Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 2. QUID REQUIRITUR AD VERITATEM PROPOSITIONIS QUAE EST SINGULARIS ET DE INESSE]
Positis praeniissis divisionibus propositionum, quae tamen non sunt
subordinatae, videndum est quid ad veritatem propositionum requiritur.
Et primo de propositionibus singularibus de inesse et de praesenti et de
recto, tam a parte subiecti quam a parte praedicati, et non aequivalen-
tibus propositioni hypotheticae.
Circa quod dicendum est quod ad veritatem talis propositionis sin-
gularis quae non aequivalet multis propositionibus non requiritur quod
subiectum et praedicatum sint idem realiter, nec quod praedicatum ex
parte rei sit in subiecto vel insit realiter subiecto, nec quod uniatur a
parte rei extra animam ipsi subiecto, - sicut ad veritatem istius 'iste est
angelus' non requiritur quod hoc commune 'angelus' sit idem realiter
cum hoc quod ponitur a parte subiecti, nec quod insit illi realiter, nec
aliquid tale -, sed sufficit et requiritur quod subiectum et praedicatum
supponant pro eodem. Et ideo si in ista 'hic est angelus' subiectum et
praedicatum supponant pro eodem, propositio erit vera. Et ideo non
denotatur quod hic habeat angelitatem vel quod in isto sit angelitas vel
aliquid huiusmodi, sed denotatur quod hic sit vere angelus; non quidem
quod sit illud praedicatum, sed quod sit illud pro quo supponit prae-
dicatum.
Similiter etiam per tales propositiones 'Sortes est homo', 'Sortes est
animal' non denotatur quod Sortes habeat humanitatem vel animalita-
tem, nec denotatur quod humanitas vel animalitas sit in Sorte, nec
quod homo vel animal sit in Sorte, nec quod homo vel animal sit de
essentia vel de quidditate Sortis vel de intellectu quidditativo Sortis, sed
denotatur quod Sortes vere est homo et vere est animal. Non quidem
quod Sortes sit hoc praedicatum 'homo' vel hoc praedicatum 'animal',
sed denotatur quod est aliqua res pro qua stat vel supponit hoc praedi-
catum 'homo' et hoc praedicatum 'animal', quia pro Sorte stat utrumque
illorum praedicatorum.
Ex istis patet quod ,omnes tales de virtute sermonis sunt falsae 'homo
est de quidditate Sortis', 'homo est de essentia Sortis', 'humanitas est in
Sorte', 'Sortes habet humanitatem', 'Sortes est homo humanitate', et
multae tales propositiones quae quasi ab omnibus conceduntur. Falsitas
istarum patet: nam accipio unam istarum, scilicet istam 'humanitas est
in Sorte' et quaero, pro quo stat li humanias? Aut pro re aut pro inten-
tione, hoc est aut denotatur per istam quod res vera extra animam sit
in Sorte, vel quod intentio animae sit in Sorte. Si supponat pro re,
quaero: pro qua re? Aut pro Sorte, aut pro parte Sortis, aut pro re quae
nec est Sortes nec pars Sortis. Si pro Sorte, tunc est falsa, quia nulla res
quae est Sortes est in Sorte, quia Sortes non est in Sorte, quamvis Sortes
sit Sortes. Et eodem modo humanias non est in Sorte sed est Sortes,
si humanitas supponat pro re quae est Sortes. Si autem humanitas stet
pro re quae est pars Sortis, hoc est falsum, quia quaelibet res quae est
pars Sortis vel est materia vel forma vel compositum ex materia et forma,
et una forma hominis et non alia, vel est pars integralis Sortis. Sed nulla
talium partium est humanitas, sicut patet inductive: quia anima intel-
lectiva non est humanitas; tunc enim vera humanitas remansisset in
Christo in triduo, et vere fuisset humanitas unita Verbo in triduo, et
per consequens vere fuisset homo, quod falsum est. Similiter nec ma-
teria est humanitas, nec corpus Sortis est humanitas, nec pes, nec caput,
et sic de aliis partibus Sortis, quia nulla pars Sortis est humanitas sed
tantum pars humanitatis, et per consequens 'humanitas' non potest sup-
ponere pro parte Sortis. Si supponat pro re quae nec est Sortes nec pars
Sortis, cum talis res non sit nisi accidens vel aliqua alia res quae non est
in Sorte, 'humanitas' supponeret pro accidente Sortis vel pro aliqua alia
re quae nec est Sortes nec pars Sortis, quod manifestum est esse falsum.
Si autem 'humanitas' supponat pro intentione animae, tunc est manifeste
falsa, quia intentio animae non est in Sorte. Et ita patet quod ista est
omnino falsa 'huumanitas est in Sorte'.
Eodem modo potest argui de omnibus illis aliis, quia si homo vel
humanias sit de essentia Sortis, quaero: pro quo supponit li homo vel
humanitas? Aut pro Sorte, et tunc denotaretur quod Sortes esset de
essentia Sortis, quod non est verum. Si supponat pro re alia a Sorte:
aut igitur pro parte Sortis, et hoc non, quia nulla pars Sortis est homo
vel humanitas, si pro re alia quae nec est Sortes nec pars Sortis, patet
quod talis res non est homo nec humanitas, nisi sit Plato vel Ioannes
vel alius homo, et manifestum est quod nullus alius homo a Sorte est de
essentia Sortis. Si autem supponat pro intentione animae vel pro voce,
manifestum est quod tunc non est de essentia Sortis. Et ita patet quod
omnes tales falsae sunt de virtute sermonis.
Et si dicatur quod humanitas est in Sorte et est de essentia
Sortis, et tamen nec est Sortes nec materia nec forma nec pars integra-
lis, sed est una natura communis, componens cum differentia individuali
Sortis, et ita est pars Sortis sed nec materia nec forma:
Contra istam opinionem arguitur multipliciter in diversis locis,
scilicet in primo libro Sententiarrum, in libro Porphyrii et in libro Prae-
dicamentorum, et aliqua argumenta facio ad praesens contra eam.
Primo sic: quia si humanitas sit alia res a singularibus et sit de es-
sentia rerum singularium, igitur idem non variatum esset in pluribus
singularibus, et ita idem non variatum naturaliter, sine miraculo, esset
in pluribus locis distinctis; quod manifestum est esse falsum.
Similiter, tunc idem, non variatum, esset damnatum in Iuda et sal-
vatum in Christo, et ita esset aliquid miserum et damnatum in Christo;
quod est absurdum.
Similiter, tunc Deus non posset adnihilare aliquod individuum nisi
adnihilaret vel destrueret omnia individua eiusdem generis, quia quando
aliquid adnihilatur nihil eius remanet, et per consequens talis natura com-
munis non remanet, nec per consequens aliquod individuum in quo est
remanet, et ita quodlibet individuum adnihilaretur vel destrueretur.
Praeterea, accipio illam humanitatem quam ponis in Sorte et in
omni alio homine, et asinitatem quani ponis in omni asino, et vocetur
illa humanitas a, ita quod a praecise stet pro illa humanitate, et illa asi-
nitas vocetur b, ita quod b praecise stet pro illa asinitate. Tunc quaero:
aut a et b sunt praecise duae res, aut plures quam duae, aut non sunt plu-
res res. Non potest dici quod non sunt plures res, quia tunc necessario
vel sunt una res, vel nec a nec b est res, vel a non est res, vel b non est
res. Primum non potest dari, manifestum est, etiam secundum sic po-
nentes; nec secundum, quia hoc negant, dicentes quod humanitas est
vera res et similiter asinitas; nec tertium potest dari, quia non est maior
ratio quod b non sit res quam quod a non sit res, nec e converso. Ergo
oportet necessario dare quod a et b sunt plures res. Et non potest dici
quod sint plures res quam duae, quia si sint plures res quam duae, et
non sunt plures res universales quam duae, igitur sunt plures res singu-
lares, et per consequens non distinguuntur simpliciter a rebus singula-
ribus. Relinquitur igitur quod sunt duae res et non plures, et per con-
sequens utraque illarum est una numero, quia utraque ita erit una res
quod non plures; et hoc est esse unum numero, scilicet esse unam rem
et non plures, nam ista debet esse descriptio unius numero. Quia ista
negata, dicam ita faciliter quod Sortes non est unus numero quantum-
cumque sit unum et non plura.
Unde secundum intentionem Philosophi et secundum rei
‚–eritatem numquam hoc praedicatum 'esse unum specie' vel 'esse unum
sive idem genere' dicitur nisi de individuo vel individuis, quorum
quodlibet est unum numero. Unde haec est vera 'Sortes et Plato sunt
unum specie', 'Sortes et hic asinus sunt unum genere'; et non est alia
res praeter individua quae sit una specie vel genere. Constat itaque quod
illa humanitas quae ponitur in omni homine est una res et non plures,
et per consequens est una numero; ex quo sequitur quod una res numero
esset in omni homine.
Ad argumenta autem quae videntur esse contra istam opinionem
reputo alibi a me sufficienter responsum.
Nec valet dicere quod humanitas Sortis distinguitur non realiter a
Sorte sed tantum formaliter, quia talis distinctio non est ponenda in
creaturis, quamvis possit aliquo modo poni in divinis. Et hoc quia in
creaturis impossibile est invenire unam rem numero quae sit realiter
plures res et quaelilet illarum, sicut est in Deo; nam in Deo essentia
divina est tres personae et est quaelibet istarum personarum, et tamen
una persona non est alia. Et non est aliud dicere quod essentia et persona
distinguuntur formaliter, secundum verum intellecum, nusi quod es-
sentia est tres personae et persona non est tres personae. Similiter nihil
aliud intelligo per istam 'essentia et paternitas distinguuntur formaliter'
nisi istam propositionem 'essentia est filiatio et paternitas non est filiatio,
et tamen essentia est paternitas. Similiter, paternitatem et spirationem
activam distingui formaliter non est aliud quam dicere quod paternitas
non est filiatio et quod spiratio activa est filiatio, et tamen quod pater-
nitas est spiratio activa.
Et ita, universaliter, de aliquibus verificari 'distingui formaliter' non
est aliud quam de uno istorum aliquid vere affirmari et de reliquo
vere negari, et tamen unum illorum vere de reliquo affirmari, sine
omni variatione vel aequivocatione alicuius vel verificatione pro diversis,
sicut contingit in particularibus et indefinitis. Sed hoc non potest un-
quam contingere nisi quando una res simplex est plures res, sicut unica
divina essentia est tres personae, et unica spiratio activa est paternitas et
filiatio. Et quia hoc non potest contingere in creaturis, scilicet quod una
res sit plures res et quaelibet illarum, ideo in creaturis non debet poni
distinctio formalis. Et ita patet quod non debet dici quod humanitas
Sortis distinguitur formaliter a Sorte et non realiter; et eodem modo
est de talibus 'animalitas distinguitur ab homine', et sic de aliis. Quod
autem talis distinctio formalis non sit ponenda in creaturis, probavi in
primo libro Sententiarum, distinctione secunda.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)