Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 73. DE SUPPOSITIONE CONFUSA TANTUM ET DE REGULIS EIUS]
Viso quae est suppositio determinata, videndum est de suppositione
confusa tantum.
Circa quam diversae regulae dantur. Una est quod quando termi-
nus communis sequitur signum universale affirmativum mediate, tunc
stat confuse tantum, hoc est semper in universali affirmativa praedicatum
supponit confuse tantum, sicut in ista 'omnis homo est animal', 'omnis
homo est albus', et sic de aliis. Sed quantumcumque signum universale
ponatur a parte subiecti, si tamen propositio non sit universalis affir-
mativa, nec signum universale distribuit totum subiectum, praedicatum
non supponit confuse tantum. Verbi gratia in ista 'videns omnem homi-
nem est animal', li animal stat determinate, quia signum universale non
distribuit totum subiectum, nec reddit istam propositionem universalem,
ideo praedicatum non stat confuse tantum. Similiter est de ista 'creator
omnium creabilium est ens', li ens stat determinate et non confuse
tantum.
Alia regula datur, quod quando aliquod signum universale vel
includens aequivalenter signum universale praecedit terminum a parte
eiusdem extremi, ita tamen quod non determinat totum praecedens
copulam, facit illud quod sequitur a parte eiusdem extremi stare con-
fuse tantum, illo modo loquendo quo pars extremi potest supponere et
stare. Ita quod tunc sub illo non contingit descendere ad disiunctivam,
sicut patet hic 'omni tempore aliquod creabile fuit'; simibter hic 'omni
tempore post Adam aliquis homo fuit'. Hic li homo supponit confuse
tantum, quia si supponeret determinate vel coiifuse et distributive,
esset falsa, quia quaelibet singularis est falsa, patet inductive. Similiter
idem patet hic 'usque ad finem mundi aliquod animal erit' vel 'aliquis
asinus erit'. Similiter idem posset dici hic 'usque ad finem mundi homo
erit', et hic 'tota die fuit aliquis homo hic intus', posito quod diversi
homines diversis horis fuerunt hic intus. Similiter in talibus 'semper fuit
homo', 'semper erit homo', et sic de multis talibus. Utrum autem istud
sit tenendum de virtute sermonis vel non, non multum curo; tamen
secundum usum loquentium, propter quem multum valet talia scire,
oportet sic dicere.
Dixi autem 'quando istud syncategorema non determinat totum
extremum', quia si simpliciter determinaret totum extremum, hoc est
totum quod ponitur ab una parte verbi, tunc non esset verum. Sicut
patet in ista 'omnis asinus hominis currit', nam li omnis determinat hoc
totum 'asinus hominis' et non distribuit tantum li asinus nec li hominis
tantum. Similiter est hic 'cuiuslibet hominis asinus currit': distribuitur
hoc totum 'hominis asinus'. 'O'nde isti termini 'homints asinus, asinus
hominis' ita sunt distribuibiles unica distributione sicut isti termini
'homo albus', 'animal album', et sic de aliis. Ita non est in istis 'tota die
fuit aliquis homo hic intus', 'omni tempore post Adam aliquis homo
fuit', nam hoc totum 'tempore post Adam aliquis homo' non potest esse
subiectum respectu cuiuslibet verbi, sicut hoc totum 'hominis asinus' et
similiter hoc totum 'asinus hominis' potest esse subiectum respectu cuius-
libet verbi.
Sive autem hoc sit proprie dictum sive non, non curo. Hoc tamen
sciendum est quod quando etiam a parte eiusdem extremi signum
universale affirmativum praecedit mediate terminum communem, non
contingit descendere ad contenta sub illo termino communi nec copula-
tive nec disiunctive, non plus quam si ille terminus communis esset
extremum propositionis et supponeret confuse tantum. Et hoc est in-
telligendum quando terminus immediate sequens et mediate sequens
non sunt eiusdem casus vel quando non se habent sicut adiectivum et
substantivum, quia si sic se haberent, ad neutrius contenta omnia con-
tingit descendere. Sicut quando sic dicitur 'omnis homo albus est albus'
ad neutrius contenta omnia contingit descendere copulative. Secus est
in primo casu, quia in illo casu contingit descendere ad omnia contenta
termini immediate sequentis signum et non ad contenta alterius; neu-
trum tamen supponit proprie sed compositum ex illis duobus. Exem-
plum patet in ista 'cuiuslibet hominis asinus currit' et in ista 'omnem ho-
minem videns est animal'.
Tertia regula potest dari, quod semper subiectum exclusivae affir-
mativae supponit confuse tantum, sicut in ista 'tantum animal est homo',
li animal supponit confuse tantum, sicut in universali affirmativa conver-
tibili cum illa exclusiva, puta 'omnis homo est animal'.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)