Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 75. QUALITER SUPPONIT PRAEDICATUM IN PROPOSITIONIBUS
DE 'INCIPIT' ET 'DESINIT']
Potest autem dubitari de talibus de quibus tactum est: 'Sortes desinit
esse albus', 'Sortes bis fuit Romae', 'Sortes ter fuit niger', 'Sortes incipit
esse grammaticus', et huiusmodi, quomodo praedicata in eis supponunt.
Quod enim non supponant determinate patet, quia non contingit
descendere ad singularia per disiunctivam. Non enim sequitur 'Sortes
incipit esse grammaticus, igitur Sortes incipit esse hoc vel incipit esse
illud', demonstrando omnia pro quibus praedicatum supponit, quia
antecedens potest esse verum qualibet parte consequentis exsistente falsa;
igitur non supponit determinate. Similiter non sequitur 'Sortes incipit
esse grammaticus, igitur Sortes incipit esse iste grammaticus', demon-
strando Platonem; et ita non supponit confuse et distributive. Nec
supponit confuse tantum, quia non contingit descendere ad singularia
per propositionem de disiuncto praedicato. Non enim sequitur 'Sortes
incipit esse grammaticus, igitur incipit esse iste vel ille grammaticus',
et sic de singulis grammaticis, quia antecedens potest esse verum sine
consequente.
Potest dici quod terminus praedicatus in talibus propositionibus,
vel etiam illud quod sequitur verbum adiectivum vel substantivum, non
habet suppositionem nec determinatam nec confusam tantum nec con-
fusam et distributivam, sed unam aliam pro qua tamen nomen non ha-
bemus. Unde ista Suppositio convenit cum confusa tantum, quia sicut
quando terminus supponit confuse tantum, a quolibet pronomine de-
monstrante aliquod singulare contentum sub termino ad teminum
communem contingit ascendere, ita contingit in proposito. Sicut enim
sequitur 'omnis homo est hoc', demonstrando quodcumque animal,
'igitur omnis homo est animal', ita sequitur 'Sortes incipit esse hoc',
demonstrando quodcumque grammaticum, 'igitur Sortes incipit esse
grammaticus'.
Differt autem a suppositione confusa tantum, quia non contingit
descendere ad disiunctum ex nominibus propriis illorum pro quibus
terminus communis supponit. Non enim sequitur 'Sortes incipit esse
grammaticus, igitur Sortes incipit esse iste vel ille', demonstrando omnes
grammaticos.
Differt autem praedicta suppositio a suppositione determinata, quia
non contingit descendere per disiunctivam.
Ratio autem quare terminus talis non habet aliquam praedictarum
suppositionum est ista: quia semper illa propositio aequivalet uni copu-
lativae ex duabus vel pluribus propositionibus, quarum aliqua est nega-
tiva et alia affirmativa de eodem subiecto, in quibus idem terminus habet
diversas suppositiones; et ideo nullam istarum habet in illa una propo-
sitione cuius exponentes sunt istae partes. Verbi gratia ista 'Sortes incipit
esse albus' aequivalet isti copulativae 'Sortes nunc primo est albus et
antea non erat albus'. Nunc autem in ista 'Sortes est albus' li albus sup-
ponit determinate, in ista autem 'Sortes non fuit albus' li albus supponit
confuse et distributive, propter negationem praecedentem.
Et si dicatur quod tunc in ista 'tantum animal est homo' se-
cundum istam rationem subiectum non haberet suppositionem confu-
sam tantum, eo quod illa aequivalet uni copulativae, cuius una pars est
affirmativa et alia negativa, in quibus subiectum habet diversam et non
eandem suppositionem:
Dicendum est quod in illa exclusiva affirmativa subiectuni ha-
bet suppositionem confusam tantum, quia quamvis exponentes suae
habeant subiecta quae habent diversas suppositiones, quia tamen illa
subiecta non sunt illud idem subiectum quod est subiectum exclusivae,
quia aliud est subiectum negativae exponentis et affirmativae, ideo po-
terit subiectum exclusivae habere aliquam suppositionem illarum trium.
Nunc autem in talibus propositionibus 'Sortes incipit esse gramma-
ticus', 'Sortes desinit esse albus', 'Sortes bis fuit niger' idem est su-
biectum exponentium et propositionis expositae.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)