Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP.8. AD COGNOSCENDUM QUANDO PROPOSITIO CUIUS ALTERUM EXTREMUM EST TERMINUS OBLIQUUS FUERIT VERA VEL FALSA]

Illa autem quae praedicta sunt non sufficiunt ad cognoscendum
quando propositio cuius alterum extremum est terminus obliquus fuerit
vera vel falsa, sed circa hoc oportet habere regulas speciales. Et sunt hic
utiles regulae graminaticales de quibus tamen me breviter expediam.
Unde sciendum est quod sicut in propositione affirmativa, cuius
uterque terminus est rectus, ad veritatem propositionis requiritur quod
subiectum et praedicatum supponant pro eodem, ita nonnumquam ad
veritatem propositionis, cuius alter terminus est obliquus, requiritur quod
subiectum et praedicatum non supponant pro eodem, vel non pro omni
eodem. Aliquando tamen possunt supponere pro eodem secundum
diversitatem verborum et regimims casus obliqui. Unde quando casus
obliquus regitur ex vi possessionis, ad veritatem talis propositionis re-
quiritur quod subiectum et praedicatum supponant pro distinctis, quam-
vis hoc non semper sufficiat. Ideo haec est falsa 'Sortes est Sortis', haec
tamen poterit esse vera 'aliquis asinus est Sortis' - Et sicut est in isto casu
ita est in multis. Aliquando autem poterit propositio esse vera non
obstante quod subiectum et praedicatum supponant pro eodem, sive
non obstante quod rectus et obliquus supponant pro eodem; sicut haec
est vera 'Sortes videt Sortem'. Et sic poterit contingere de multis aliis.
Nec est facile in his regulam generalem et certam dare.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)