Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.5. DE PROPOSITIONIBUS UNIVERSALIBUS IN QUIBUS SIGNUM DISTRIBUIT PRO DUOBUS TANTUM]
De signis distributivis non pro quibuscumque sed pro duobus tan-
tum, cuiusmodi sunt 'uterque' et 'neuter', sciendum est quod ad veri-
tatem talis requiritur quod praedicatum vere competat utrique illorum
demonstratorum, si sit affirmativa, vel negetur ab utroque, si sit nega-
tiva. Sicut ad veritatem istius 'uterque istorum currit' sufficit quod iste
currat et ille currat, et ad veritatem istius 'neuter istorum currit' requi-
ritur quod nec iste nec ille currat.
Et est sciendum quod in hoc differt universalis in qua ponitur hoc
signum 'uterque' ab universali in qua ponitur hoc signum 'omnis' quod
numquam potest talis universalis esse vera in qua praedicatur praedica-
tum universaliter sumptum, sive praedicatum sumatur cum hoc signo
'omnis' sive cum hoc signo 'uterque' Unde ista nullo modo potest esse
vera 'uterque istorum est omnis homo' vel 'uterque istorum est uterque
istorum', quibuscumque demonstratis. Haec tamen potest esse vera
'omnis homo est omnis homo' et similiter ista 'omne album est omne
album' et 'omne animal est omne animal', quia si esset tantum unus
homo vel tantum unum animal vel tantum unum album, esset vera.
Et causa istius diversitatis est quia hoc signum 'omnis' potest con-
venienter addi termino habenti unum suppositum, sed 'uterque' semper
requirit duo supposita, scilicet duo demonstrata. Et ita si praedicatum
non haberet nisi unum suppositum in ista 'uterque istorum est omnis
homo', manifeste esset propositio falsa; quia in subiecto oportet quod
duo demonstrentur: et non duo homines, igitur vel unus homo et unus
non-homo, vel duo non-homines; et quodcumque detur, est propositio
manifeste falsa. Et ita patet de omnibus aliis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)