Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP.21. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE INESSE ET DE PRAESENTI]

Postquam dictum est quid requiritur ad veritatem propositionum
categoricarum, nunc restat dicere de conversionibus. Et primo dicen-
dum est de conversione prpositionum de inesse, secundo de conver-
sione propositionum madalium.
Circa primum dicendum est primo de conversione propositionum
de inesse et de praesenti, secundo de conversione propositionum de
inesse de praeterito et de futuro.
Est autem primo sciendum quod conversio est quando de subiecto
fit praedicatum et e converso. Aliquando autem fit talis transpositio
nulla alia mutatione facta ex parte vocis, aliquando autem fit mutatio
ex parte vocis praeter transpositionem terminorum.
Secundo sciendum quod propositio de inesse de praesenti aliquando
est propositio in recto, aliquando in abliquo.
Tertio sciendum quod conversio est triplex, scilicet simplex, per acci-
dens et per contrapositionem. Conversio simplex est quando manet eadem
[qualitas et] quantitas utriusque propositionis. Potest tamen magis large
accipi conversio simplex, ut dicatur conversio simplex quando est mutua
conversio, ita quod sicut ratione camplexorum ex convertente sequitur
conversa, ita sequitur e Converso. Et ita frequenter accidit, quamvis sit
diversa quantitas antecedentis et consequentis, sicut quando singularis
convertitur in particularem et e converso.
Conversio per accidens dicitur illa quando non manet eadem quan-
titas antecedentis et consequentis. Potest tamen aliter vocari conversio
per accidens, quando non est canversio mutua. Sicut bene sequitur
'omnis homo est albus, igitur aliquod album est homo'; sed e converso
non sequitur.
Conversio per Cantrapositionem dicitur, quando termini finiti mu-
tantur in terminos infinitos.
Quarto sciendum quod universalis negativa de recto convertitur
simpliciter, large accipiendo conversionem simplicem; et hoc nulla
mutatione facta ex parte vocis praeter transpositionem terminorum, nisi
forte vox mutetur secundum genus grammaticale. Sed stricte accipiendo
conversionem simplicem, non semper sic convertitur; sicut non sequitur
'nullus asinus est Sortes, igitur nullus Sortes est asinus', sed sequitur
'igitur Sortes non est asinus'.
Similiter, singularis affirmativa convertitur simpliciter in particula-
rem et indefinitam vel singularem, sicut sequitur 'Sortes est homo,
igitur homo est Sortes' et 'aliquis homo est Sortes' et e converso. Simi-
liter sequitur 'Sortes est Plato, igitur Plato est Sortes' et e converso.
Singularis negativa canvertitur simpliciter in universalem negativam
vel singularem negativam, sicut sequitur 'Sortes non est albus, igitur
nullum album est Sortes' et e converso. Similiter sequitur 'Sortes non est
Plato, igitur Plato non est Sortes' et e Converso. Et ita singularis, se-
cundum quod praedicatum est terminus cammunis vel singularis, in
diversam propositionem convertitur conversione simplici.
Similiter, tam indefinita quam particularis affirmativa convertitur
tam in propositionem particularem quam indefinitam vel singularem,
secundum quod habet pro praedicato terminum communem vel singu-
larem. Sicut sequitur 'homo est albus, igitur aliquod album est homo' et
'album est homo'; et sequitur 'aliquis homo est albus, igitur aliquod al-
bum est homo' et 'album est homo'. Similiter sequitur 'homo est Sortes,
igitur aliquis homo est Sortes, igitur Sortes est homo' et e converso.
Similiter, universalis affirmativa tantum convertitur per accidens,
quia non est ibi canversio mutua; et hoc quando terminus praedicatus est
terminus cammunis. Et tunc canvertitur per accidens tam in particu-
larem quam indefinitam. Sicut sequitur 'omnis homo est albus, igitur
aliquod album est homo' et 'album est homo', et non e converso.
Quando autem habet praedicatum terminum singularem, tunc etiam
convertitur per accidens in propositionem singularem; bene enim se-
quitur 'omnis homo est Sortes, igitur Sortes est homo' et non e converso.
Particularis negativa non Convertitur, nec simpliciter nec per acci-
dens. Non enim sequitur 'aliquod animal non est homo, igitur aliquis
homo non est animal', nec sequitur 'ergo nullus homo est animal'. Eo-
dem modo indefinita negativa non convertitur, quia semper particularis
et indefinita convertuntur. Et hoc saltem est verum quando subiectum
utriusque suppanit personaliter.
Aliquas de praedictis conversionibus probat Philosophus I
Priorum quia tamen planae sunt et non indigent magna probatione,
idea duxi pertranseundum.
Et si dicatur contra aliqua praedictarum quod secundum
Porphyrium et Philosophum species non praedicatur de
genere, nec inferius de superiori, et singulare sive individuum non prae-
dicatur nisi de uno solo, ergo tales conversiones non valent 'omnis
homo est animal, ergo aliquod animal est homo' et huiusmadi:
Dicendum quad Porphyrius et Philosophus in-
tendunt quad inferius non praedicatur de superiari cammuniari ad
plura actualiter quam sit inferius, ipsa superiori universaliter sumpto, et
hoc praedicatione vera. Unde non intendunt nisi quad nulla talls sit vera
'omne animal est hamo', 'omnis homo est Sortes' et sic de aliis; quin
tamen particulares et indefinitae sint verae non negant.
Praedicta dicta sunt de propositionibus in recto. Sed de prapositio-
nibus in obliquo non est omnino eodem modo dicendum, sed in illis
frequenter oportet aliquam mutationem facere ex parte vocis praeter
solam transpositionem terminorum. Et hoc addendo frequenter ad prae-
dicatum participium verbi, quod est copula, sicut sic arguendo 'nullus
homo est in domo, igitur nullus exsistens in domo est homo'. Similiter
sic arguendo 'nullus homo videt asinum, igitur nullus videns asinum est
homo'. Et hoc est verum quando obliquitas cadit a parte praedicati;
quia si cadat a parte subiecti, non oportet. Unde ista 'omnem hominem
videt asinus' debet sic converti 'ergo asiniis videt hominem'; similiter
'Filium generat Pater, igitur Pater generat Filium'.
Circa praedicta est sciendum quad quanda in tali propositione po-
nitur adverbialis determinatio vel aliqua determinatio aequivalens adver-
biali determinationi, illa determinatio in conversa non debet esse deter-
minatia verbi, sed debet esse determinatio participii eiusdem verbi. Et
tunc in tali casu, sive propositio convertibilis sit in recto sive in obliquo
oportet resolvere verbum in suum participium et in hoc verbum 'est';
et ita oportet aliquam variationem vocis facere praeter transpositianem
terminorum. Et idea ista 'alteratum currit velaciter' non debet sic
converti 'ergo currens est velaciter alteratum', nam ponatur quad idem
tarde alteretur et velociter currat, tunc est antecedens verum et conse-
quens falsum; sed debet sic converti 'igitur velociter currens est altera-
tum', ita quad li velociter sit determinatia huius participii 'currens' et
non huius verbi 'est'. Similiter ista 'creans semper est Deus' non debet
sic converti 'igitur Deus est semper creans', sed sic 'igitur aliquid quod
semper est Deus, est creans'.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)