Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP.11. DE PROPOSITI0NIBUS AEQUIVALENTIBUS HYPOTHETICIS QUAE SECUNDUM V0CEM SUNT CATEGORICAE]

Dicto de propositionibus categoricis, quasi simplicibus, dicendum est
de propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis.
Et est sciendum quod quaelibet categorica ex qua sequuntur plures
propositiones categoricae tamquam exponentes eam, hoc est exprimen-
tes quid illa propositio ex forma sua importat, potest dici propositio
aequivalens propositioni hypotheticae. Huiusmodi sunt, sicut dictum est
prius', propositiones exclusivae et exceptivae et reduplicativae. Huius-
modi etiam sunt omnes propositiones in quibus ponuntur termini con-
notativi et relativi, sicut istae propositiones 'aliquod album currit',
'omne album est corpus', 'omne agens producit aliquid', 'omnis quanti-
tas est in loco'. 'Omnis similitudo est qualitas' et huiusmodi. Ideo de istis
est primo dicendum.
Circa quod sciendum est quod, sicut dictum est, ille terminus
dicitur proprie connotativus vel relativus qui habet quid nominis, hoc
est definitionem unam exprimentem quid nominis, ita quod non potest
sciri quid nominis ipsius nisi habendo orationem. Et tunc semper aliquid
significat principaliter et aliquid secundario, sicut patet de istis 'album',
calidum'; nam definitio 'albi' exprimens quid nominis est 'habens albe-
dinem' vel 'informatum albedine' vel huiusmodi. Ita quod 'album' pro
aliquo supponit quod est significatum vel consignificatum ipsius, et
aliquid significat vel consignificat pro quo tamen non supponit, vel non
oportet quod supponat pro eo etiam si distribuatur signo universali, et hoc
quantum est ex virtute distributionis. Et ita universaliter quando aliquid
per aliquem terminum connotatur vel consignificatur, pro quo tamen
talis terminus supponere non potest, quia nec de tali verificatur semper,
talis terminus vel est connotativus vel relativus. Sicut iste terminus
'album' secundum unum modum dicendi significat principaliter albe-
dinem, et tamen non supponit pro albedine sicut nec verificatur de albe-
dine, nam haec est falsa 'albedo est alba' ideo iste teriminus album est
connotativus vel relativus. Similiter 'creans' significat vel consignificat
creaturam pro qua non supponit; haec enim est falsa 'creatura est creans',
ideo iste terminus 'creans' est connotativus vel relativus. Similiter di-
cendum est de 'simo' et 'cavo' et 'quantitate' et huiusmodi, secundum
opinionem Aristotelis. Omnia enim ista connotant vel impor-
tant aliquo modo aliqua pro quibus non supponunt. 'Quantitas' enim
importat unam partem distingui loco et situ ab alia parte, et tamen pro
tali loco vel situ non supponit; si tamen supponat, hoc accidit propter
hoc quod quaelibet pars quanti est quanta.
Quae autem sit proprie differentia inter nomen relativum et conno-
tativum, alias forte ostendetur.
Istis suppositis sciendum est quod quaelibet propositio quae habet
talem terminum, est habens exponentes exprimentes quid importatur
per talem propositionem. Sed diversae propositiones habent diversas
exponentes propter diversos terminos connotativos vel relativos, et ideo
sufficiet dicere de aliquibus, quia per illas potest sciri, proportionaliter, de
aliis quomodo exponantur.
Unde sciendum est quod quandocumque in propositione ponitur
concretum cui correspondet abstractum, importans rem informantem
aliam rem, semper ad veritatem talis propositionis requiruntur duae
propositiones, quae possunt vocari exponentes ipsius; et una debet esse
in recto et alia in obliquo. Sicut ad veritatem istius 'Sortes est albus'
requiritur quod haec sit vera 'Sortes est' et quod haec sit vera 'Sorti
inest albedo'. Similiter, ad veritatem istius 'album currit' requiruntur
istae duae 'aliquid currit' et 'illi inest albedo'. Et ita est de aliis.
Similiter, quando ponitur aliquod relativium in propositione, requi-
runtur veritates plurium propositionum. Sicut ad veritateni istius 'Sortes
est similis Platoni' requiritur quod Sortes habeat aliquam qualitatem et
quod qualitatem eiusdem speciei habeat Plato. Unde ex hoc ipso quod
Sortes est albus et Plato est albus, Sortes est similis Platoni et e converso.
Similiter, si uterque sit niger vel calidus, sine omni alio addito ipsi sunt
similes. Similiter, ad veritatem istius 'homo est quantitas' requiritur ista
quod homo habeat partes et quod una pars distinguatur loco et situ ab alia.
Sed potest dubitari an quaelibet propositio universalis
habeat tales exponentes. Videtur quod sic, quia habet multas singulares:
Dicendum quod propositio universalis in qua ponitur hoc si-
gnum 'uterque' vel 'neuter' ex virtute propositionis aequivalet proposi-
tioni hypotheticae; sed illa in qua ponitur hoc signum 'nullus' vel 'omnis'
vel 'quilibet' non sic, quia quamvis habeat frequenter multas singulares,
non tamen est hoc necessarium, quia sicut declaratum est prius,
haec est vera 'omnis phoenix est', quamvis non sit nisi una phoenix.
Proportionaliter praedictis debet dici de istis propositionibus 'nasus
est simus', 'homo est similitudo', 'homo est causa', et sic universaliter
alia connotativa et relativa exprimendo.
Idem etiam potest dici de nominibus collectivis, cuiusmodi sunt
'numerus', 'motus', 'tempus', 'populus', 'exercitus' et huiusmodi, quia
talia requiriunt veritatem plurium propositionum.
Et est unum sciendum, secundum opinionem Aristotelis,
quod nullus talis terminus, scilicet nec connotativus nec relativus nec
collectivus nec negativus praedicatur per se vel in quid de pronomine
demonstrante aliquam rem per se unam, tamen aliqua illorum, vel
omnia, sunt species et per se in genere, sicut numerus est per se in genere
quantitatis.
Et quamvis talia, secundum opinionem Aristotelis, non prae-
dicentur per se de pronomine demonstrante unam rem, tamen praedi-
cantur in quid de pronomine demonstrativo, sumpto cum termino
illo communi. Sicut si haec sit per se et in quid 'Sortes est homo', ita
erit haec per se et in quid 'iste numerus est numerus'. Et similiter est de
istis 'haec similitudo est similitudo', 'iste motus est motus' , et sic de aliis.
Tamen intelligendum est quod proprie et stricte accipiendo 'praedi-
cari per se et in quid', quod scilicet est necessario praedicari, sic nulla
talis species 'homo', 'asinus', 'numerus' et huiusmodi praedicatur de
aliquo per se et in quid, maxime in propositione de inesse et de prae-
senti, et hoc quia nulla talis est necessaria 'Sortes est homo', 'iste asinus
est asinus', 'iste numerus est numerus', 'iste motus est motus'. Sed acci-
piendo large praedicationem in quid et per se, quando scilicet praedica-
tum non connotat aliquid extrinsecum illi quod connotatur per subiec-
tum, sic tales praedicantiones sunt per se et in quid 'iste homo est homo'
'iste asinus est asinus', ista similitudo est similitudo', et sic de aliis.
Sic igitur dicendum est quod ubicumque ponitur terminus conno-
tativus vel relativus vel collectivus, semper talis propositio aequivalet
alicui propositioni hypotheticae et potest exponi per plures exponentes.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)