Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 6. DE PROPOSITIONIBUS UNIVERSALIBUS IN QUIBUS SIGNUM DISTRIBUIT PRO PARTIBUS INTEGRALIBUS, CUIUSMODI EST HOC SIGNUM 'TOTUS']

De signo distributivo pro partibus integralibus, cuiusmodi ponitur
hoc signum 'totus', est sciendum quod hoc signum 'totus' potest ali-
quando sumi categorematice, aliquando syncategorematice. Si sumatur
categorematice, tunc significat idem quod 'perfectum' vel 'compositum
ex omnibus suis partibus'; et sic quantum ad veritatem sermonis tantum
valeret non addere quantum addere. Unde quidquid dicitur de termino
sumpto cum 'totus' categorematice sumpto, dicitur de illo sumpto sine
'totus'; sicut si totus Sortes currit, Sortes currit, et si totus homo est
animal, homo est animal.
Tamen posset dici quod non convenienter additur nisi termino im-
portanti aliquo modo aliquid compositum, et ideo forte non est proprie
dictum 'totus Deus videtur', quia hoc videtur importare Deum componi
ex partibus. Et tunc non sequitur consequentia a termino sumpto sine
'totus' ad terminum sumptum cum 'totus', sicut non sequitur 'Deus
videtur, igitur totus Deus videtur', quia tunc in consequente implica-
retur Deum componi ex aliquibus distinctis.
Si autem li 'totus' teneatur syncategorematice, sic est unum signum
distributivum pro partibus integralibus, immo pro partibus proprie
dictis ipsius importati per terminum cui additur; ut ista propositio 'totus
Sortes est minor Sorte' aequivaleat isti 'quaelibet pars Sortis est minor
Sorte, et ista 'totus Sortes currit' aequivaleat isti 'quaelibet pars Sortis
currit'. Et tunc quaelibet talis propositio non posset esse vera nisi praedi-
catum conveniret cuilibet parti illius totius importati per terminum cui
additur; et tunc proprie est signum et dicitur distribuere pro partibus
integralibus, et alia signa pro partibus subiectivis. Quod sic est intelli-
gendum quod alia signa distribuunt pro contentis sub termino, quae
non sunt proprie partes sed tantum large et extensive accipiendo partes.
Sed hoc signum 'totus' distribuit pro partibus proprie loquendo de par-
tibus, sive sint partes eiusdem rationis sive alterius rationis; et hoc pro
partibus illius quod importatur per illum terminum cui additur hoc si-
gnum 'totus'. Sicut in ista 'totus Sortes est pars Sortis' fit distributio pro
qualibet parte Sortis, scilicet pro materia et forma, et pro manibus et
pedibus, et sic de omnibus aliis.
Verumtamen sciendum quod aliquando, sive de virtute sermonis
sive ex usu vel placito alicuius utentis, non curo, 'totus' tantum distri-
buit pro partibus integralibus, non pro partibus essentialibus, cuiusmodi
vocantur materia et forma, quandoque autem distribuit pro omnibus
partibus, sive sint integrales sive essentiales sive qualescumque.
De signis autem quae dicuntur distributiva accidentium, sciendum
quod talia 'qualelibet' et huiusmodi non sunt proprie signa, sed sunt
aequivalentia uni composito ex signo et aliis, sicut 'qualelibet' idem est
quod 'habens de omni specie qualitatis aliquam qualitatem; et ideo con-
venienter sibi additur aliquod signum, ut dicatur 'quilibet qualelibet
currit', sicut convenienter dicitur 'quilibet habens de omni specie quali-
tatis aliquam qualitatem currit'. Et tunc patet quid requiritur et sufficit
ad veritatem talis propositionis.
Ista non sunt multum usitata in theologia, ideo pertranseo de eis.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)