Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 23. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM QUAE NON SUNT MERE CATEGORICAE, CUIUSMODI SUNT EXCLUSIVAE, REDUPLICATIVAE EXCEPTIVAE ET HUIUSMODI]

Ex praedictis in duobus praecedentibus capitulis potest aliqualiter
patere conversio propositionum reduplicativarum, exclusivarum, excep-
tivarum et aliarum in quibus panitur hoc verbum 'incipit' vel 'desinit'.
Nam propositio habens exponentes habet consimilem conversionem
cum suis exponentibus, et si omnes exponentes eodem modo conver-
tantur, illa exposita eodem modo convertitur. Si autem una exponens
convertatur uno modo et alia alio modo, scilicet una simpliciter et alia
per accidens, tunc habebit consimilem conversionem cum conversione
unius et non cum canversione alterius.
Tamen magis in speciali videndum est de istis. Unde sciendum est
quod propositio reduplicativa non convertitur in propositionem redu-
plicativam, sed convertitur in unam non reduplicativam, cuius subiec-
tum erit unum aggregatum ex praedicato prioris et illo super quod
cadit reduplicatio, cum reduplicatione mediante hoc pronomine 'quod'.
Sicut ista 'animal in quantum homo est risibile' convertitur in istam
'aliquid, quod in quantum homo est risibile, est animal' et non in istam
'risibile, in quantum homo, est animal'. Instantia patet hic 'Sortes in
quantum homo est risibilis, igitur risibile in quantum homo est Sortes',
quia antecedens est verum et consequens falsum. Similiter ista 'nullum
activum in quantum passivuni est activum' convertitur in istam 'igitur
nihil quod est activum in quantum passivum, est activum'.
Similiter, proportionaliter, hic dictis et dictis in priori capitulo di-
cendum est de conversione propositionum reduplicativarum de prae-
terito et de futuro.
Circa conversionem propositionum exclusivarum est sciendum quod
exclusiva non canvertitur in exclusivam. Non enim sequitur 'tantum
animal est hamo, igitur tantum homo est animal', sed ipsa convertitur
in universalem, sicut sequitur 'tantum animal est homo, igitur omnis
homo est animal'. Similiter sequitur 'tantum homo non currit, igitur
omne non currens est homo'.
Et sicut dictum est de conversione propositionum de prae-
terito et de futuro, ita dicendum est de conversione talium exclusiva-
rum de praeterito et de futuro. Unde non sequitur 'omne album fuit
Sortes', subiecto accepto pro eo quod est, 'igitur tantum Sortes fuit
albus'; nam posito quod nihil sit modo album nisi Sortes et quod multi
alii fuerunt albi, antecedens est verum et consequens falsum. Et ideo non
convertitur isto modo sed sic 'omne album fuit Sortes, igitur tantum
Sortes est albus'. Non tamen est conversio mutua. Et sicut dictum est
de ista, ita proportionaliter dictis in priori capitulo dicendum est de aliis
exclusivis.
Circa conversionem propositionum exceptivarum est sciendum quod
exceptiva non convertitur in exceptivam. Non enim sequitur 'omnis
homo praeter Sortem currit, igitur aliquid currens praeter Sortem est
homo', quia consequens est improprium. Sed exceptiva convertitur in
unam non-exceptivam, cuius subiectum erit unum aggregatum ex prae-
dicato exceptivae et parte extra capta, mediante hoc toto 'quod non
est', sic 'omnis homo praeter Sortem currit, igitur aliquod currens, quod
non est Sortes, est homo'. Et ista 'nullus homo praeter Sortem currit'
convertitur in istam 'nullum currens, quod non est Sortes, est homo'.
Circa conversionem prapasitionum in quibus ponuntur haec verba
'incipit', 'desinit' est sciendum quod non convertuntur in prapositiones
consimiles. Non enim sequitur 'aliquis homo incipit esse albus, igitur
aliquod album incipit esse homo', sed debent tales propositiones sic con-
verti 'aliquis homo incipit esse albus, igitur aliquid, quod incipit esse
album, est homo'. Et ita est de aliis.
Ex praedictis possunt elici modi conversionum quarumcumque pro-
positionum de inesse, sive sunt de praesenti sive de praeterito sive de
futuro, sive etiam sint categoricae non aequivalentes propositionibus hy-
potheticis sive sint aequivalentes eis.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)