Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP.20. DE PROPOSITIONIBUS IN QUIBUS PONITUR HOC VERBUM 'FIT' ET DE EARUM AEQUIVALENTIBUS]

Sicut autem propositio in qua ponitur aliquod istorum verborum
habet duas exponentes, ita propositiones in quibus ponitur hoc verbum
'fit' vel ei aequivalens, quale est hoc totum 'factus est' vel 'factum est'
vel huiusmodi, habet duas exponentes, scilicet unam de praesenti et
aliam de praeterito vel de futuro. Sicut ista 'Sortes fit albus' habet
istas exponentes 'Sortes est albus' et 'non semper fuit albus'. Similiter
ista 'Sortes fiet albus' habet istas exponentes 'Sortes non est albus et
pro aliquo tempore non erit albus' et 'Sortes erit albus'. Similiter est de
talibus 'Sortes factus est homo', 'Sortes factus est coloratus', et sic de
consimilibus.
Sicut autem quando in propositione ponitur hoc verbum 'incipit'
vel 'desinit' propositio non convertitur nulla facta variatione praeter
solam transpositionem illius quod praecedit et quod sequitur verbum, sic
est in istis. Et ideo de virtute sermonis ista consequentia negari debet
'Filius Dei factus est homo, igitur homo factus est Filius Dei', quamvis
tales propositiones Sancti aliquando concedunt sub vero intellectu.
Similiter non sequitur 'Filius Dei fit homo, igitur homo fit Filius Dei',
et hoc quia altera exponens non convertitur illo modo. Non enim se-
quitur 'Filius Dei non semper fuit homo, igitur non semper homo fuit
Filius Dei'. Unde secundum proprietatem sermonis concedi debet quod
homo semper fuit Filius Dei; unde Christus dixit: Antequam Abraham
fieret, ego sum.
Similiter, ab inferiori ad superius a parte praedicati non tenet con-
sequentia in talibus propositionibus. Unde non sequitur 'Sortes fit albus,
ergo Sortes fit coloratus'. Similiter, secundum proprietatem sermonis
non sequitur 'Filius Dei fit homo, igitur Filius Dei fit exsistens', nec
sequitur 'igitur fit aliquid', secundum proprietatem sermonis.
Et si dicatur quod Filius Dei fit homo vel factus est homo,
aut igitur fit aliquid aut nihil, et non fit aliquid, ergo fit nihil, dicen-
dum quod non sequitur 'Filius Dei fit homo, igitur Filius Dei fit ali-
quid' vel 'Filius Dei fit nihil', sicut non sequitur 'Sortes incipit esse albus,
igitur Sortes incipit esse ens' vel 'incipit esse nihil'. Et ideo utraque pars
talium disiunctivarum neganda est.
Verumtamen sciendum est quod multae tales propositiones a San-
ctis inveniuntur 'homo factus est Deus', sicut tales 'homo incipit esse
Deus', quae non sunt verae secundum proprietatem sermonis sed se-
cundum intellectum Sanctorum.
Similiter, sicut talis discursus non valet 'omne album est coloratum;
Sortes incipit esse albus; igitur Sortes incipit esse coloratus', sic talis
discursus non valet 'omnis homo est aliquid; Filius Dei factus est homo;
igitur Filius Dei factus est aliquid'; et hoc propter consimilem causam.
Ista de propositionibus categoricis, aequivalentibus propositionibus
hypotheticis, ad praesens sufficiant, quamvis restent multa dicenda de
quibus in diversis locis dicetur.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)