Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 76. DE SUPPOSITIONE TERMINORUM RELATIVORUM, ACCIPIENDO
RELATIVUM SICUT ACCIPIT GRAMMATICUS ET NON SICUT LOGICUS]
Istis visis de suppositione terminorum absolutorum, videndum est de
suppositione relativorum, non accipiendo 'relativum' illo modo quo
logicus accipit, sed illo modo quo grammaticus accipit, secundum quod
dicit quod 'relativum est ante latae rei recordativum'
Est autem primo sciendum quod 'relativum', secundum quod gram-
matici utuntur relativo, quoddam vocatur relativum substantiae, quod-
dam vocatur relativum accidentis. Relativum substantiae vocatur sicut
'iste', 'ille', 'idem'. Relativa accidentis vocantur illa quae imponuntur
aliquo modo vel derivantur a pluribus accidentibus, sicut 'talis', 'tan-
tus', 'tot' et huiusmodi.
Relativa substantiae quaedam sunt relativa identitatis, quaedam di-
versitatis. Relativorum identitatis quaedam sunt non reciproca, quaedam
sunt reciproca. Non reciproca sunt sicut 'ille', 'idem' et sic de aliis.
Et de istis dantur regulae: quod semper supponunt pro illo pro quo
supponunt sua antecedentia, ita quod pro eodem verificantur, si verifi-
centur. Sicut patet hic 'Sortes currit et ille disputat': ad hoc quod ista
copulativa sit vera requiritur quod secunda pars verificetur pro illo
eodem pro quo prima pars ver1ficatur. Similiter hic 'homo est species
et ille praedicatur de pluribus'.
Unde sciendum est quod tale relativum numquam debet poni in
eadem categorica cum suo antecedente, sic dicendo 'Sortes est ille', nam
hic li ille est pronomen demonstrativum et non relativum.
Similiter sciendum quod numquam, quando antecedens relativi est
terminus communis supponens personaliter, est licitum ponere antece-
dens loco relativi ad habendum propositionem convertibilem et aequi-
valentem. Sicut istae non aequipollent 'homo currit et ille disputat',
'homo currit et homo disputat'. In aliis casibus contingit, nam istae
aequipollent 'Sortes currit et ille disputat', 'Sortes currit et Sortes disputat'.
Similiter est sciendum quod negatio numquam facit relativum stare
confuse et distributive, sed semper supponit pro illo praecise pro quo
verificatur suum antecedens, vel denotatur verificari. Unde haec est vera
'aliquis homo est Plato et Sortes non est ille', et tamen non sequitur 'igi-
tur Sortes non est homo', sed sufficit quod haec sit vera 'Sortes non est
Plato'. Et ita de virtute sermonis ista duo stant simul 'aliquis homo currit
et Sortes non est ille' et 'aliquis homo currit et Sortes est ille', quia si
Sortes et Plato currant utraque istarum copulativarum est vera.
Circa relativa identitatis reciproca sciendum quod differunt in hoc
ab allis quod possunt indifferenter poni in eadem categorica cum suo
antecedente et in alia. Sicut patet de istis relativis 'se', 'suus'; nam bene
dicitur 'Sortes disputat et videt se'; similiter bene dicitur 'Sortes videt
se'; similiter bene dicitur 'Sortes videt suum asinum'; et bene dicitur
'Sortes currit et suus asinus ambulat'.
Et est sciendum quod aliqinando relativum est pars extremi et ali-
quando est extremum. Quando est extremum, ita scilicet quod sequitur
vel praecedit immediate verbum, tunc supponit pro illo pro quo sup-
ponit suum antecedens; sicut in istis 'Sortes videt se', 'omnis homo
videt se'. Sed quando est pars extremi tunc non supponit pro illo pro
quo supponit suum antecedens, sed supponit pro aliquo importato per
illud cui additur. Sicut patet hic 'Sortes disputat et suus asiiius currit'.
Hic li suus non supponit pro Sorte, sed supponit pro asiiio Sortis et non
pro alio asino.
Est etiam sciendum quod semper tale relativum habet talem suppo-
sitionem et pro eisdem supponit pro quibus supponit suum antecedens.
Sed quando suum antecedens supponit confuse et distributive vel deter-
minate, habet consimilem suppositionem sed singillatim, reddendo sci-
licet singula singulis. Et ideo non contingit descendere nec copulative
nec disiunctive, nec alio modo, nisi respectu alicuius contenti sub ante-
cedente. Verbi gratia in ista 'omnis homo videt se' li se supponit pro
omni homine confuse et distributive immobiliter et singillatim, quia
non contingit descendere non variando aliud extremum; sicut non se-
quitur 'omnis homo videt se, igitur omnis homo videt Sortem', et
tamen contingit descendere ad Sortem respectu Sortis, sic dicendo
'omnis homo videt se, igitur Sortes videt Sortem'. Ita non est hic 'homo
est animal'. Similiter in ista 'homo videt se' li se supponit determinate
singillatim, quia contingit sic descendere 'homo videt se, igitur Sortes
videt Sortem' vel 'Plato videt Platonem', et sic de singulis. Similiter
contingit ascendere: non sic 'homo videt Platonem, igitur homo videt
se', sed sic 'Sortes videt Sortem, igitur homo videt se'.
Ex istis patet quod tale relativum, sequens signum universale me-
diate, habet suppositionem confusam et distributivam, singillatim tamen.
Similiter relativum in aliqua categorica, sive sit relativum recipro-
cum sive non, habet suppositionem confusam et distributivam propter
additionem signi universalis ad suum antecedens.
Eodem modo talis terminus habet suppositionem confusam tan-
tum, quamvis in illa categorica nullum signum universale ponatur,
propter hoc quod in categorica praecedenti praecedit mediate signum
universale suum antecedens; sicut patet hic 'omnis homo est animal et
quilibet asinus videt illud'.
Circa relativum diversitatis sciendum est quod relativum diversitatis
ideo dicitur quia non ver1ficatur pro eodem pro quo suum antecedens
sicut patet hic: demonstratis duobus contradictoriis haec est vera 'alterum
istorum est verum et reliquum est falsum'. Hic li reliquum verificatur
pro illo pro quo non verificatur hoc antecedens 'alterum istorum est
verum.
Circa relativa accidentium, cuiusmodi sunt 'tantus', 'tabs', 'tot' et
huiusmodi, quae non ideo dicuntur relativa accidentium quia suppo-
nunt pro accidentibus, secundum opinionem Aristotelis, sed
quia supponunt pro aliquo, connotando aliquod praedicabile non in quid.
Et est sciendum quod tale relativum non supponit nec verificatur
pro illo pro quo suum antecedens sed pro alio, illi pro quo supponit
suum antecedens simili vel aequali: sicut patet in ista 'Sortes est albus et
talis est Plato'; li talis non supponit pro Sorte sed pro alio, simili Sorti.
Similiter hic 'Sortes et Plato currunt et tot disputant'; li tot non neces-
sario supponit pro Sorte et Platone, nec supponit necessario pro illis
pro quibus supponit li currunt, sed potest supponere pro aliis. Similiter
est hic 'Sortes est bicubitus et tantus est Plato'.
'Unde sciendum est quod aliquando potest tale relativum supponere
pro eodem, sed hoc non oportet. Similiter sciendum est quod suum an-
tecedens, frequenter vel semper, est aliquod nomen in genere quantita-
tis vel qualitatis vel in alio praedicamento accidentali.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)