Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 4. DE PROPOSITIONIBUS UNIVERSALIBUS]
Tertio dicendum est de propositionibus universalibus.
Et est primo sciendum quod propositiones universales sunt in mul-
tiplici differentia secundum diversitatem signorum universalium. Po-
nitur autem multiplex distinctio signorum universalium. Dicitur enim
quod aliqua sunt distributiva indifferenter pro substantia et accidente
sicut 'omnis', 'quilibet', 'unusquisque', 'nullus', 'uterque', 'neuter', et
sic de aliis. Alia sunt distributiva tantum pro accidentibus, sicut 'qua
lelibet, 'quotiescumque', et si forte sint alia talia.
Sed ista distinctio potest intelligi bene et male. Si enim intelligatur
quod 'qualelibet' sit simpliciter distributivum pro accidentibus, sicut
'omnis' vel aliquid tale pro substantia et accidente, falsum est, sicut
patebit. Si autem intelligatur quod sit aliquo modo distributivum, scilicet
sub disiunctione inter species vel copulative, vel aliquo tali modo, con-
cedi potest.
Alia ponitur divisio signorum universalium quod quaedam sunt
distributiva pro partibus subiectivis et quaedam pro partibus integrali-
bus. Prima sunt sicut 'omnis', 'nullus', 'uterque', 'neuter', et sic de
aliis.
Secunda sunt sicut 'totus'. Sed qualiter hoc debeat intelligi, dicetur in
sequentibus.
Alia ponitur divisio signorum universalium, quod quaedam pos-
sunt distribuere pro quocumque, sicut 'omnis', 'nullus' et huiusmodi,
quaedam pro duobus tantum, sicut 'uterque' et 'neuter'.
Primo igitur dicendum est de illis quae distribuunt indifferenter pro
substantia et accidente et pro partibus subiectivis et pro quocumque,
cuiusmodi sunt talia 'omnis', 'nullus', 'quilibet', 'quidlibet', 'unusquisque'
et huiusmodi, et de propositionibus universalibus in quibus talia signa
ponuntur.
Et est primo sciendum quod nullum signum per se significat aliquid
nec imponitur ad significandum aliquid determinate, sed sic instituitur
ut faciat illud cui additur stare pro omnibus suis significatis et non pro
aliquibus tantum, et ideo dicitur 'syncategorema'. Et sic de multis aliis,
et universaliter de omnibus quae per se sumpta non possunt esse extrema
alicuius propositionis; et hoc si sumantur significative, sicut dictum est
prius.
Secundo sciendum quod hoc signum 'omnis' differt ab istis signis
'quilibet', 'unusquisque', quia hoc signum 'omnis' non potest addi nisi
termino consimilis casus, ita quod terminus cui additur et signum sint
consimilis casus, sicut bene dicitur 'omnis homo est animal', 'Sortes
videt omnem hominem', 'asinus est omnis hominis'. Sed ista signa
'unusquisque', 'quilibet' possunt addi termino consimilis casus et dissi-
milis, scilicet genitivo pluralis numeri, sicut bene dicitur 'quilibet homo
currit' et bene dicitur 'quilibet et unusquisque istorum currit' et 'quilibet
hominum est animal'; non sic autem bene dicitur 'omnis istorum currit'.
Et si quaeratur quae est causa istius diversitatis, dicen-
dum quod istius, sicut multarum aliarum tam in grammatica quam
in logica, non est alia causa nisi voluntas institutentium et sic utentium.
Tertio ponendae sunt aliquae regulae communes istis signis 'omnis',
'quilibet', 'unusquisque' et si qua sint similia. Et sunt communes multis
propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis, sicut sunt
istae 'omnis homo est animal', 'omne album currit' et huiusmodi, et
etiam aliis non aequivalentibus talibus hypotheticis, cuiusmodi sunt tales
'omnis Deus est', 'omnis angelus est' et huiusmodi.
Est igitur primo sciendum quod ad veritatem talis propositionis uni-
versalis non requiritur quod subiectum et praedicatum sint idem realiter,
sed requiritur quod praedicatum supponat pro omnibus illis pro quibus
supponit subiectum, ita quod de illis verificetur. Et si ita sit, nisi aliqua
causa specialis impediat, propositio universalis est vera. Et hoc est quod
communiter dicitur quod ad veritatem talis propositionis universalis
sufficit quod quaelibet singularis sit vera.
Ex hoc patet falsitas quorundam quae ponuntur a quibusdam.
Unum est quod hoc signum 'omnis' exigit tria appellata. Nam ponatur
quod unus solus angelus intelligat et nullus homo, tunc haec est vera
'omne intelligens creatum est angelus', et tamen non sunt tria de quibus
verificatur hoc nomen 'intelligens creatum' Quod autem ista sit vera,
probo: quia quaelibet singularis est vera. Similiter, praedicatum vere
supponit pro quolibet pro quo supponit subiectum et verificatur de quo-
cumque de quo verificatur subiectum, igitur est simpliciter vera
Similiter, si sint tantum duo homines et illi sint albi, haec est vera
'omnis homo est albus', quia nullam habet singularem falsam, et tamen
non habet tria appellata.
Ex isto patet quod male solvunt aliqui hoc sophisma 'omnis
phoenix est', dicentes istam propositionem esse falsam eo quod 'omnis'
exigit tria appellata, et quod haec est vera 'aliqua phoenix non est' eo
quod 'phoenix' aequaliter supponit pro ente et pro non-ente. Quia
quaero: qualiter 'omnis' exigit tria appellata ? Aut in rerum natura, et
tunc esset haec falsa 'omne coloratum est' si esset unum tantum colora-
tum. Quod non potest concedi, nam eius contradictoria est falsa 'aliquod
coloratum non est', quia nullam singularem habet veram. Nec potest
dici quod 'coloratum' aequaliter supponit pro ente et pro non-ente,
quia manifestum est quod non supponit pro non-ente, sicut nec praedi-
catur de non-ente. Unde sicut haec est falsa 'non-ens est coloratum',
ita haec est falsa '‚ƒoloratum supponit pro non-ente', quia dictum est
prius quod numquam terminus supponit pio aliquo nisi de quo
verificatur. Si autem 'omnis' exigit tria appellata ita quod terminus cui
additur supponat pro tribus, sic non est haec falsa 'omnis phoenix est'
propter hoc quod tantum una phoenix est, quia per istum 'phoenix'
aequaliter supponit pro ente et pro non-ente; et non magis pro uno
non-ente quam pro duobus,igitur pro tribus supponit ad minus, et ita
Praeterea, si 'phoenix' supponeret aequaliter pro ente et pro non-
ente, eadem ratione 'animal', et per consequens haec esset falsa 'omne
animal est', quod iste alibi negat.
Et ideo dicendum est quod nec ista propositio 'omnis phoenix est'
nec aliqua alia est falsa propter praedictam causam, sicut nec sua contra-
dictoria propter praedictam causam est vera. Unde si nullus homo rideat
nisi Sortes, haec non est vera 'aliquod ridens non est homo', immo erit
falsa, et per consequens sua contradictoria erit vera 'omne ridens est
homo'. Similiter, si nullus homo sit albus nisi Sortes, haec erit falsa
'aliquis homo albus non est homo', et per consequens haec erit vera
'omnis homo albus est homo', et tamen non sunt tres homines albi.
Nec valet protervire, quod isto posito ista non contradicunt
'omnis homo albus est homo', 'aliquis homo albus non est homo', quia
mutatio rei non variat formam propositionum, nec per consequens facit
quod propositiones aliquae contradicant uno tempore et non alio.
Ex istis etiam sequitur quod falsum est quod isti dicunt, quod si
sit tantum unum album et tantum unum nigrum et tantum unum me-
dium quod quaelibet istarum est falsa 'omne album est', 'omne nigrum
est', 'omne medium est'; et negant istum syllogismum 'omne coloratum
est; omne album est coloratum; igitur omne album est'.
Similiter, posito quod nullus asinus sit, negant istum syllogismum
'omne animal est homo; omnis asinus est animal; igitur omnis asinus est
homo', dicentes quod 'esse' aequivocatur, quia in primis maioribus acci-
pitur 'esse' quod est operatio entis, et hoc est 'esse' eius quod est, in
minoribus autem accipitur 'esse' habitudinis sive consequentiae, cuius-
modi 'esse' est cum dicitur 'si est album, est coloratum'.
Istud est omnino irrationabiliter dictum, nam hoc est destruere
omnem formam syllogisticam. Dicam enim quandocumque placet mihi
quod 'esse' in propositionibus aequivocatur, et ad placitum assignabo
fallaciam aequivocationis in quocumque syllogismo.
Similiter, sicut syllogismus tenet in omnibus terminis, ita tenet
quantumcumque res varietur. Sed secundum Aristotelem nunc
est bonus syllogismus 'omne coloratum est; omne album est coloratum;
igitur omne album est', similiter iste syllogismus est bonus nunc de
facto 'omne animal est homo; omnis asinus est animal; igitur omnis
asinus est homo', quia quilibet istorum regulatur per dici de omni.
Et certe, qui negat tales syllogismos, ipse est inhabilis ad percipien-
dum quamcumque veritatem. Ergo quantumcumque omnia alba cor-
rumperentur et omnes asini, adhuc essent boni syllogismi et regularen-
tur per dici de omni ita tunc sicut nunc.
Et ideo distinctiones tales, quod 'esse' vel est operatio entis vel esse
habitudinis, et consimiles, frivolae sunt, et ponuntur ab illis qui nesciunt
distinguere inter propositionem categoricam et condicionalem. Unde
istae propositiones distinguuntur 'asinus est animal' et 'si asinus est,
animal est', quia una est categorica et alia condicionalis et hypothetica,
nec convertuntur; sed una potest esse vera, alia exsistente falsa. Sicut
haec est modo falsa 'Deus non-creans est Deus', et tamen ista condicio-
nalis est vera 'si Deus non-creans est, Deus est' et 'si hoc est Deus non-
creans, est Deus'.
Similiter, nulla potest inveniri ratio quare 'esse' dicat habitudinem
vel consequentiam in una propositione categorica magis squam in alia,
et ita vel semper vel numquam in consimili propositione dicet habitu-
dinem vel consequentiam. Et ita vel quaelibet erit convertibilis cum
condicionali vel nulla; sed non nulla, per istum, igitur quaelibet.
Et per consequens, illo casu posito, haec est falsa 'omne animal est
homo', quia ista condicionalis est falsa 'si animal est, homo est', per
eum. Et ita in eodem passu manifeste dixit contradictoria et videbatur
propriam vocem ignorare.
Ex praedictis etiam patet quod omnes tales de virtute sermonis sunt
falsae 'omne animal est sanum', posito quod unus leo sit sanus et unus
bos et unus homo, et sic de aliis, 'omne animal fuit in arca Noe', et sic
de multis aliis, quia habent multas singulares falsas, nec praedicatum
competit omnibus iIlis pro quibus supponit subiectum. Tamen quando
ponuntur ab auctoribus vel tales vel consimiles, debent glossari, quamvis
de virtute sermonis sint falsae, sicut fequenter sermones authentici falsi
sunt in sensu quem faciunt, hoc est de virtute sermonis et proprie lo-
quendo, et tamen veri sunt in sensu in quo fiunt. Et hoc quia auctores
frequenter aequivoce et improprie et nietaphorice loquuntur. Et ideo
in expositione auctoritatum phikosophorum principaliter est innitendum
rationi et processui eorum et intentioni, et non verbis sicut sonant ad
litteram. Et pro talibus auctoritatibus valet ista distinctio quae ponitur
ab aIiquibus, quod quando hoc signum 'omnis' adiungitur ter-
mino communi continenti sub se multas species, quod potest fieri distri-
butio pro singulis generum vel pro generibus singulorum, sive pro
partibus propinquis sive pro partibus remotis, sive pro partibus secun-
dum speciem sive secundum numerum, sive pro speciebus sive pro indi-
viduis. Quae non debet intelligi de virtute sermonis, quia signum num-
quam distribuit terminum nisi pro iIlis pro quibus terminus supponit.
Nunc autem dictum est quod terminus talis non supponit nisi pro indi-
viduis et non pro speciebus, ideo non distribuitur nisi pro individuis et
non pro speciebus. Et ideo iIla distinctio debet sic intelligi quod per
talem propositionem denotatur praedicatum competere omnibus indivi-
duis, et hoc est de virtute sermonis; vel denotatur competere specie-
bus sumptis particulariter, hoc est denotatur praedicatum praedicari de
qualibet specie particulariter sumpta et non de qualibet specie univer-
saliter sumpta, et per consequens non denotatur competere omnibus
individuis. Sed hoc non est de virtute sermonis sed secundum intel-
lectum auctoris. Sicut per istam 'omne animal est sanum' de virtute ser-
monis denotatur quod omnis homo sit sanus et quod omnis bos sit sa-
nus, et sic de aliis, quia aliter iste syllogismus in primo primae [figurae]
regulatus per dici de omni, non valeret 'omne animal est sanum; omnis
homo est animal; ergo omnis homo est sanus', qui tamen est optimus. Sed
tamen secundum intellectum alicuius potest denotari quod valeat istas
'homo est sanus', 'leo est sanus', 'bos est sanus', ita quod 'sanum prae-
dicetur de qualibet specie, non tamen pro se sed pro individuo, quia
nulla species est sana, sed tantum individuum est sanum. Sed iste sensus
non habetur de virtute sermonis. Et ideo in eodem sensu iste discursus
non valet 'omne animal est sanum; omnis homo est animal; ergo omnis
homo est sanus'. Nec est inconveniens quod syllogismus qui de virtute
sermonis est perfectus, secundum intellectum alicuius non sit bonus,
sicut est de veritate propositionis, et est iam dictum.
Secundo sciendum est quod omnis propositio universalis, in qua
praedicatum sumitur universaliter, est falsa si praedicatum vel subiectum
praedicetur de pluribus Contentis. Si autem praedicatum praedicetur
praecise de uno contento et similiter subiectum, posset esse propositio
vera. Unde si non esset nisi tantum unum animal, puta unus homo, haec
esset vera 'omnis homo est omne animal' et similiter ista 'omne animal
est omnis homo', sed si essent plures homines vel si essent quaecumque
plura animalia haec esset falsa. Et ideo haec est falsa 'omnis phoenix est
omne animal', haec tamen est vera 'omnis phoenix est omnis phoenix'.
Quandoque tamen potest indefinita vel particularis esse vera in qua
praedicatur praedicatum universaliter sumptum, quamvis subiectum ha-
beat multa contenta; sicut si non esset nisi unus homo, quamvis essent
plura animalia, haec esset vera 'aliquod animal est omnis homo'.
Tertio sciendum est quod hoc signum 'omnis' quando accipitur in
plurali numero potest teneri collective et divisive. Si teneatur divisive,
tunc denotatur quod praedicatum vere competit ominbus illis de quibus
vere praedicatur subiectum, sicut per istam 'omnes apostoli Dei sunt duo-
decim denotatur quod hoc praedicatum 'duodecim' vere dicatur de quo-
cumque de quo vere praedicatur hoc subiectum 'apostoli', et ita cum
Petrus et Paulus sint apostoli, sequitur quod Petrus et Paulus sunt duo-
decim. Sed si teneatur collective, tunc non denotatur quod praedicatum
conveniat quibuscumque de quibus verificatur subiectum, sed quod
competat omnibus simul sumptis de quibus verificatur subiectum; unde
denotatur quod isti apostoli, demonstratis omnibus apostolis, sunt duo-
decim.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)