Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 3. QUID REQUIRITUR AD VEPITATEM PROPOSITIONIS INDEFINITAE ET PARTICULARIS]
Viso quid sufficit ad veritatem propositionis singularis, videndum
est quid requiritur ad veritatem propositionis indefinitae et particularis.
Et est primo sciendum quod si non vocetur propositio indefinita
nec particularis nisi quando terminus sibiectus supponit personaliter, tunc
semper indefinita et particularis convertuntur, sicut istae convertuntur
'homo currit', 'aliquis homo currit'; 'animal est homo', 'aliquod animal
est homo'; 'animal non est homo', 'aliquod animal non est homo'. Et
ad veritatem talium sufficit quod subiectum et praedicatum supponant
pro aliquo eodem, si sit propositio affirmativa et non addatur signum
universale a parte praedicati; quod dico propter tales 'aliquod animal
est omnis homo', 'aliquis angelus est omnis angelus'. Sed si talis sit nega-
tiva, requiritur quod subiectum et praedicatum non supponant pro omni
eodem, immo requiritur quod subiectum pro nullo supponat, vel quod
supponat pro aliquo pro quo praedicatum non supponit. Et hoc quia
ad veritatem talium sufficit veritas cuiuscumque singularis. Sicut ad veri-
tatem istius 'aliquod animal est homo' sufficit veritas istius 'hoc animal
est homo' vel 'illud animal est homo'; similiter ad veritatem istius
animal non est homo' sufficit veritas istius 'hoc animal non est homo',
quocumque demonstrato, et hoc quia semper ab inferiori ad superius
est bona consequentia sine distributione. Et hoc debet intelligi quando
superius praedicatur de inferiori, quia aliter de virtute sermonis non
arguitur ab inferiori ad superius. Et ideo si nullus homo nec aliquod
animal sit nisi asinus, haec consequentia non valet 'homo non est asinus,
igitur aliquod animal non est asinus'. Similiter non sequitur 'homo albus
non est animal, igitur homo non est animal' nisi ista propositio sit vera
'homo albus est homo'. Tamen affirmative bene sequitur, sive superius
praedicetur de inferiori sive non, quia semper, sive homo sit animal sive
non, bene sequitur 'homo currit, igitur animal currit', similiter bene
sequitur 'homo albus est animal, igitur homo est animal', sive homo sit
albus sive non.
Sic igitur patet quomodo indefinita vel particularis est vera si subiec-
tum supponat pro aliquo pro quo non supponit praedicatum. Hoc ta-
me non semper requiritur, sed quandoque sufficit quod subiectum inde-
finitae vel particularis iiegativae pro nullo supponat. Sicut si nullus homo
sit albus, haec est vera 'homo albus non est homo', et tamen subiectum
pro nullo supponit, quia nec pro substantia nec pro accidente.
Ex istis patet quod si ista propositio 'Deus generat Deum' sit inde-
finita, secundum unam opinionem superius dictam , debet sim-
pliciter concedi quod Pater, qui est Deus, generat Deum. Et eodem
modo de virtute sermonis posset ista concedi 'Deus non generat Deum',
quia haberet unam singularem veram, scilicet 'Filius non generat Deum',
similiter Spiritus Sanctus non generat Deum' - Unde hic arguitur ab
inferiori ad superius ‚eilius non generat Deum, igitur Deus non generat
Deum' sicut hic 'iste angelus non intelligit, igitur angelus non intelligit'.
Non tamen est intelligendum quod aliquid sit superius in Deo et aliquid
inferius, quia ista sperioritas et inferioritas non est nis inter terminos,
sive termini sint voces sive conceptus sive intentiones animae.
Tamen forte aliqui Sancti aliquando negant tales 'Deus non
generat', 'Deus non spirat' propter aliquos haereticos, ne scilicet videan-
tur negare istam 'Deus generat Deum'. Tamen de virtute sermonis non
oportet secundum istam opinionem; secundum autem aliam opinionem
aliter debet dici.
Secundo sciendum quod qui ponit quod omnis propositio est indefi-
nita in qua subicitur terminus communis sine signo, sive supponat per-
sonaliter sive simpliciter sive materialiter, consequenter debet dicere
quod non semper particularis et indefinita convertuntur. Et hoc quando
subiectum indefinitae supponit simpliciter et subiectum particularis sup-
ponit personaliter; sicut istae duae non convertuntur 'homo est species'
et 'aliquis homo est species', quia in ista 'homo est species' potest 'homo'
supponere simpliciter, sed in ista 'aliquis homo est species' Ii homo
propter hoc quod sibi additur signum particulare et non comparatur ad
aliquid pertinens ad signum, non potest supponere nisi personaliter. Et
ideo ista 'homo est species' est distinguenda, eo quod 'homo' potest
supponere simpliciter vel personaliter; sed ista 'aliquis homo est species'
non est distinguenda, quia li homo, propter hoc quod additur sibi si-
gnum particulare, non potest supponere in ista nisi tantum personaliter.
Tamen in ista 'aliquis homo: componitur ex termino communi et signo
particulari' potest supponere personaliter vel materialiter, et ideo ista
et consimiles sunt distinguendae sed aliae non.
Sed quid sufficit ad veritatem talis indefinitae si sit indefinita? Di-
cendum quod ad veritatem talis sufficit quod pro eodem supponant
subiectum et praedicatum si sit affirmativa, vel quod non supponant pro
eodem si sit negativa; sicut hoc sufficit ad veritatem propositionis sin-
gularis, quia idem est iudicium de tali propositione et de propositione
singulari. Et ideo communiter ponitur quod talis propositio est singu-
laris, et potest poni satis rationabiliter.
Et si dicatur quod si in tali propositione subiectum et praedi-
catum supponerent pro eodem, tunc idem praedicaretur de se, dicen
dum quod non sequitur :quia quamvis idem sit pro quo supponit tam
subiectum quam praedicatum, tamen illud quod supponit non est idem.
Unde etiam in ista propositione 'Sortes est iste homo'non praedicatur
idem de se, quamvis subiectum et praedicatum supponant praecise pro
eodem, quia nomen proprium et pronomen demonstrativum cum ter-
mino communi non sunt idem. Et unum illorum praecise subicitur et
alterum illorum praecise praedicatur, et ideo non praedicatur idem de
se, quamvis praecise supponant pro eodem.
Similiter in ista 'omnis homo est risibilis' subiectum et praedicatum
supponunt praecise pro eodem, et tamen non praedicatur idem de se,
et hoc quia illud quod subicitur non est idem cum eo quod praedicatur,
quia aliud est quod supponit et pro quo supponit. Et ideo quamvis illud
pro quo supponit terminus uterque sit idem, non tamen illud quod
supponit est idem.
Ultimo sciendum est quod quamvis posuerim exempla de proposi-
tionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis, et vera sint de
eis, tamen vera sunt etiam de aliis, sicut de talibus 'Deus creat', 'Deus
generat', 'angelus est spiritus', 'aliquis angelus est substantia' et huiusmodi.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)