Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 74. DE SUPPOSITIONE CONFUSA ET DISTRIBUTIVA ET DE REGULIS EIUS]

Circa suppositionem confusam et distributivam dantur diversae re-
gulae. Et primo de suppositione confusa et distributiva mobili. Et sunt
istae :
Una est quod in omni propositione universali affirmativa et nega-
tiva, quae non est exclusiva nec exceptiva, stat subiectum confuse et
distributive mobiliter, sicut patet in istis 'omnis homo currit', 'nullus
homo currit'.
Secunda regula: quod in omni tali universali negativa praedicatum
stat confuse et distributive.
Tertia regula est quod quando negatio determinans compositionem
principalem praecedit, praedicatum stat confuse et distributive, sicut in
ista 'homo non est animal' li animal stat confuse et distributive, sed
'homo' stat determinate.
Quarta regula est quod illud quod immediate sequitur hoc verbum
'distinguitur' vel 'differt', vel participia eis correspondentia, vel hoc no-
men 'aliud', vel aequivalens illis, stat confuse et distributive. Sicut
bene sequitur 'Sortes distinguitur ab homine, igitur Sortes distinguitur
ab hoc homine', quocumque homine demonstrato; similiter in ista
'Sortes differt ab homine' vel 'Sortes est differens ab homine'; et similiter
in ista 'Sortes est alius ab homine'.
Verumtamen sciendum est quod praedictae regulae verae sunt
quando sine negatione, vel tali verbo vel nomine dempto, praedictus
terminus non staret confuse et distributive, quia si aliquo praedictorum
dempto terminus staret confuse et distributive, tunc per adventum talis
dictionis idem terminus staret determinate. Sicut patet in ista 'Sortes
est omnis homo', hoc praedicatum 'homo' stat confuse et distributive.
Ideo si praecedat negatio, stabit determinate, sicut patet sic dicendo
'Sortes non est omnis homo'; nam sequitur 'Sortes non est iste homo',
quocumque homine demonstrato, 'igitur Sortes non est omnis homo'.
Et eodem modo dicendum est de aliis.
Et ideo ista regula est vera 'quidquid mobilitat immobilitatum,
immobilitat mobilitatum'. Hoc est, quidquid additum termino stanti
immobibiter facit ipsum stare mobiliter postquam additur sibi, illud
idem additum termino stanti primo mobiliter facit ipsum stare immo-
biliter postquam sibi additur. Sicut in ista propositione 'Sortes est homo',
stat 'homo' immobiliter; et si addatur negatio, sic dicendo 'Sortes non
est homo', negatio facit li homo stare mobiliter. Et ideo si primo stet
terminus mobiliter sine negatione, postquam additur sibi negatio stabit
immobiliter. Sicut in ista 'Sortes est omnis homo': quia in ista 'Sortes
est omnis homo' stat li homo mobiliter, ideo in ista 'Sortes non est
omnis homo' stat li homo immobiliter. Et eodem modo dicendum est
de istis 'Sortes differt ab omni homine', 'Sortes est alius ab omni homine'.
Hoc igitur universaliter est dicendum quod quidquid facit terminum
stare confuse et distributive vel est signum universale vel negatio vel
aliquid aequivalens negationi. Non tamen semper quando aliquid in-
cludit negationem facit ipsum stare mobiliter, sicut patet de dictione
exclusiva in propositione affirmativa, quia subiectum non supponit
confuse et distributive sed praedicatum. In exclusiva autem negativa,
in qua dictio exclusiva additur subiecto, tam subiectum quam praedi-
catum supponit confuse et distributive.
Circa suppositionem confusam et distributivam immobilem est
sciendum quod semper subiectum talem habet suppositionem in propo-
sitione exceptiva, sicut patet in ista 'omnis homo praeter Sortem currit'.
Nam li homo supponit confuse et distributive, non tamen mobiliter,
quia non contingit descendere nihil variando, nisi per solam positionem
singularis loco termini communis et signi. Nam non sequitur 'omnis
homo praeter Sortem currit, igitur iste homo praeter Sortem currit',
nam consequens est improprium, sicut post patebit.
Hic tamen sciendum est quod aliquo modo contingit descendere
ad omnia singularia sed non eodem modo, sed ad unum negative et ad
omnia alia affirmative. Nam bene sequitur 'omnis homo praeter Sortem
currit, igitur Sortes non currit', et de omnibus aliis sequitur affirmative
'igitur iste homo currit, et ille homo currit', et sic de singulis, excepto
solo Sorte. Et hoc facit dictio exceptiva addita.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)