Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.25. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE POSSIBILI]
Circa conversionem propositionum de possibili est primo sciendum
quod in isto capitulo accipiendum est semper 'possibile' secundum quod
est cammune ad necessarium et ad contingens quod non est necessa-
rium: ut 'possibile' sit idem quod 'propositia non impossibilis'. Et sic
accipiendo 'possibile' concedendum est quod Deus potest esse Deus et
quod homo potest esse animal.
Sic autem accipiendo 'passibile' est sciendum quod eaedem regulae
quae dictae sunt de conversione propositionum de necessario'
attendendae sunt circa conversionem propositionum de possibili. Nam
illa de possibili, sumpta in sensu compositionis, et aequivalens ei est
eodem modo convertenda sicut sua de inesse, quia in omnibus talibus
conversionibus arguitur per istam regulam 'si unum convertibilium est
possibile, reliquum est passibile', vel per istam 'si antecedens est possibile,
consequens est possibile', quae regulae sunt seniper verae.
Sed si sumantur tales propositiones in sensu divisionis vel eis aequi-
valentes, tunc non eodem modo convertuntur. Unde non sequitur
'Deus potest esse non creans, igitur non creans potest esse Deus', et hoc
si subiectum consequentis accipiatur pro eo quod est. Similiter non
sequitur 'viator potest esse damnatus, igitur damnatus potest esse viator',
sed sequitur 'igitur aliquis, qui potest esse damnatus, est viator'.
Verumtamen ut plenius pateat qualiter tales propositones de possi-
bili debent converti, est sciendum quod quanda subiectum propositianis
de possibili est terminus communis vel includens terminum comniunem,
propositio est distinguenda, eo quod subiectum potest supponere pro his
quae sunt vel pro his quae possunt esse; quae regula intelligenda est,
proportianaliter, sicut dictum est prius de propositionibus de prae-
terito et de futura. Si autem accipiatur subiectum antecedentis pro his
quae sunt, tunc convertitur in illam de passibili, subiecto consequentis
accepto pro his quae possunt esse, sed non accepto subiecto consequentis
pro his quae sunt. Unde bene sequitur 'aliquis, qui est viator, potest esse
damnatus, igitur aliquis, qui potest esse damnatus, potest esse viator'.
Similiter sequitur 'Deus potest esse non creans, igitur qui potest esse
non creans, potest esse Deus'. [Et non solum sequitur illa de possibili, sed
etiam cum tali additione 'qui potest esse' sequitur illa de inesse, sicut
sequitur 'Deus potest esse non creans, igitur qui potest esse non creans,
est Deus']. Sed si subiectum antecedentis accipiatur pro his quae pos-
sunt esse, tunc sequitur illa de possibili, subiecto consequentis accepto
pro his quae possunt esse, et non sequitur illa de inesse. Si autem prae-
dicatum antecedentis sit terminus singularis vel pronomen demonstra-
tivum sine addito, sequitur illa de possibili absolute; sicut sequitur
'creans potest esse Deus, igitur Deus potest esse creans', sive subiectum
antecedentis accipiatur pro his quae sunt sive pro his quae possunt esse.
Per praedicta patet quod tales consequentiae non valent 'videns
potest esse caecus, igitur caecus potest esse videns'; 'verum potest esse
impossibile, igitur impossibile potest esse verum'; 'nullum necessarium
potest esse falsum, igitur nullum falsum potest esse necessarium'. Et hoc
si subiectum Consequentis accipiatur pro his quae sunt; aliter consequen-
tiae sunt bonae.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)