synonyma cum concretis, secundum intentionem Aris-
totelis. Sed secundum theologos aliter forte oportet dicere
de aliquibus, quamvis non de omnibus.
Aliquando autem utuntur homines talibus abstractis, ut significent
ipsamet concreta, sicut faciunt de istis 'privatio', 'negatio', 'contradictio'
et huiusmodi. Et sic in ista 'homo est relatio', li relatio supponit signifi-
cative et pro nominibus relativis. Et similiter 'similitudo' aliquando
supponit pro nomine relativo, puta pro hoc nomine 'simile'; similiter
'creatio' pro hoc nomine 'creans'; et 'quantitas' pro hoc nomine 'quan-
tum', et sic de multis talibus abstractis quae iion habent concreta sibi
correspondentia, supponentia pro rebus distinctis ab illis rebus quae
significantur per abstracta, secundum intentionem Aristotelis. Et
ideo de omnibus talibus abstractis eodem modo quo conceditur de eis
praedicari hoc praedicatum 'res extra animam' debet de eis concedi
suum concretum et illud idem pro quo suum concretum supponit,
quia, sicut frequenter est dictum, si talia abstracta sint praecise nomina
primae intentionis, erunt nomina synonyma cum suis concretis, secun-
dum opinionem Aristotelis, ut mihi videtur.
Et ista est causa quare pauca talia abstracta inveniuntur ab Aris-
totele, quia omnia talia 'homo-humanitas', 'equus-equinitas', 'animal-
animalitas', 'asinus-asinitas', 'bos-bovitas', 'quantum-quantitas', 'relati-
vum-relatio', 'simile-similitudo', 'calefaciens-calefactio', 'pater-paterni
tas', 'ternarius-trinitas', 'duo-dualitas', et huiusmodi quando sunt no-
mina praecise primae intentionis synonyma reputavit.
Sed secundum usum loquentium aliquando abstracta sunt nomina
secundae intentionis vel secundae impositionis, et tunc non sunt sy-
nonyma.
Alii autem dicunt quod omnia talia nomina abstracta significant
res distinctas vel relationes rationis et pro illis supponunt.
Ad septimum dubium dicendum est quod in ista 'Sortes bis fuit
albus' ponitur una dictio aequivalenter includens negationem scilicet
haec dictio 'bis'. Unde virtute istius dictionis ista 'Sortes bis fuit albus'
habet unam negativam exponentem; aequivalet enim isti 'Sortes primo
fuit albus, et aliquo tempore postea non erat albus, et postea fuit albus'.
Et propter istam negativam aequivalenter inclusam non stat mere de-
terminate, ut contingat descendere per disiunctivam ad pronomina vel
nomina propria exprimentia illa pro quibus praedicatum supponit.
Et consimiliter est de istis 'Sortes incipit esse albus', 'homo desinit
esse grammaticus', et universaliter de talibus habentibus aliquam nega-
tivam exponentem.
Per idem ad aliud: quod ista 'tantum animal est homo' habet
dictionem exclusivam, propter quam habet unam negativam exponen-
tem, et ideo nec subiectum nec praedicatum supponit determinate.
Ad nonum dicendum quod si accipiatur de virtute vocis, termini eodem
modo supponunt sicut in aliis; sed secundum usum loquentium improprie sup-
ponunt pro aliis.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)