Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 27. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE CONTINGENTI]

Post praedicta videndum est de conversione propositionum de
contingenti.
Et est primo sciendum quod in isto capitulo accipiendum est semper
contingens' pro contingenti ad utrumlibet, ut illa sola propositio di-
catur contingens quae nec est necessaria nec impossibilis. Et quia talis
propositio habet duas conversiones, unam in terminis et aliam per oppo-
sitas qualitates, ideo primo dicendum est de prima conversione, secundo
de secunda.
Est autem primo sciendum quod propositiones de contingenti,
sumptae in sensu compositionis, et eis aequivalentes convertuntur sicut
suae de inesse, quando suae de inesse convertuntur simpliciter. Et hoc
quia talis conversio tenet per hanc regulam 'si unum convertibilium est
contingens, reliquum est contingens'; quae semper est vera. Et ideo bene
sequitur 'hominem esse album est contingens, igitur album esse homi-
nem est contingens'. Similiter bene sequitur 'Deum creare est contin-
gens, igitur creantem esse Deum est contingens'. Et ita particularis affir-
mativa et universalis negativa de cantingenti, sumptae in sensu Compo-
sitionis, convertuntur simpliciter. Similiter bene sequitur 'haec est con-
tingens: nullus homo est albus; igitur haec est contingens: nullum al-
bum est hamo'. Et ita est de aliis.
Sed quando illa de inesse non convertitur simpliciter sed per acci-
dens tantum, tunc illa de contingenti in sensu compositionis non conver-
titur in terminis, quia talis conversio non potest tenere nisi per hoc me-
dium 'si antecedens est contingens, consequens est contingens'; quod est
simpliciter falsum, cum ex contingenti sequatur necessarium. Et ideo
non sequitur 'omnem hominem esse album est contingens, ergo aliquod
album esse hominem est contingens'; sicut non sequitur 'omnem sub-
stantiam exsistentem in actu esse Deum est contingens, igitur Deum esse
substantiam exsistentem in actu est contingens', quia antecedens est ve-
rum et consequens falsum. Haec enim est contingens 'omnis substantia
exsistens in actu est Deus', quia potest esse vera et falsa, et tamen haec
est necessaria 'Deus est substantia exsistens in actu' -
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu divisionis vel alia
aequivalens ei, tunc si illa propositio habeat pro subiecto terminum
communem vel aliquid includens terminum communem, cuiusmodi
sunt talia 'hoc album', 'iste homo', 'iste asinus', vel etiam habeat pro
subiecto aliquod participium vel aequivalens ei, illa propositio est di-
stinguenda, eo quod subiectum potest supponere pro his quae sunt vel
pro his quae contingunt. Si subiectum talis propositionis accipiatur
primo modo, sive etiam subiectum sit nomen proprium vel pronomen
demonstrativum, sic non convertitur in idem genus contingentis, sed
convertitur in illam de inesse et in illam de possibili, sumpto subiecto
consequentis cum ista additione 'quod contingit esse'.
Primum patet, scilicet quod non convertitur in idem genus contin-
gentis, nam non sequitur 'contingit Deum esse creantem, igitur crean-
tem contingit esse Deum'; nec etiam sequitur 'quod contingit esse crean-
tem, contingit esse Deum', nam sua repugnans est vera, ista scilicet
'quod contingenter creat, necessario est Deus', et per consequens non est
contingenter Deus.
Secundum, scilicet quod convertitur in illam de inesse, praedicto
modo, patet: nam bene sequitur 'Deus contingenter est creans, igitur
aliquid, quod contingenter est creans, est Deus'.
Ista conversio potest probari: quia si haec sit vera 'Deus contingenter
est creans', manifestum est quod utraque istarum est vera 'hoc' - demon-
strando illud pro quo subiectum supponit - 'est Deus' et 'hoc est con-
tingenter creans'. Nunc autem sequitur per syllogismum expositorium
'hoc est Deus; hoc est contingenter creans; igitur aliquid, quod est
contingenter creans, est Deus'. Et per consequens cum ista 'Deus est
contingenter creans' non stat opposita istius 'aliquid, quod est contin-
genter creans, est Deus', et per consequens ipsa sequitur ad primam. Et
ita conversio ista probatur per syllogismum expositorium. Et sicut ista
probatur per syllogismum expositorium, ita aliae multae priores, qua-
rum probationes sunt dimissae, eodem modo probantur.
Est autem probatio sufficiens, quia syllogismus expositorius est ex
se evidens, nec indiget ulteriori probatione. Et ideo multum errant
qui negant talem syllogismum in quacumque materia, nisi possint
ibi ostendere fallaciam aequivocationis vel amphiboliae vel compo-
sitionis et divisionis vel accentus vel figurae dictionis vel fallaciam se-
cundum quid et simpliciter vel ignorantiam elenchi vel petitionis prin-
cipii. Nec potest ibi esse fallacia accidentis, sicut multi dicunt.
Et quia syllogismi expositorii, qui sunt ex se evidentes, frequenter
negantur a modernis theologis, et ideo contra tales non est
disputandum, cum negent per se nota, ideo - aliqualiter disgrediendo a
proposito - ponam exempla in quibus non est syllogismus expositorius,
quamvis videatur.
Unde hic non est syllogismus expositorius 'hoc animal est canis;
hoc animal non est caeleste sidus; igitur caeleste sidus non est canis'.
Et hoc quia tam maior quam conclusio est distinguenda penes aequi-
vocationem.
Similiter hic iion est syllogismus expositorius 'iste vellet se accipere
pugnantes; iste vellet vincere; igitur qui vellet vincere, vellet se accipere
pugnantes', nam maior est distinguenda penes amphiboliam, sicut
alibi patet.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'haec: tu es asinus,
est falsa; haec: tu es asinus, est vera si est necessaria; igitur aliquod ve-
rum, si est necessarium, est falsum', nam tam minor quam conclusio est
distinguenda secundum compositionem et divisionem.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'iste vult pendere;
iste non vult pendere; igitur qui vult pendere, non vult pendere', nam
propositiones sunt distinguendae penes accentum.
Similiter hic non est syllogismus expositorius 'Sortes est albus;
Sortes est animal; igitur animal est albus', sed hic est fallacia figurae
dictionis. Similiter nec hic 'iste homo est sanus; iste homo est substantia;
igitur aliqua substantia est sanus'.
Similiter nec hic 'Sortes non est filius Platonis; Sortes est pater;
igitur aliquis pater non est filius', sed est ignorantia elenchi.
Similiter nec hic 'Sortes est albus secundum dentes; Sortes est niger;
igitur aliquod nigrum est album', sed est fallacia secundum quid et
simpliciter.
Nec hic est syllogismus expositorius probativus 'Sortes est calidus;
Sortes est productivus caloris; igitur productivum caloris est calidum',
quia est ibi petitio principii, et ideo non probat, quamvis illatio sit bona.
Et sicut est de istis, qui videntur esse syllogismi expositorii et non
sunt, quod est in eis manifestus defectus praeter fallaciam accidentis, ita
est de aliis.
Unde sciendum quod regula generalis est quod quando propositio-
nes sunt mere de inesse et de praesenti et disponuntur in figura sine omni
additione vel diminutione ad subiectum et praedicatum quod numquam
est in tali discursu fallacia accidentis, sicut nec in discursu disposito in
primo modo primae figurae potest esse fallacia accidentis, sicut infe-
rius ostendetur. Eodem modo quando aliquis discursus potest re-
duci ad talem syllogismum expositorium, vel per conversionem vel per
impossibile vel per propositiones aequivalentes assumptas, non est fal-
lacia accidentis.
Est tamen advertendum quod ad syllogismum expositorium non
sufficit arguere ponendo pro medio pronomen demonstrativum vel
nomen proprium alicuius rei singularis, sed cum hoc oportet quod illa
res demonstrata vel importata per tale nomen proprium non sit realiter
plures res distinctae. Et propter hoc hic non est syllogismus exposito-
rius 'haec essentia' - demonstrando divinam essentiam - 'est Pater;
haec essentia est Filius; igitur Filius est Pater', et hoc quia haec essentia
est plures personae distinctae. Et ideo in tali paralogismo magis est fal-
lacia cansequentis quam accidentis, quamvis etiam sit ibi fallacia acci-
dentis.
Cum igitur in isto syllogismo 'hoc est Deus; hoc est contingenter
creans; igitur aliquid quod est contingenter creans est Deus' non possit
ostendi aliquis defectus, manifestum est ipsum esse evidentem syllogi-
smum expositorium; et per consequens probatum est sufficienter quod
ista 'Deus contingenter creat' convertitur in istam 'quod contingenter
creat, est Deus'. Ex quo etiam patet quod convertitur in istam de possi-
bili 'aliquid, quod contingenter creat, potest esse Deus', quia semper illa
de inesse formaliter infert illam de possibili.
Si autem subiectum talis propositionis de contingenti sit pronomen
demonstrativum vel nomen proprium, tunc convertitur sicut prior,
scilicet in illam de inesse et de possibili. Sed si subiectum talis proposi-
tionis de contingenti sumatur pro his quae contingunt esse, sic conver-
titur in idem genus contingentis, sumpto subiecto consequentis pro eo
quod contingit. Unde bene sequitur 'contingit aliquem hominem cur-
rere, igitur contingit aliquod currens esse hominem', si subiectum
utriusque sumatur pro eo quod contingit, ut iste sit sensus 'aliquid,
quod contingenter est currens, contingenter est homo'. Nam opposi-
tum consequentis non stat cum antecedente, scilicet 'nihil quod contin-
genter est currens, contingenter est homo'. Nam si haec sit vera 'aliquid
quod contingenter est homo, contingenter currit', sit illud a : tunc
utraque istarum est vera 'a Contingenter est homo' et similiter ista 'a
contingenter currit'. Ex istis arguo sic 'a cantingenter est homo; a con-
tingenter currit; igitur aliquid quod contingenter currit, contingenter est
homo', quae est contradictoria prioris, igitur prior non stat. Et ita evi-
denter sequitur 'aliquid quod contingenter est homo, contingenter currit,
igitur aliquid quod contingenter currit, contingenter est homo'. Et ita
ista consequentia est bona 'aliquis homo contingenter currit, igitur ali-
quod currens contingenter est homo', subiecto utriusque accepto pro eo
quod cantingit.
Et sidicatur quod tunc sequeretur 'Deus contingenter creat,
igitur aliquod creans contingenter est Deus', quia sequitur 'a contingen-
ter est Deus; a contingenter creat; igitur aliquid quod contingenter
creat, contingenter est Deus', sicut argutum est in priori exemplo:
Dicendum est quod iste ultimus syllogismus est bonus, non
tamen probat istam conversionem. Et hoc quia per istam 'Deus con-
tingenter creat' non habentur aliquae tales propositiones 'a contingenter
est Deus', 'a contingenter creat', quia ad veritatem istius non requiruntur
aliquae tales duae, sicut ad veritatem istius 'aliquis homo contingenter
currit' requiruntur tales duae, si subiectum sumatur pro his quae con-
tingunt. Et ideo per unum syllogismum expositorium probatur una
conversio sufficienter et per alium non probatur alia. Unde si subiectum
illius de contingenti est pronomen demonstrativum vel nomen proprium,
non convertitur in idem genus contingentis, nec subiectum potest habere
talem acceptionem, scilicet pro eo quod contingit.
Sciendum est tamen quod praedicta distinctio de propositionibus de
contingenti, de possibili, de praeterito et de futuro debet sic intelligi
quod subiectum accipiatur pro eo quod est etc., vel denotetur accipi pro
eo quod est tale, vel contingit esse tale, vel fuit etc. Unde si nihil sit al-
bum, in ista 'album potest esse homo' subiectum non potest accipi pro
eo quod est album, cum nihil sit album; potest tamen denotari accipi
pro eo quod est album. Et ideo si nihil sit album, ipsa est falsa, cum per
ipsam denotetur falsum, quia per ipsam in illo sensu denotatur aliquid
esse album, cum tamen nihil sit album.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)