Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.15. DE PROPOSITIONIBUS CATEGORICIS IN QUIBUS PONITUR HOC PRONOMEN 'QUI']
In quacumque propositione, quae secundum vocem est categorica,
ponitur hoc relativum 'qui', illi dandae sunt plures exponentes, quia
quaelibet aequivalet uni copulativae. Tamen aliter dicendum est de tali
propositione quando est universalis et quando est particularis, indefinita
vel singularis. Quando enim talis propositio est particularis vel indefinita
vel singularis, semper illa propositio aequivalet uni copulativae ex dua-
bus propositionibus, compositae ex antecedente et hoc pronomine re-
lativo 'illud', vel nomine proprio, et altero extremo, nulla variatione alia
facta. Sicut ista 'homo, qui est albus, currit' aequivalet isti 'homo currit
et ille est albus' sive isti 'homo est albus et ille currit'. Similiter ista
'Sortes, qui currit, disputat' aequivalet isti 'Sortes currit et Sortes disputat'.
Sed si talis propositio sit universalis, ipsa est distinguenda secundum
amphibologiam, eo quod potest habere duplicem sensum. Unus sensus
est per quem denotatur quod de quocumque dicitur illud totum quod
praecedit verbum principale, quod de eodem dicitur praedicatum, et
non plus denotatur. Et iste a multis vocatur sensus campositionis,
vel est convertibilis cum illo sensu. Alius sensus est per quem denotatur
quod illud quod sequitur hoc incomplexum 'qui' praedicatur universa-
liter de antecedente, et quod similiter praedicatum praedicatur univer-
saliter de eodem. Verbi gratia per istam 'omnis homo, qui est albus,
currit' in uno sensu denotatur quod de quocumque dicitur hoc totum
'homo qui est albus' quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'currit'.
Et tunc ad veritatem talis requiruntur duae propositiones, scilicet quod
'aliquis homo est albus' et 'quilibet talis homo currit'. In alio autem sensu
denotatur quod istae duae sunt verae 'omnis homo est albus' et 'omnis
homo currit'.
Verumtamen sciendum est, sicut dicetur inferius, quod quan-
doque est relatio non personalis, et tunc non oportet quod in copulativa
correspondente idem habeat in utraque eandem suppositionem. Quan-
doque autem est relatio personalis, et tunc debet habere eandem sup-
positionem.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)