Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.14. DE PROPOSITIONIBUS IN QUIBUS PONUNTUR FIGMENTA QUIBUS NIHIL CORRESPONDET EX PARTE REI: QUOMODO DEBENT EXPONI?]
Sicut propositiones in quibus ponuntur termini negativi et privativi
habent plures exponentes, ita propositiones in quibus ponuntur figmenta,
hoc est in quibus ponuntur termini ficti quibus nihil correspondet a
parte rei tale quale finguntur significare, plures habent exponentes.
Tales enim termini vere sunt connotativi, nec aliquid imaginabile
per eos significatur nisi vera res quae est in actu vel esse potest vel sal-
tem potuit fuisse vel fuit in actu. Unde sicut termini negativi et priva-
tivi nihil significant nisi quod significatur per terminos positivos,
quamvis illud idem quod significatur per terminum affirmativum po-
sitive et construendo vel affirmative, significetur per terminum ne-
gativum vel privativum non construendo sed destruendo vel negando,
secundum modum loquendi Anselmi, ita per tales terminos fictos,
cuiusmodi sunt 'chimaera', 'tragelaphus', 'vacuum', 'infinitum' et huius-
modi, nihil significatur nisi quod significatur per terminos alios, sicut
patet ex definitionibus exprimentibus quid nominis eorum. Tamen non
eodem modo significantur res per istos terminos et alios, sed sic signifi-
cantur per alios quod pro illis rebus alii termini supponere possunt, isti
autem termini non possunt pro eis supponere, sicut nec definitiones
exprimentes quid nominis eorum. Unde non est imaginandum quod
sicut sunt quaedam entia significata per tales terminos 'homo', 'animal',
'album', 'calidum', 'longum', 'breve' et huiusmodi, ita sunt quaedam
non-entia et impossibilia, distincta totaliter ab entibus, significata per
tales terminos 'chimaera', 'hircocervus' et huiusmodi, quasi esset unus
mundus ex impossibilibus sicut est unus mundus ex entibus. Sed quid-
quid imaginabile significatur per hoc nomen 'chimaera' significatur per
aliquem terminum de quo in propositione de inesse vel de possibili prae-
dicatur esse; tamen hoc nomen 'chimaera' pro illo non potest supponere.
Propter quod quaelibet propositio affirmativa, in qua subicitur hoc
nomen 'chimaera' significative sumptum vel praedicatur, vel aliquid con-
simile, est falsa de virtute sermonis, quia habet aliquam exponentem
falsam. Ista enim est falsa de virtute sermonis 'chimaera est non-ens' et
quaelibet consimilis, quia quaelibet talis habet istas exponentes 'chimaera
est aliquid' et 'illud est non-ens' quarum prima falsa est.
Et si dicatur: numquid ista est vera 'chimaera est chimaera'?
Videtur quod sic, eo quod praedicatur idein de se, et Boethius
dicit quod nulla propositio est verior illa in qua idem de se praedicatur:
Dicendum est quod de virtute vocis ista est falsa 'chimaera est
chimaera' si termini supponant significative, eo quod falsum implicatur.
Et ad Boethium dicendum quod Boethius intendit quod
nulla propositio in qua aliquid praedicatur de aliquo est verior illa in
qua idem praedicatur de se. Quia tamen ista est negativa, cum ista stat
quod nulla sit vera: nec illa in qua idem praedicatur de se nec illa in
qua praedicatur aliud. Si tamen illa esset vera in qua de aliquo praedi-
catur aliquid, illa esset vera in qua praedicatur idem de se. Sicut si haec
esset vera 'chimaera est aliquid', haec esset vera 'chimaera est chimaera'.
Et ita nulla propositio in qua praedicatur aliquid de hoc nomine 'chi-
maera', significative sumpto, potest esse verior illa in qua hoc nomen
'chimaera' praedicatur de se ipso. Cum hoc tamen stat quod nec illa nec
ista sit vera.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)