Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 9. QUID REQUIRITUR AD VERITATEM PROPOSITIONUM MODALIUM]

Post propositiones de inesse dicendum est de propositionibus moda-
libus. Et est primo sciendum quod aliquando dicitur propositio de
modo, quia accipitur dictum propositionis cum tali modo. Sicut patet
de istis 'omnem hominem esse animal est necessarium', 'hominem cur-
rere est contingens', 'omnem hominem esse coloratum est verum',
'omnem hominem esse animal est per se primo modo', 'omne necessa-
rium esse verum est scitum', 'Sortem currere est ignotum', et sic de aliis.
Aliqua autem propositio dicitur modalis, in qua ponitur modus sine tali
dicto propositionis.
Propositio modalis primo modo dicta semper est distinguenda se-
cundum compositionem et divisionem. In sensu compositionis sem-
per denotatur quod talis modus verificetur de propositione illius dicti,
sicut per istam 'omnem hominem esse animal est necessarium' denotatur
quod iste modus 'necessarium' verificetur de ista propositione 'omnis
homo est animal', cuius dictum est hoc quod dicitur 'omnem hominem
esse animal'; quia 'dictum propositionis' dicitur quando termini propo-
sitionis accipiuntur in accusativo casu et verbum in infinitivo modo. Sed
sensus divisionis talis propositionis semper aequipollet propositioni ac-
ceptae cum modo ,sine tali dicto; sicut ista 'omnem hominem esse ani-
mal est necessarium' in sensu divisionis aequilpollet isti 'omnis homo de
necessitate vel necessario est animal'. Similiter ista in sensu divisionis
'Sortem esse animal est scitum' aequipollet isti 'Sortes scitur esse ani-
mal'. Et sic de aliis.
Unde de talibus modalibus acceptis in sensu compositionis primo
aliqua pauca sunt dicenda, secundo de aliis.
Primo igitur sciendum, sicut dictum est, quod semper per
talem propositionem denotatur quod talis modus verificatur de tota
propositione correspondente dicto. Ex quo sequuntur aliqua. Unum
est quod talis universalis de necessario poterit esse necessaria, quamvis
quaelibet singularis sit contingens vel falsa. Sicut haec est vera et neces-
saria in sensu compositionis 'omne verum contingens esse verum est
necessarium', et tamen quaelibet singularis est falsa, nam haec est falsa
'hoc verum contingens esse verum est necessarium', quocumque demon-
strato, quia hoc verum contingens poterit esse falsum, et tunc illa sin-
gularis est falsa, et per consequens modo non est necessarium, quod
tamen denotatur per talem singularem.
Similiter haec est vera et necessaria 'omne falsum contingens esse
falsum est verum', et tamen quaelibet singularis est contingens, sicut in-
ductive patet. Similiter aliquando est talis universalis impossibilis, et
tamen quaelibet singularis est possibilis et contingens, sicut patet de ista
'utrumque istorum esse verum est verum', demonstratis duobus con-
tradictoriis contingentibus. Similiter patet de ista 'quodlibet istorum'
- demonstratis omnibus falsis contingentibus - 'esse falsum est verum',
et tamen quaelibet singularis est contingens.
Sed ad omnia ista potest dici quod nulla talis propositio est
universalis, sed quaelibet talis est singularis, quia in omni tali subicitur
una propositio singularis vel aliquid supponens pro una propositione:
Dicendum est ad hoc quod sive - proprie et de virtute sermonis
loquendo - talis propositio sit universalis vel particularis, sive quaelibet
sit singularis, non est multum curandum ad praesens, quia saltem Aris-
toteles vocat tales propositiones universales et particulares, sicut
postea ostendetur, et illo modo loquor ego in proposito. Utrum
autem Aristoteles tunc loquebatur extensive et improprie vel
stricte et proprie, non multum curo. Et tunc dico quod propositio
illa est universalis in qua subicitur dictum propositionis respectu compo-
sitionis principalis, ita tamen quod respectu compositionis minus prin-
cipalis subicitur terminus communis cum signo universali, sicut in ista
'omnem hominem esse animal est necessarium' hoc totum 'omnem ho-
minem esse animal' subicitur respectu illius verbi indicativi modi 'est';
quia tamen respectu istius compositionis infinitivi modi 'esse' supponit
hic terminus 'homo' cum signo; et hoc sufficit ad propositum. Unde
qui vult tenere quod tales sunt proprie universales, potest leviter dicere
quod sufficit quod subiciatur terminus communis respectu verbi infini-
tivi modi.
Ex istis patet quod sufficit scire quid requiritur ad veritatem talium
propositionum, sciendo quid requiritur ad hoc quod afiqua propositio
sit necessaria et ad hoc quod sit contingens vel vera vel impossibilis vel
scita vel ignota vel credita, et sic de aliis, de quibus omnibus pertractare
nimis foret longum.
Tamen de propositione necessaria est sciendum quod propositio
non propter hoc dicitur necessaria quia semper sit vera, sed quia est vera
si sit et non potest esse falsa. Sicut haec propositio in mente 'Deus est'
necessaria est, non quia semper sit vera, - quia si non est, non est vera -,
sed si sit, est vera et non potest esse falsa. Similiter haec propositio in
voce 'Deus est' est necessaria, et tamen non semper est vera, quia quando
non est, tunc non est vera nec falsa; sed si sit prolata, est vera et non
potest esse falsa nisi termini aliter instituerentur ad significandum.
Proportionaliter debet dici de propositione impossibili, quod est
illa quae si sit, est falsa, non tamen est falsa nisi sit propositio. Et ita, pro
portionaliter, est de propositione contingenti. Sed ad hoc quod propo-
sitio sit scita vel credita, et sic de aliis, plus requiritur. Sed quid requiri-
tur, pertinet ad librum Posteriorum et ad alios libros.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)