Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.18. DE PROPOSITIONIBUS EXCEPTIVIS]
Circa propositiones exceptivas est primo videndum quae sunt pro-
positiones exceptivae; secundo, quid requiritur ad veritatem exceptiva-
rum; tertio, de suppositionibus terminorum in exceptivis; quarto, dan-
dae sunt quaedam regulae de propositionibus exceptivis.
Circa primum sciendum quod talia syncategoremata 'praeter', 'nisi'
faciunt propositiones in quibus ponuntur esse exceptivas.
Et primo intelligendum est quod 'nisi' aliquando tenetur consecu-
tive, et tunc facit propositionem hypotheticam, sicut patet de ista 'Sor-
tes non potest currere nisi habeat pedes'. Aliquando autem tenetur ex-
ceptive, et tunc non facit propositionem hypotheticam, sicut patet hic
'nullus homo currit nisi Sortes'; et tunc haec dictio 'nisi' habet idem
officium cum hac dictione 'praeter', quando haec dictio 'praeter' tenetur
exceptive.
Est etiam, secundo, sciendum quod haec dictio 'praeter' aliquando
tenetur exceptive, aliquando diminutive. Exceptive, sicut hic 'omnis
homo praeter Sortem currit'; diminutive, sicut hic 'decem praeter
quinque sunt quinque'.
Circa secundum principale est sciendum quod ad veritatem excepti-
vae requiritur quod praedicatum removeatur a parte extra capta et quod
insit cuilibet alii contento sub subiecto, si sit affirmativa; si sit negativa,
requiritur e converso. Et ideo quaelibet talis exceptiva habet duas expo-
nentes: scilicet affirmativam et negativam. Sicut ista omnis homo
praeter Sortem currit' habet istas 'Sortes non currit' et 'omnis homo
alius a Sorte currit'. Et ista 'nullus homo praeter Sortem currit' habet
istas 'Sortes currit' et 'nullus homo alius a Sorte currit'. Ita quod impos-
sibile est aliquam exceptivam esse veram nisi utraque sua expanens sit
vera, et idea ad falsitatem exponentis sequitur falsitas exceptivae, quam-
vis non e converso.
Circa tertium principale est sciendum quod praedicatum in excep-
tiva affirmativa habet suppositionem confusam tantum, quia non con-
tingit descendere ad inferiora nec per disiunctivam nec per copulativam;
sed subiectum habet suppositionem canfusam et distributivam.
Tamen distinguendum est de suppositione confusa et distributiva,
quia quaedam est absoluta, quando scilicet terminus aequaliter distri-
buitur pro quolibet suo cantento, ita quod non plus pro uno quam pro
alio, et talem suppositionem canfusam et distributivam non habet
subiectum in propositione exceptiva. Alia est quasi limitata et arctata,
quando scilicet terminus pro aliquo distribuitur et pro alio, ratione
alicuius adiuncti, non distribuitur. Et hoc non accidit nisi quando iIla
propositio categorica aequivalet uni copulativae Compositae ex una af-
firmativa et alia negativa, quod accidit in propositione exceptiva, sicut
dictum est.
Si autem exceptiva fuerit negativa, tunc tam subiectum quam prae
dicatum suppanit confuse et distributive sed limitate.
Ex praedictis patet quod tales regulae 'a superiori distributo ad suum
inferius est bona cansequentia', 'ab universali ad singulare est bona con-
sequentia' non sunt generaliter verae, sed oportet addere quod illud in-
ferius non sit extra captum vel quod universalis non sit aequivalens uni
copulativae compositae ex una affirmativa et alia negativa.
Circa quartum sciendum est quod multae regulae dantur de
exceptivis. Una est quod si praeiacens exceptivae sit vera, exceptiva
est falsa. Hoc patet per praedicta.
Alia est quod numquam exceptiva est propria nisi cuius praeiacens
est universalis. Unde haec est impropria 'homo praeter Sortem currit';
unde talis nec est vera nec est falsa.
Ex ista sequitur alia, scilicet quod non semper ab universali ad suam
indefinitam vel particularem est consequentia bona. Unde non sequitur
'omnis homo praeter Sortem currit, igitur aliquis homo praeter Sor-
tem currit', nec sequitur 'igitur homo praeter Sortem currit'.
Alia sequitur, quod non cuilibet propositioni universali contradicit
propositio indefinita nec particularis ei correspondens. Non enim istae
cantradicunt 'omnis homo praeter Sortem currit', 'aliquis homo praeter
Sortem non currit'; nec istae 'nullus homo praeter Sortem currit' et
'aliqlius homo praeter Sortem currit'.
Ex ista sequitur alia, scilicet quod non semper loco istius 'non omnis'
licitum est ponere hoc totum 'allquis non'. Istae enim non aequivalent
'non omnis homa praeter Sortem currit', aliquis homo praeter Sortem
non currit', quia una est impropria et neque vera neque falsa, et alia est
propria et vera vel falsa.
Alia regula sequens est quod sunt aliquae propositiones universales
contrariae, quae tamen non habent aliquas propositiones categoricas
subcontrarias quae sunt indefinitae vel particulares, habentes subiecta
determinata signis particularibus. Hoc patet per praedicta.
Alia regula est quod semper illud quod excipitur in exceptiva, de-
bet esse aliquid contentum sub subiecto. Et ideo quaelibet talis est im-
propria 'omnis homo praeter animal currit', 'omne animal praeter sub-
stantiam est animatum'.
Alia regula est quod quando illud super quod cadit exceptio est
commune, ad veritatem talis exceptivae non requiritur quod praedica-
tum universaliter insit illi super quo cadit exceptio, si sit exceptiva nega-
tiva, vel quod removeatur universaliter, si sit exceptiva affirmativa.
Sciendum est etiam quod 'praeter' numquam tenetur diminutive
nisi quando additur termino numerali vel termino importanti aliquod
totum. Quando autem tenetur diminutive et additur termino numerali,
tunc non denotatur praedicatum removeri ab illo cui additur sed magis a
subiecto. Sicut per istam 'decem praeter quinque sunt quinque' non
denotatur quinque removeri a quinque sed a decem. Similiter etiam per
talem non denotatur praedicatum inesse illi cui additur haec dictio
'praeter', sicut per istam 'decem praeter quatuor sunt sex' non deno-
tatur quod quatuor sunt sex, sed quod residua a quatuor sunt sex. Et ita
est de aliis. Et ista de exceptivis ad praesens dicta sufficiant.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)