Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 77. DE SUPPOSITIONE IMPROPRIA]
Oportet autem cognoscere quod sicut est suppositio propria, quando
scilicet terminus supponit pro eo quod significat proprie, ita est suppo-
sitio impropria, quando terminus accipitur improprie.
Multiplex autem est suppositio impropria , scilicet antonomastica,
quando terminus supponit praecise pro illo cui maxime convenit, sicut
in talibus 'Apostolus dicit hoc', 'Philosophus negat hoc', et similibus.
Alia est synecdochica, quando pars supponit pro toto. Alia est meto-
nymica, quando continens supponit pro contento vel quando abstrac-
tum accidentis supponit pro subiecto, et sic de aliis.
Et ideo multum est considerandum quando terminus et propositio
accipitur de virtute sermonis et quando secundum usum loquentium vel
secundum intentionem auctorum, et hoc quia vix invenitur aliquod
vocabulum quin in diversis locis librorum philosophorum et Sanctorum
et auctorum aequivoce accipiatur; et hoc penes aliquem modum aequi-
vocationis. Et ideo volentes accipere semper vocabulum univoce et uno
modo frequenter errant circa intentiones auctorum et inquisitionem
veritatis, cum fere omnia vocabula aequivoce accipiantur.
Ex praedictis potest patere de istis 'esse intelligibile creaturae fuit ab
aeterno', 'esse album convenit Sorti', et de huiusmodi multis, quomodo
termini in istis supponunt. Quia aut supponunt pro re aut pro voce
aut pro aggregato aut pro intentione animae: et quodcumque istorum
detur, faciliter potest iudicari de eis an sint verae vel falsae quando
termini sumuntur in propria significatione. Nam si in ista 'esse inteli-
gibile creaturae fuit ab aeterno' subiectum supponit pro re: vel pro re
creata vel pro increata. Si pro re creata, manifestum est quod est falsa;
si pro re increata, manifestum est quod est vera; si supponat pro aliquo
aggregato ex utraque re, manifestum est quod est falsa; si supponat pro
intentione animae vel pro voce vel pro aliquo alio, neganda est.
Si autem tales propositiones non accipiantur de virtute sermonis,
tunc accipiendae sunt illae loco quarum ponuntur, et secundum quod
illae sunt verae vel falsae secundum hoc iudicandum est de eis. Unde
quia per istam 'esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno' intelligitur
ista 'Deus ab aeterno intellexit creaturam', et ista secunda est vera, ideo
prima, per quam intelligitur ista secunda, potest concedi.
Et ista iam dicta de terminis et suppositionibus sufficiant. - Et in
hoc completur prima pars huius Summae.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)