Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.28. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE CONTINGENTI PER OPPOSITAS QUALITATES]
Sequitur videre de conversione propositionum de contingenti per
oppositas qualitates. Et est sciendum quod quaelibet propositio de
contingenti ad utrumlibet, si sumatur in sensu divisionis, convertitur
per oppositas qualitates; hoc est, affirmativa convertitur in negativam et
e converso, sicut sequitur 'contingit b esse a, igitur contingit b non esse
a'. Similiter sequitur 'omnis homo contingenter currit, igitur omnis
homo contingenter non currit'.
Et est advertendum quod quando propositio de contingenti ad
utrumlibet convertitur per oppositas qualitates, in utraque propositione
modus debet esse affirmatus et non negatus. Et ideo non sequitur 'omnis
homo contingenter currit, igitur nullus homo contingenter currit', nec
sequitur 'nullus homo contingenter currit, igitur omnis homo contin-
genter currit', sed bene sequitur 'omnis homo contingenter currit, igitur
omnis homo contingenter non currit'. Similiter sequitur 'omnis homo
contingenter non currit, igitur omnis homo contingenter currit'.
Praedicta conversio patet, nam sequitur formaliter 'homo contin-
genter currit, igitur homo potest currere'. Similiter sequitur 'omnis
homo contingenter currit, igitur non necesse est omnem hominem cur-
rere'; ex qua sequitur ista 'aliquis homo potest non currere'. Nunc au-
tem ex istis duabus 'aliquis homo potest non currere' et 'ille potest
currere' sequitur quod aliquis homo contingenter non currit. Igitur ex
prima sequitur ista per illam regulam 'quidquid sequitur ad consequens,
sequitur ad antecedens', quae semper vera est.
Propter protervos autem est sciendum quod quandocumque
dico talem propositionem 'homo contingenter currit', 'homo contin-
genter non currit' intelligo talem 'contingit hominem currere', 'con-
tingit hominem non currere', ne proterviatur contra me, dicendo quod
sequitur 'homo contingenter currit, igitur homo currit'.
Sic igitur patet manifeste quomodo quaelibet talis propositio de
contingenti in sensu divisionis et aequivalens ei convertitur per oppositas
qualitates. Sed talis propositio in sensu campositionis non convertitur
per oppositas qualitates, nam tunc argueretur per aliquam istarum regu-
larum 'una contrariarum est contingens, igitur reliqua est contingens',
'una subcontrariarum est contingens, igitur reliqua est contingens';
quae falsae sunt. Et ideo non sequitur 'nullum exsistens esse hominem
est contingens, igitur omne exsistens esse hominem est contingens';
nec sequitur 'omne exsistens esse Deum est contingens, igitur nullum
exsistens esse Deum est contingens'. Similiter non sequitur 'aliquod exsi-
stens esse hominem est contingens, igitur aliquod exsistens non esse
hominem est contingens', quia in omnibus praedictis exemplis antece-
dens est verum et consequens falsum, si sumantur omnes propositiones in
sensu compositionis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)