Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP.29. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM MODALIUM QUAE NON AB OMNIBUS CONCEDUNTUR ESSE MODALES, CUIUSMODI SUNT 'OMNEM HOMINEM CURRERE EST VERUM' ET CONSIMILIA]
Dicto de conversione propositionum modalium quae ab omnibus
conceduntur esse modales, restat dicere de conversione propositionum
modalium quae non ab omnibus conceduntur esse modales, quae tamen
vere sunt modales, sicut dictum est prius'. Et quia sunt quasi innu-
merabiles, ideo non intendo dicere de omnibus in speciali, sed volo dare
aliquas regulas generales.
Est autem sciendum quod quando est aliquod nomen modale quod
potest verificari de uno convertibilium sine hoc quod verificetur de re-
liquo, talis propositio modalis, sumpta in sensu compositionis, vel etiam
aequivalens tali, non convertitur simpliciter, quamvis sua de inesse con-
vertatur simpliciter. Si autem talis modus possit verificari de antecedente
sine hoc quod verificetur de consequente, talis propositio, sumpta in
sensu compositionis, vel aequivalens ei, non convertitur per accidens nec
simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur per accidens. Si autem talis
modus non possit competere uni convertibilium nisi canveniat reliquo,
semper talis propositio in sensu compositionis vel aequivalens ei conver-
titur simpliciter si sua de inesse convertatur simpliciter; et proportio-
naliter convertitur sicut sua de inesse. Si autem talis modus non possit
competere antecedenti nisi competat consequenti, tunc illa propositio
convertitur per accidens sicut sua de inesse.
Ex ista regula patet quod ista conversio est bona 'hominem currere
est verum, igitur currens esse hominem est verum'; similiter ista 'omnem
hominem currere est verum, igitur aliquod currens esse hominem est
verum'; nam prima tenet per istam regulam 'si unum convertibilium est
verum, reliquum est verum', et secunda per istam 'si antecedens est
verum, consequens est verum'; quae ambae sunt verae. Similiter ista
conversio est bona 'nullum hominem currere est falsum, igitur nullum
currens esse hominem est falsum', quia tenet per istam regulam 'si
unum convertibilium est falsum, reliquum est falsum. Sed ista conversio
non valet 'omnem hominem currere est falsum, igitur aliquod currens
esse hominem est falsum', quia tenet per istam regulam 'si antecedens
est falsum, consequens est falsum'; quae falsa est.
Ex istis patet quod quando universalis affirmativa talis non conver-
titur per accidens, frequenter particularis affirmativa et similiter parti-
cularis negativa convertuntur per accidens, per istam regulam 'conse-
quens est falsum, ergo antecedens'.
Per praedicta etiam patet quod tales consequentiae non valent 'nul-
lum hominem currere est scitum, igitur nullum currens esse hominem
est scitum', quia ista regula non est generaliter vera 'unum converti-
bilium est scitum, ergo reliquum est scitum' - Potest enim unum conver-
tibilium sciri, quamvis aliud non sciatur, immo quamvis de alio non
cogitetur. Similiter, tales consequentiae non valent 'omnem hominem
esse animal est per se primo modo, ergo aliquod animal esse hominem
est per se primo modo', quia non sequitur 'antecedens est per se primo
modo, ergo consequens est per se primo modo'; nec valet 'omnem
hominem esse risibile est per se secundo modo, ergo aliquod risibile esse
hominem est per se secundo modo'. Et ita in talibus semper aspicien-
dum est ad tales propositiones 'unum convetibilium est tale, igitur re-
liquum est tale', 'antecedens est tale, igitur consequens est tale', et per
istas potest sciri quae propositio in sensu compositionis vel aequivalens
ei convertitur sicut sua de inesse et quae non.
Sed circa conversionem talium propositionum in sensu divisionis et
aequivalentium eis est sciendum quod semper vel frequenter conver-
tuntur sicut aliqua propositionum modalium de quibus dictum est
prius in speciali. Sicut ista 'album scitur esse homo' non convertitur
in istam 'igitur aliquis homo scitur esse albus', nam posito quod sciam
Sortem esse hominem, et quod sit albus et tamen hoc ignorem, tunc
haec est vera 'aliquod album scitur a me esse homo'; quia iste syllogi-
smus expositorius est bonus 'Sortes scitur a me esse homo; Sortes est
albus; igitur aliquod album scitur a me esse homo'. Et tamen haec est
falsa 'aliquis homo scitur a me esse albus', ponatur quod nesciam quod
aliquis homo est albus, et ideo prima convertitur in istam 'igitur aliquid
quod scitur esse homo, est album'. Similiter ista conversio non valet
'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis, igitur aliquod
immortale scitur a philosophis esse Deus trinus et unus', sed convertitur
in istam 'igitur aliquid quod a philosophis scitur esse immortale, est
Deus trinus et unus'.
Et si dicatur quod haec est falsa 'Deus trinus et unus scitur a
philosophis esse immortalis', quia impossibile est quod philosophi na-
turaliter sciant istam 'Deus trinus et unus est immortalis', igitur haec
non est vera 'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis':
Dicendum quod ista est vera 'Deus trinus et unus scitur a phi-
losophis esse immortalis', et tamen ipsi nesciunt istam, immo negarent
eam et dicerent eam esse falsam, quia dicerent quod implicat falsum,
scilicet Deum esse trinum et unum. Et tamen ipsa est vera, quia per
istam non plus denotatur nisi quod de illo qui est trinus et unus, quamvis
nesciatur ipsum esse trinum et unum, scitur a philosophis quod est im-
mortalis. Unde per istam 'Deus trinus et unus scitur a philosophis
esse immortalis' non denotatur nisi ista copulativa 'Deus est trinus et
unus et de illo scitur a philosophis quod est immortalis'. Et hoc est
verum, quia utraque pars istius copulativae est vera.
Similiter, quod haec sit vera, patet, nam ista est vera 'aliquid quod
scitur a philosophis esse immortale, est Deus trinus et unus', quia Deus,
qui scitur a philosophis esse immartalis, est Deus trinus et unus. Tunc
arguo per syllogismum expositorium 'Deus est Deus trinus et unus;
Deus est aliquid quod scitur a philosophis esse immortale; ergo aliquid
quod scitur a philosophis esse immortale, est Deus trinus et unus'. Prae-
missae sunt verae, ergo conclusio. Et ultra, similiter sequitur 'Deus scitur
a philosophis esse immortalis; Deus est trinus et unus; igitur Deus tri-
nus et unus scitur a philosophis esse immortalis'. Sic igitur patet evi-
denter veritas propositionis acceptae et bonitas conversionis.
Similiter ista 'intellectus cognoscitur esse anima intellectiva' non
convertitur in istam 'igitur anima intellectiva cognoscitur esse intellec-
tus'; sed in istam 'igitur aliquid quod cognoscitur esse anima intellectiva,
est intellectus'.
Similiter ista 'aliquis veniens cognoscitur a te esse Coriscus' non
convertitur in istam 'ergo Coriscus cognoscitur a te esse veniens', sed
in istam 'aliquis, qui cognoscitur a te esse Coriscus, est veniens'.
Similiter ista 'aliquis homo per se est animal' non convertitur in
istam 'aliquod animal per se est homo', sed in istam 'aliquid, quod
per se est animal, est homo'. Similiter ista 'album per se aedificat' con-
vertitur in istam 'aliquid, quod per se aedificat, est album'.
Similiter ista 'Deus per accidens est creans' non convertitur in istam
'aliquid creans per accidens est Deus', sed in istam 'aliquid, quod per
accidens creat, est Deus'.
Et sicut dictum est de istis, ita dicendum est de aliis, quod talis pro-
positio convertitur vel sicut propositio de necessario vel de possibili vel
de impossibili vel de contingenti.
Et forte ista fuit causa quare Philosophus specialem tracta-
tum de talibus propositionibus et proprietatibus earum et conversioni-
bus non fecit, quia ex illis quae scienda sunt circa propositiones de neces-
sario, de cantingenti, de possibili et impossibili et quibusdam paucis,
potest faciliter sciri quid sentiendum sit de aliis modalibus et proprieta-
tibus earum. Quarum tamen ignorantia, sicut ignorantia propositionum
et proprietatum earum, facit multos modernos errare et intricari
in theologia et in aliis scientiis particularibus, tam speculativis quam
practicis.
Ad evidentiam autem conversionum omnium modalium proposi-
tionum sciendum est quod communiter propositiones modales in sensu
divisionis et eis aequivalentes similiter convertuntur sicut illae de inesse
in quibus aliqua adverbialis determinatio additur verbo. Nam sicut in
illis adverbialis determinatio et ei aequivalens non est addenda eodem
modo compositioni in convertente et conversa, sed in convertente debet
poni praecise a parte subiecti, sicut dictum est, ita modus in
consequente debet poni totaliter a parte subiecti, sicut exemplificatum est.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)