Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae
[EPISTOLA PROOEMIALIS GUILLELMI DE OCKHAM]
Dudum me, frater et anuce carissime, tuis litteris studebas inducere
ut aliquas regulas artis logicae in unum tractatum colligerem ac tuae
dilectioni transmitterem. Cum l gltur tul profectus ac veritatis amore
inductus tuis precibus nequeam contraire, expertar quod hortaris remque
mihi difficilem, sed tam tibi quam mihi, ut aestimo, fructuosam ag-
grediar.
Logica enim est omnium artium aptissimum instrumentum, sine
qua nulla scientia perfecte sciri potest, quae non more materialium in-
strumentorum usu crebro consumitur, sed per cuiuslibet alterius scientiae
studiosum exercitium continuum recipit incrementum. Sicut enim me-
chanicus sui instrumenti perfecta carens notitia utendo eodem recipit
pleniorem, sic in solidis logicae principiis eruditus dum, aliis scientiis
operam impendit sollicite simul istius artis maiorem adquirit peritiam.
Unde illud vulgare "ars logica labilis ars est" in solis sapientiale studium
negligentibus locum reputo obtinere.
Logicae igitur considerationis continentiam prosequendo, a terminis
ut a prioribus exordium assumendum est, deinde de propositionibus,
postremo de syllogismis et aliis speciebus argumentationis perscrutatio
subsequetur. Et quia plerumque contingit ante magnam experientiam
logicae subtilitatibus theologiae aliarumque Facultatum iuniores impen-
dere studium, ac per hoc in difficultates eis inexplicabiles incidunt, quae
tamen aliis parvae sunt aut nullae, et in multiplices prolabuntur errores,
veras demonstrationes tamquam sophismata respuentes et sophisticatio-
nes pro demonstrationibus recipientes, tractatum hunc duxi scribendum,
nonnumquam in processu regulas per exempla tam philosophica quam
theologica declarando.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)