Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.12. DE PROPOSITIONIBUS IN QUIBUS P0NUNTUR TERMINI NEGATIVI, PRIVATIVI ET INFINITI]
Non solum autem propositiones in quibus ponuntur termini con-
notativi vel relativi sunt aequivalentes propositionibus hypotheticis, sed
etiam propositiones in quibus ponuntur termini negativi, privativi et
infiniti sunt aequivalentes propositionibus hypotheticis, quia etiam omnes
tales termini sunt vere connotativi, eo quod in eorum definitionibus
exprimentibus quid nominis debet poni aliquid in recto et aliquid in
obliquo, vel in recto cum negatione praevia.
Sicut definitio huius nominis 'immateriale' est ista 'aliquid quod non
habet materiam', et definitio istius termini 'caecum' est ista 'aliquid ca-
rens visu quod natum est habere visum', et definitio istius termini 'non-
homo' est ista 'aliquid quod non est homo', et sic de aliis. Et ideo qui-
libet terminus talis est vere connotativus, quamvis non quilibet talis sit
relativus, eo quod aliquando terminus talis potest de aliquo verificari,
quamvis terminus obliquus sibi non possit vere et convenienter addi,
sicut angelus est immaterialis, et tamen non oportet quod 'alicuius
immaterialis' sit nec 'alicui immaterialis', et sic de aliis obliquis.
Quaelibet autem propositio talis in qua ponitur terminus talis, duas
ad minus habet exponentes, et aliquando habet plures; quod faciliter
videri potest videndo definitionem exprimentem quid nominis ipsius
termini. Unde quaelibet propositio in qua ponitur terminus infinitus
habet duas exponentes: unam affirmativam, in qua iste terminus 'aliquid'
in singulari vel in plurali, vel aliquis alius terminus aequipollens tali,
subicitur vel praedicatur. Unde ista 'asinus est non-homo' aequivalet
isti 'asinus est aliquid et asinus non est homo'. Similiter ista 'angelus est
immaterialis' aequivalet isti 'angelus est aliquid et angelus non habet
materiain'. Et hoc est intelligendum quando terminus talis negativus
nihil significat negative nisi quod terminus oppositus significat affir-
mative. Quod dico ad excludendum istam instantiam: ista enim copu-
lativa 'essentia divina est aliquid et non est genita' non aequivalet isti
'essentia divina est ingenita'.
Ex isto patet quod de virtute sermonis ista est neganda 'chimaera est
non-homo', quia habet unam exponentem falsam, scilicet istam 'chimaera
est aliquid'. Similiter si nullus homo sit albus, haec est neganda de vir-
tute sermonis 'homo albus est non-homo', quia ista exponens est falsa
'homo albus est aliquid'.
Et si dicatur quod, secundum Aristotelem, alterum
contradictoriorum dicitur de quolibet; si igitur chimaera non sit non-
homo, igitur chimaera est homo:
Dicendum est, secundum intentionem Aristotelis, quod
non de quolibet termino significative sumpto dicitur alterum contra-
dictoriorum incomplexorum, sicut de hoc nomine 'chimaera' signifi-
cative sumpto nec dicitur 'homo' nec 'non-homo'. Tamen de omni
termino supponente significative, non includente aequivalenter aliquod
syncategorema vel aliam determinationem, de quo praedicatur vere 'ens'
vel 'aliquid', dicitur alterum contradictoriorum. Unde si haec esset vera
'chimaera est aliquid', altera istarum esset vera 'chimaera est homo', 'chi-
maera est non-homo'. Et ideo concedendum est quod non de quolibet
significative sumpto dicitur alterum contradictoriorum, tamen hoc non
obstante de quolibet tali quidlibet vere affirmatur vel vere negatur. Et
hoc intendit Aristoteles quando dicit : "De quolibet affirmatio
vel negatio", et de nullo eorum ambo. Unde quamvis nec 'homo' nec
'non-homo' dicatur de chimaera, tamen homo vere affirmatur vel negatur
de chimaera, unde altera istarum est vera '‚ƒhimaera est homo', 'chimaera
non est homo'. Similiter altera istarum est vera 'chimaera est non-homo',
'chimaera non est non-homo'. Et sic de istis 'homo albus est homo',
'homo albus non est homo', 'homo albus est non-homo', 'homo albus
non est non-homo'.
Quod autem neutra istarum sit vera 'homo albus est homo', 'homo
albus est non-homo', posito quod nullus homo sit albus, potest ostendi:
nam si haec sit vera 'homo albus est non-homo', cum sit affirmativa
oportet quod subiectum supponat pro aliquo. Quo dato quaero: pro
quo supponit? Non pro voce nec pro conceptu, cum supponat signifi-
cative et non materialiter neque simpliciter; igitur supponit pro aliquo
alio. Et per consequens iste terminus 'homo albus' significative sumptus
praedicaretur de pronomine demonstrante illud pro quo supponit, et
per consequens haec esset vera 'hoc est homo a/bus'; quod est manifeste
falsum. Quia si sit vera, aut demonstratur ens aut non-ens. Si ens, ergo
aliquod ens esset homo albus, quod est contra positum; si non-ens,
igitur aliquod non-ens esset homo albus, et per consequens esset album,
quod est manifeste falsum. Et ita patet quod haec est falsa 'homo albus
est non-homo', si nullus homo sit albus. Et per eandem rationem possunt
consimiles probari esse falsae.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)